|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scientia Dei non sit
enuntiabilium. Scientia enim Dei est de rebus per ideas earum. Sed
idea est similitudo rei incomplexae. Ergo videtur quod complexorum vel
enuntiabilium Deus scientiam non habeat.
2. Praeterea, ut dicitur in 3 de anima, quando intellectus
intelligit affirmationem et negationem, fit quaedam compositio. Sed
in divino intellectu nulla est compositio. Ergo enuntiabilia non
cognoscit.
3. Praeterea, sicut ibidem dicitur, operationi qua intellectus
affirmat aliquid aut negat, admiscetur tempus; unde omnis enuntiatio
cum tempore significat. Sed intellectus divinus omnino absolutus est a
tempore. Ergo non est enuntiabilium.
4. Praeterea, intellectus divinus est verissimus, cui nulla
falsitas admisceri potest. Sed duarum operationum intellectus uni
admiscetur falsitas, scilicet ei qua affirmat aliquid aut negat;
alteri vero non, qua scilicet intuetur quidditatem rei, ut in 3 de
anima dicitur. Ergo videtur quod ista tantum operatio sit Deo
attribuenda, et non prima, qua enuntiabilia cognoscuntur.
1. Sed contra, nostra scientia non tantum est de rebus, sed etiam
de enuntiationibus. Si ergo essentia Dei non esset de
enuntiationibus, esset imperfectior quam nostra.
2. Praeterea, quidquid praedicit Deus, scit. Sed multa
enuntiabilia per prophetas praedixit, sicut virginem parituram, Isa.
7. Ergo enuntiabilia scit.
Respondeo dicendum, quod secundum opinionem Avicennae et ex dictis
Algazelis videtur sequi quod Deus enuntiabilia nesciat, et praecipue
in rebus singularibus; quia ponunt quod scit singularia tantum
universaliter, idest secundum quod sunt in causis universalibus, et
non particulariter, idest in natura particularitatis suae. Unde
concedunt quod scit hoc individuum et illud; sed non scit hoc
individuum nunc esse et postmodum non esse; sicut si aliquis sciret
eclypsim quae futura est cras in suis causis universalibus; non tamen
sciret an modo esset vel non esset, nisi sensibiliter videret. Sed
quia supra ostensum est quod Deus non solum habet hujusmodi cognitionem
de particularibus, sed perfectam, inquantum cognoscit ea in sua
particularitate secundum omnes conditiones individuales quae in eis
sunt; ideo dicendum est, quod Deus non solum cognoscit ipsas res,
sed etiam enuntiabilia et complexa; tamen simplici cognitione per modum
suum; quod sic patet. Cum in re duo sint, quidditas rei, et esse
ejus, his duobus respondet duplex operatio intellectus. Una quae
dicitur a philosophis formatio, qua apprehendit quidditates rerum,
quae etiam dicitur indivisibilium intelligentia. Alia autem
comprehendit esse rei, componendo affirmationem, quia etiam esse rei
ex materia et forma compositae, a qua cognitionem accipit, consistit
in quadam compositione formae ad materiam, vel accidentis ad
subjectum. Similiter etiam in ipso Deo est considerare naturam
ipsius, et esse ejus; et sicut natura sua est causa et exemplar omnis
naturae, ita etiam esse suum est causa et exemplar omnis esse. Unde
sicut cognoscendo essentiam suam, cognoscit omnem rem; ita cognoscendo
esse suum, cognoscit esse cujuslibet rei; et sic cognoscit omnia
enuntiabilia, quibus esse significatur; non tamen diversa operatione
nec compositione, sed simpliciter; quia esse suum non est aliud ab
essentia, nec est compositum consequens; et sicut per idem cognoscit
bonum et malum, ita per idem cognoscit affirmationes et negationes.
Ad primum ergo dicendum, quod aliud est de forma existente in mente
artificis et de idea rei quae est in mente divina: quia forma quae est
in mente artificis, non est causa totius quod est in artificiato, sed
tantum formae; et ideo esse hanc domum, et cetera quae consequuntur
naturam per formam artis, nescit nisi sensibiliter accipiat: sed idea
quae est in mente divina, est causa omnis ejus quod in re est; unde
per ideam non tantum cognoscit naturam rei, sed etiam hanc rem esse in
tali tempore, et omnes conditiones quae consequuntur rem vel ex parte
materiae vel ex parte formae.
Ad secundum dicendum, quod ipsum esse divinum quod est simplex, est
exemplar omnis esse compositi quod in creatura est; et ideo per esse
suum simplex cognoscit sine compositione intellectuum vel divisione omne
esse vel non esse quod rei convenit. Sed intellectus noster, cujus
cognitio a rebus oritur, quae esse compositum habent, non apprehendit
illud esse nisi componendo et dividendo; et de tali intellectu
philosophus loquitur.
Ad tertium dicendum, quod operationi intellectus nostri componentis et
dividentis admiscetur tempus duplici de causa; tum ex parte sua, quia
accipit scientiam a continuo et tempore, scilicet a sensu et
imaginatione; tum ex parte intellectorum, quae in tempore sunt. In
operatione autem divini intellectus advenit tempus tantum ex parte
intellectorum, quia sicut alias res determinate cognoscit, ita et
tempus; unde cognoscit hanc rem esse in tali vel in tali tempore: sed
ex parte ipsius intellectus nullum tempus vel aliqua successio advenit;
quia temporalia intemporaliter cognoscit.
Ad quartum dicendum, quod sicut operationi intellectus nostri qua
inspicit quidditates rerum, non admiscetur falsitas nisi per accidens,
inquantum cognitio quidditatis dependet a cognitione affirmationis,
quod contingit in quidditatibus compositis, et non in simplicibus, ut
dicitur in 9 Metaph.: ita operationi intellectus divini non potest
advenire falsitas nec in comprehendendo naturas rerum nec in
comprehendendo enuntiabilia; quia utrumque eadem operatione cognoscit,
et per unum idem simplex, ut ex dictis, in corp. art., patet.
|
|