|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei non possit
esse non entium. Scientia enim importat respectum ad scibile. Sed ea
quae dicunt respectum ad creaturam, non dicuntur de Deo nisi creaturis
existentibus, ut dominus, et creator, et hujusmodi. Ergo videtur
quod non possit Deus dici scire res aliquas, nisi quando sunt.
2. Praeterea, scientia non est nisi verorum, ut in posterioribus
dicitur. Sed verum et ens convertuntur. Ergo non est nisi entium.
3. Praeterea, scientia Dei est mensura scitorum. Sed ea quae non
sunt non commensurantur alicui. Ergo eorum non est scientia Dei.
4. Praeterea, primum cadens in apprehensione intellectus est ens,
ut Avicenna dicit. Sed nulla virtus potest cognoscere aliquid nisi
praesupposita ratione primi objecti, sicut visus nihil videt sine
lumine. Ergo nec aliquis intellectus potest cognoscere nisi entia.
1. Sed contra, quidquid eligitur sine errore, hoc scitur. Sed
secundum Augustinum, eliguntur quae non sunt; nec tamen errat qui
eligit, scilicet Deus. Ergo videtur quod eorum quae non sunt,
notitiam habeat.
2. Praeterea, sicut se habet scibile ad scientiam nostram ut prius,
ita se habet scientia Dei ad scibilia ut prior eis. Sed quaedam
scibilia sunt quorum non habemus scientiam, ut philosophus tradidit.
Ergo et scientia Dei potest esse eorum quae non sunt.
Respondeo dicendum, quod quidquid cognoscitur, aliquo modo oportet
esse, ad minus in ipso cognoscente; unde et Avicenna dicit, quod de
eo quod omnino est non ens, nihil potest enuntiari. Unde secundum
quod aliqua se habent ad esse, ita se habent ad divinam cognitionem.
Esse autem rei potest tripliciter considerari: vel prout est in
propria sua natura ex suis principiis educta, vel prout est in potentia
alicujus causae, vel prout est in apprehensione alicujus cognoscentis.
Omnia ergo illa quae habent esse in sua natura secundum quodcumque
tempus, Deus ab aeterno scivit, et apprehendendo naturam ipsorum, et
videndo ea esse, non tantum in cognitione sua, vel potentia alicujus
causae, sed etiam in esse naturae; quod patet, quia constat quod re
existente cognoscit Deus ipsum esse quod habet in propria natura. Si
autem ab aeterno non cognovisset nisi esse ejus quod est in cognitione,
vel in potentia causae, cognitio sua proficeret per temporum
successiones; et talia dicitur Deus scire scientia visionis. Res
autem illas quarum esse in nullo tempore est in propria natura,
cognoscit esse in potentia causae vel creaturae deficientis, sicut
mala, vel in potentia operativa sua, sicut bona. Scit etiam ea esse
in cognitione sua, inquantum scit se cognoscere ea, et posse se facere
ea, quantum ad bona; vel posse contingere ex defectu creaturae,
quantum ad mala. Et iste modus cognitionis nominatur scientia
simplicis intelligentiae, inquantum scilicet per modum istum
cognoscitur ipsa simplex natura rei quae posset esse, tamen non
cognoscitur ipsum esse simplex, cujus proprie est visio, sed secundum
quid tantum, ut dictum est, in corp. art.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes relationes quae fundantur super
aliquam operationem actualem procedentem in creaturas, non possunt
convenire Deo, nisi ex tempore creaturis existentibus; sed relatio
importata in scientia, potentia et voluntate non fundatur super aliquam
operationem actualiter in creaturam procedentem; et ideo non est
simile.
Ad secundum dicendum, quod secundum quod non entia habent veritatem,
sic ea Deus scit: quae enim erunt post mille annos non scit ea Deus
esse nunc; quoniam non est verum ea esse nunc; sed scit ea futura esse
tunc quando verum erit ea esse: similiter illa quae nec sunt nec erunt
nec fuerunt, scit ea esse in cognitione sua, et in potentia causarum
suarum, prout est verum ea sic esse.
Ad tertium dicendum, quod illud quod non est non scitur a Deo ut
commensuratum actu scientiae suae, sed ut commensurabile: et hoc
sufficit ad scientiae veritatem.
Ad quartum dicendum, quod quidquid cognoscitur, cognoscitur ut ens,
vel in propria natura, vel in causa sua, vel in cognitione aliqua: et
sic etiam sunt entia omnia quae Deus cognoscit.
|
|