|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei non sit
contingentium. Scientia enim Dei est causa omnium scitorum bonorum.
Sed omnis causa necessaria inducit necessarios effectus: posita enim
causa, necessario ponitur effectus, nisi causa sit deficiens in minori
parte, sicut causa naturalis. Cum ergo scientia Dei non sit
deficiens, videtur quod id cujus est, sit necessarium, et ita non sit
contingentium.
2. Praeterea, scientia non est nisi verorum. Sed in futuris
contingentibus non est alterum determinate verum, ut philosophus
probat. Ergo videtur quod non possit esse eorum scientia divina.
3. Praeterea, si sit contingentium, ponatur quod Deus sciat
Socratem currere; inde sic. Aut est possibile Socratem non
currere, aut impossibile. Si enim est impossibile ipsum non currere,
ergo ab aequipollenti necesse est ipsum currere, et sic haberetur
propositum, quod illud cujus est scientia Dei, sit necessarium. Si
autem possibile est ipsum non currere, ponatur ergo. Possibile enim
est, secundum philosophum, quo posito, non sequitur inconveniens.
Sed positum erat quod Deus sciret Socratem currere. Ergo scit esse
quod non est. Omnis autem talis scientia falsa est. Ergo scientia
Dei erit falsa, quod est impossibile. Relinquitur ergo quod
Socratem non currere, non fuit possibile sed necessarium.
4. Si dicatur, quod est necessarium necessitate consequentiae et non
necessitate consequentis; sive necessitate conditionata, hac scilicet
conditione si est praescitum, et non necessitate absoluta: contra, in
omni vera conditionali si antecedens est necessarium absolute, et
consequens est necessarium absolute: quia ad antecedens semper sequitur
consequens, et ad necessarium nunquam sequitur falsum, quamvis e
converso, ut probatur in 1 Poster. Sed hujus conditionalis,
Socrates currit si est praescitum a Deo, antecedens est necessarium
absolute: tum quia omne praeteritum est necessarium, tum quia omne
aeternum est necessarium. Ergo et Socratem currere est necessarium
absolute: ergo videtur quod scientia non est nisi de necessariis.
5. Praeterea, secundum philosophum in Lib. priorum, ex majori de
necessitate, et minori de inesse, sequitur conclusio de necessitate.
Inde sic. Omne scitum a Deo necesse est esse verum. Sed hoc est
scitum a Deo. Ergo necesse est esse verum; et sic idem quod prius.
6. Si dicas, quod ista est duplex: scitum a Deo necesse est esse
verum: quia potest esse de dicto; et sic est composita et vera: vel
potest esse de re; et sic est divisa et falsa: hoc enim dictum est
necessarium, scilicet scitum a Deo est verum; sed hanc rem quae
ponitur sciri a Deo non necesse est fieri, quia contingenter fit:
contra, ista distinctio tenet tantum in formis separabilibus, in
quibus subjectum esse potest, non autem in formis inseparabilibus a
subjecto. Unde istam nullus distinguit: cygnum album possibile est
esse nigrum: quia albedo a cygno non separatur nisi secundum rationem
et intellectum; unde quod non potest simul esse cum albo, non potest
simul esse cum cygno. Sed in hoc quod dicitur scitum, importatur
quiddam semper concomitans subjectum: quia quod semel est scitum a
Deo, non potest non esse scitum ab eo. Ergo videtur quod distinctio
illa nihil ad propositum valeat.
7. Si dicas quod contingens quando futurum est, potest, non esse;
sed non ex quo ponitur praesens vel praeteritum; et sic Deus,
cognitionem ejus habet: contra, omnis scientia quae est de aliquo
praesente, de quo non erat quando futurum erat, recipit additionem
secundum temporum successionem. Sed scientia Dei nihil accipit
additionis a rebus, nec est in ea aliqua successio secundum tempora.
Ergo si futura contingentia non cognoscit, ut futura sunt, nullo modo
est contingentium, ut sunt praesentia vel praeterita.
1. Sed contra, ea quae subsunt libero arbitrio sunt maxime
contingentia. Sed horum cognitionem Deus habet: alias non redderet
unicuique secundum opera sua. Ergo sua scientia est contingentium.
2. Praeterea, supra habitum est quod scientia Dei est omnium. Sed
non omnia ex necessitate contingunt, ut ad ipsum sensum patet, et a
philosophis probatum est, et in fide suppositum est. Ergo scientia
Dei non tantum est necessariorum, sed etiam contingentium.
Respondeo dicendum, quod propter hujusmodi difficultates, quidam
philosophi negaverunt, Deum de particularibus contingentibus
cognitionem habere, cogitantes intellectum divinum ad modum intellectus
nostri; et ideo erraverunt. Quod autem intellectus divinus non
impediatur a cognitione particularium ratione particulationis quae est
ex materia, sicut intellectus noster impeditur, in 36 distin.,
quaest. 1, art. 1, ostensum est; et ideo nunc restat inquirere
utrum impediatur ratione contingentiae: contingentia enim videtur
duplici ratione effugere divinam cognitionem. Primo propter ordinem
causae ad causatum. Quia causae necessariae et immutabilis videtur
esse effectus necessarius; unde cum scientia Dei sit causa rerum, et
sit immutabilis, videtur quod non possit esse contingentium. Secundo
propter ordinem scientiae ad scitum; quia cum scientia sit certa
cognitio, ex ipsa ratione certitudinis etiam exclusa causalitate,
requirit certitudinem et determinationem in scito, quam contingentia
excludit, ut patet in scientia nostra, quae non est causa rerum, et
in scientia Dei respectu malorum. Sed neutrum horum removet scientiam
contingentium a Deo. Et de primo quidem satis manifeste potest
accipi. Quandoque enim sunt causae multae ordinatae, effectus ultimus
non sequitur causam primam in necessitate et contingentia, sed causam
proximam; quia virtus causae primae recipitur in causa secunda secundum
modum causae secundae. Effectus enim ille non procedit a causa prima
nisi secundum quod virtus causae primae recipitur in secunda causa: ut
patet in floritione arboris cujus causa remota est motus solis, proxima
autem virtus generativa plantae. Floritio autem potest impediri per
impedimentum virtutis generativae, quamvis motus solis invariabilis
sit. Similiter etiam scientia Dei est invariabilis causa omnium; sed
effectus producuntur ab ipso per operationes secundarum causarum; et
ideo mediantibus causis secundis necessariis, producit effectus
necessarios, ut motum solis et hujusmodi; sed mediantibus causis
secundis contingentibus producit effectus contingentes. Sed adhuc
manet dubitatio major de secunda: quia causa prima necessaria potest
simul esse cum defectu causae secundae, sicut motus solis cum
sterilitate arboris; sed scientia Dei non potest simul stare cum
defectu causae secundae. Non enim potest esse quod Deus sciat simul
hunc cursurum, et iste deficiat a cursu; et hoc est propter
certitudinem scientiae et non propter causalitatem ejus. Oportet enim
invenire ad hoc quod sit certa scientia, aliquam certitudinem in
scito. Sciendum est igitur, quod antequam res sit non habet esse nisi
in causis suis. Sed causae quaedam sunt ex quibus necessario sequitur
effectus, quae impediri non possunt, et in istis causis habet causatum
esse certum et determinatum, adeo quod potest ibi demonstrative sciri,
sicut est ortus solis, et eclypsis, et hujusmodi. Quaedam autem sunt
causae ex quibus consequuntur effectus ut in majori parte, sed tamen
deficiunt in minori parte; unde in istis causis effectus futuri non
habent certitudinem absolutam, sed quamdam, inquantum sunt magis
determinatae causae ad unum quam ad aliud; et ideo per istas causas
potest accipi scientia conjecturalis de futuris, quae tanto magis erit
certa, quanto causae sunt magis determinatae ad unum; sicut est
cognitio medici de sanitate et morte futura, et judicium astrologi de
ventis et pluviis futuris. Sed quaedam causae sunt quae se habent ad
utrumque: et in istis causis effectus de futuro nullam habent
certitudinem vel determinationem; et ideo contingentia ad utrumlibet in
causis suis nullo modo cognosci possunt. Sed quando jam efficiuntur in
rerum natura, tunc habent in seipsis esse determinatum; et ideo quando
sunt in actu, certitudinaliter cognoscuntur, ut patet in eo qui videt
Socratem currere, quia Socratem currere dum currit, necessarium
est; et certam cognitionem habere potest. Dico igitur, quod
intellectus divinus intuetur ab aeterno unumquodque contingentium non
solum prout est in causis suis, sed prout est in esse suo determinato.
Cum enim re existente ipsam rem videat prout in esse suo determinato
est, aliter cognosceret rem postquam est quam antequam fiat; et sic ex
eventibus rerum aliquid ejus accresceret cognitioni. Patet etiam quod
Deus ab aeterno non solum vidit ordinem sui ad rem, ex cujus potestate
res erat futura, sed ipsum esse rei intuebatur. Quod qualiter sit,
evidenter docet Boetius in fine de Consol. Omnis enim cognitio est
secundum modum cognoscentis, ut dictum est. Cum igitur Deus sit
aeternus, oportet quod cognitio ejus modum aeternitatis habeat, qui
est esse totum simul sine successione. Unde sicut quamvis tempus sit
successivum, tamen aeternitas ejus est praesens omnibus temporibus una
et eadem et indivisibilis ut nunc stans; ita et cognitio sua intuetur
omnia temporalia, quamvis sibi succedentia, ut praesentia sibi, nec
aliquid eorum est futurum respectu ipsius, sed unum respectu alterius.
Unde secundum Boetium melius dicitur providentia quam praevidentia:
quia non quasi futurum, sed omnia ut praesentia uno intuitu procul
videt, quasi ab aeternitatis specula. Sed tamen potest dici
praescientia, inquantum cognoscit id quod futurum est nobis, non
sibi. Quod ut melius pateat, exemplis ostendatur. Sint quinque
homines qui successive in quinque horis quinque contingentia facta
videant. Possum ergo dicere, quod isti quinque vident haec
contingentia succedentia praesentialiter. Si autem poneretur quod isti
quinque actus cognoscentium essent actus unus, posset dici quod una
cognitio esset praesentialiter de omnibus illis cognitis successivis.
Cum ergo Deus uno aeterno intuitu, non successivo, omnia tempora
videat, omnia contingentia in temporibus diversis ab aeterno
praesentialiter videt non tantum ut habentia esse in cognitione sua.
Non enim Deus ab aeterno cognovit in rebus tantum se cognoscere ea,
quod est esse in cognitione sua; sed etiam ab aeterno vidit uno intuitu
et videbit singula tempora, et rem talem esse in hoc tempore, et in
hoc deficere. Nec tantum videt hanc rem respectu praecedentis temporis
esse futuram, et respectu futuri praeteritam: sed videt istud tempus
in quo est praesens, et rem esse praesentem in hoc tempore, quod tamen
in intellectu nostro non potest accidere, cujus actus est successivus
secundum diversa tempora: et ita patet quod nihil prohibet
contingentium ad utrumlibet certam scientiam Deum habere, cum intuitus
ejus ad rem contingentem referatur secundum hoc quod praesentialiter in
actu est quando jam ejus esse determinatum est, et certitudinaliter
cognosci potest.
Ad primum ergo dicendum, quod a causa prima non trahit effectus
necessitatem, sed solum a causa proxima, ut dictum est, in corp.
art.; et ideo ratio non procedit.
Ad secundum dicendum, quod futurum contingens non est determinate
verum antequam fiat, quia non habet causam determinatam; et ideo ejus
certa cognitio haberi non potest ab intellectu nostro, cujus cognitio
est in tempore determinato et successive. Sed dum est in actu,
determinate verum est; et ideo a cognitione quae est praesens illi
actui, potest certitudinaliter cognosci; sicut patet etiam de visu
corporali: et quia cognitio divina aeternitate mensuratur, quae eadem
manens omni tempori praesens est, unumquodque contingentium videt prout
est in suo actu.
Ad tertium dicendum, quod actus divinae cognitionis transit supra
contingens, etiam si futurum sit nunc, sicut transit visus noster
supra ipsum dum est; et quia esse quod est, quando est, necesse est;
quod tamen absolute non est necessarium; ideo dicitur, quod in se
consideratum est contingens, sed relatum ad Dei cognitionem est
necessarium; quia ad ipsam non refertur nisi secundum quod est in esse
actuali; et ideo simile est sicut si ego videam Socratem
praesentialiter currere; quod quidem in se est contingens, sed relatum
ad visum meum, est necessarium. Unde bona est distinctio, quod est
necessarium necessitate consequentiae et non consequentis, vel
necessitate conditionata, non absoluta.
Ad quartum dicendum quod ad hoc argumentum multipliciter respondetur.
Quidam enim dicunt, quod hoc antecedens, scilicet hoc esse praescitum
a Deo, non est necessarium. Et si objiciatur, quod est dictum de
praeterito, ergo est necessarium; respondent, quod hoc habet
instantiam in praeteritis quae dicunt respectum ad futurum; unde cum
dicitur hoc fuisse futurum, quamvis sit dictum de praeterito; tamen
quia dependet a futuro, non est necessarium; quia quod fuit quandoque
futurum, potest non esse futurum; quia futurus quis incedere non
incedet, ut dicitur in 2 de Generat. Sed ista instantia nulla est;
quia quamvis quod fuit futurum, possit non esse futurum impeditis
causis quae erant determinatae ad effectum ut in majori parte, non
tamen potest non fuisse futurum; semper enim verum erit dicere: hoc
quandoque fuit futurum. Similiter non est ad propositum; quia cum
dicitur praescitum, non importatur tantum ordo ad futurum, sed etiam
actus quidam, qui significatur ut praeteritus. Et ideo alii dicunt,
sicut videtur Magister dicere in littera, quod hoc antecedens non est
necessarium; quia praescitum, quamvis secundum vocem consignificet
tempus praeteritum, tamen significat actum divinum, cui non accidit
praeteritum: et ideo sicut Deus potest non praescire, ita potest non
praescisse. Sed istud etiam non solvit; quia quamvis actus divinus
non habeat necessitatem coactionis, habet tamen necessitatem
immobilitatis, loquendo de actibus intrinsecis, ut velle,
intelligere, et hujusmodi; unde non est contingens non esse, si
ponatur esse. Et quia consequens non potest poni non esse, quin etiam
antecedens ponatur non esse, consequens non poterit poni non esse.
Sed hoc certum est quod antecedens potest poni esse; verum enim est
determinate Deum aliquid futurum nunc scire; et ita sequitur quod
consequens non possit poni non esse, etiam absolute sumptum; et multo
minus quod possit contingere non esse. Et ideo alii dicunt, quod
istud antecedens est contingens, quia designantur ibi duo, scilicet
actus divinus qui immutabilis est, et ordo ad futurum, qui mutabilis
est mutabilitate rei; et ideo totum judicandum est contingens propter
alterum tantum. Istum enim esse hominem album, contingens est,
quamvis esse hominem sit necessarium. Sed istud etiam non videtur
dubitationem solvere. Cum enim dicitur Deus praescivisse aliquid,
ordo ille ad futurum designatur ibi ut objectum super quod transit
actus. Est enim sensus: praescivit, idest scivit hoc esse futurum.
Quando autem aliquod dictum ponitur ut materia alicujus actus, ut
dictum, oportet quod materialiter sumatur, et non secundum quod ad
significationem rei refertur; ut cum dicitur: scio istum currere: ea
autem quae sic sumuntur, nullam differentiam contingentiae vel
necessitatis in propositione faciunt; tum quia veritas et necessitas
propositionis ex principali verbo pendet, in quo intelligitur
compositio: tum etiam quia dictum hoc modo positum non sumitur ut verum
et falsum, vel ut necessarium vel contingens, sed ut dictum quoddam
tantum. Unde aequalis necessitas vel contingentia est harum duarum
propositionum: dico Socratem currere, et dico solem moveri; etiam
posito quod ipsum dicere sit necessarium; et ita posito etiam quod ordo
ille importatus ad futurum sit mutabilis, nihil impeditur de
necessitate antecedentis. Unde alii dicunt, hoc antecedens esse
necessarium; nec tamen consequens est necessarium; quia illa maxima
intelligitur tantum in illis conditionibus in quibus antecedens est
causa proxima consequentis. Sed hoc etiam non plene solvit, quia
regula illa non probatur a philosopho, ratione causalitatis, sed
ratione consequentiae, secundum quam ex necessario sequitur
necessarium, sive sit causa, sive sit effectus. Et ideo aliter
dicendum est, quod antecedens est necessarium absolute, tum ex
immobilitate actus tum etiam ex ordine ad scitum; quia ista res non
ponitur subjacere scientiae divinae nisi dum est in actu, secundum quod
determinationem et certitudinem habet. Ipsum enim necesse est esse dum
est; et ideo similis necessitas est inserenda in consequente, ut
scilicet accipiatur ipsum quod est Socratem currere, secundum quod est
in actu; et sic terminationem et necessitatem habet. Unde patet quod
si sumatur Socratem currere secundum hoc quod ex antecedente sequitur,
necessitatem habet: non enim sequitur ex antecedente nisi secundum quod
substat divinae scientiae, cui subjicitur prout consideratur
praesentialiter in suo esse actuali; unde etiam sic sumendum est
consequens, quomodo patet quod consequens necessarium est: necesse
enim est Socratem currere dum currit.
Ad quintum dicendum, quod ista: omne scitum a Deo necesse est esse,
est duplex, eo quod potest esse de dicto, vel de re: et si sit de
dicto vera est, et si sit de re, falsa est: et similiter conclusio
duplex est. Et hujus distinctionis ratio est, quia potest istud sumi
secundum conditionem qua subjacet divinae scientiae; et hoc est
secundum quod habet esse determinatum in actu, et sic necessitatem
habet, vel potest ista res sumi sine aliqua conditione; et sic non est
necessaria: quia potest sic considerari ut est in causis suis antequam
sit in actu, et ibi non habet necessitatem, nec ibi est scita a Deo
futura esse; non enim scit Deus effectum contingentem esse
determinatum in causa sua: quia esset falsa scientia, cum in causa sua
determinatum non sit.
Ad sextum dicendum, quod quamvis iste respectus ad rem sit
inseparabilis secundum quod attingit eam; non tamen attingit eam nisi
prout est in esse actuali praesentialiter considerata; et ideo potest
fieri distinctio secundum quod res illa consideratur ut cadens sub
respectu illo vel ut non cadens. Verbi gratia, cursus Socratis
subjacet certitudini divinae scientiae, prout est in actu; et hoc non
habuit semper, quia quandoque erat in potentia tantum, et secundum
quod sic tantum erat, non erat subjicibilis certitudini divinae
scientiae: si enim Deus vidisset ipsam causam, ut Socratem, et non
vidisset immediate effectum in esse suo sicut nos futura cognoscimus,
nunquam potuisset istud scire; et ideo patet quod distinctio illa,
scilicet quod possit esse de re, vel de dicto, bona est.
Ad septimum dicendum, quod Deus non tantum cognoscit ea quae sunt
nobis praesentia, sed quae sunt nobis praeterita et futura, supra quae
tamen omnia intuitus divinus cadit, secundum quod suis temporibus
praesentia sunt. Unde non sequitur quod aliquam rem Deus quandoque
sciat quam aliquando nescivit.
|
|