|
Hic ostendit, cujus causa sit divina scientia; et dividitur in partes
duas: in prima inquirit, utrum sit invariabilis; in secunda, utrum
sit universalis, ibi: ei vero quod praedictum est (...) videtur
obviare quod ait Hieronymus. Prima in duas: in prima movet
quaestionem, et objicit contra veritatem; in secunda determinat,
ibi: ad quod dicimus, quod Dei scientia omnino immutabilis est; et
dividitur in duas: in prima determinat concedendo ea quae ponunt
variationem ex parte scitorum, et non ex parte scientiae; in secunda
determinat quae ex parte scientiae variationem important, ibi: hic
opponitur a quibusdam ita. Et circa hoc duo facit: primo negat ea
quae simpliciter neganda sunt; secundo ponit opinionem quorumdam qui
concedunt quasdam locutiones, quae variationem scientiae significare
videntur, retorquentes tamen ad varietatem scitorum, ibi: item a
quibusdam dicitur Deum posse plura scire quam sciat. Ei vero quod
praedictum est (...) videtur obviare quod ait Hieronymus. Hic
inquirit, utrum praescientia vel providentia Dei, sit universalis
causa omnium; et circa hoc tria facit: primo ponit objectionem;
secundo determinat eam, ibi: ex tali itaque sensu illud dictum esse
noverimus; tertio recapitulat, ibi: simul itaque et immutabiliter
scit Deus omnia. Hic est duplex quaestio. Prima de invariabilitate
scientiae divinae. Secunda de universalitate providentiae ejusdem.
Circa primum tria quaeruntur: 1 utrum Deus possit non scire illud
quod scit; 2 utrum possit aliquid scire quod non scit, vel plura quam
scit; 3 utrum Deus sciat infinita.
|
|