|
1. Circa primum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit non
scire illud quod scitum est ab eo; quia, secundum Augustinum,
Hieronymum et philosophum, Deus non potest facere ut id quod est
praeteritum, non fuerit. Sed cum dicitur: hoc est scitum a Deo,
significatur ut praeteritum. Ergo non potest non esse scitum ab eo.
2. Si dicas, quod est praeteritum dependens a futuro, hoc nihil
est, ut prius dictum est, dist. 37, quaest. 1, art. 3, quia
non importatur in participio tantum ordo ad futurum, ut in hoc
participio futurum; sed etiam actus quidam.
3. Praeterea, omne quod est, necesse est esse dum est, ut dicit
philosophus. Sed scire Dei non est nisi ut ens actu, cum mensuretur
aeternitate, in qua nihil praeterit vel succedit. Ergo videtur quod
non possit non esse; et ita Deus non possit non scire illud quod
scit.
4. Praeterea, secundum philosophum, omne aeternum est necessarium.
Sed quodlibet scire Dei est aeternum. Ergo est necessarium; ergo ab
aequipollenti non potest non esse.
5. Scire ipsius est ipsum esse ejus. Sed ipse non potest non esse.
Ergo non potest non scire quod scit.
1. Sed contra, quidquid Deus scit, operando operatur. Sed potest
non operari quod operatur. Ergo potest non scire illud quod scit.
Respondeo dicendum, quod sicut attributa divina differunt secundum
proprias rationes, et sunt tamen una res; ita etiam actus attributorum
sequuntur rationes eorum; et ideo alicui actui attribuitur quod alteri
non convenit. Dicimus enim Deum scire quod non vult, vel quod non
facit. Est ergo haec ratio voluntatis ut libere actum suum producat;
quod enim fit voluntate, non fit necessitate, ut dicit Augustinus;
unde potest velle et non velle. Sed hoc intelligendum est, dum actus
est in egrediendo a voluntate; quia postquam transit, non subjacet
facultati ejus; non enim potest non voluisse quod voluit. Similiter
non subjacet facultati ejus ut utrumque simul producat; non enim potest
simul velle et non velle. Et hoc non tantum intelligendum est de actu
ipsius voluntatis immediato; sed de omnibus actibus imperatis a
voluntate, sicut cogitare, loqui, et hujusmodi. Cum igitur actus
divinae voluntatis semper sit in actu, et non pertransiens in futurum,
semper est quasi in egrediendo a voluntate; et ideo manet libertas
divinae voluntatis respectu ipsius. Unde potest dici, quod Deus
potest non velle hoc; non tamen potest ut simul velit et non velit,
vel ut nunc velit et postmodum non velit, accipiendo post et nunc ex
parte voluntatis, quae mutabilis esse non potest. Et quia dictum est
supra, dist. 8, quaest. 3, art. 1, de actu divinae scientiae,
secundum quod est causa operis ejus ut informans ipsum, quod est
imperatus a voluntate; ideo potest concedi quod Deus hoc modo potest
non praescire. Non tamen potest esse ut simul praesciat et non
praesciat, vel quod nunc praesciat et postmodum non praesciat,
loquendo de praescientia ex parte scientiae tantum; ita quod non fiat
vis de ratione futuri; quia quod modo est futurum, postea erit
praesens; et tunc non est praescitum, sed scitum est. Et ideo
dicendum est secundum distinctionem Magistri, quod si accipiatur
conjunctim, Deus non potest non scire quod scitum est ab eo: si autem
accipiatur divisim, sic est in potestate sua scire et non scire; et
haec libertas demonstratur cum dicitur quod Deus potest hoc non scire.
Ad primum ergo dicendum, quod actus scientiae divinae nunquam transit
in praeteritum, sed semper est in actu: et ideo semper manet in
libertate voluntatis.
Ad secundum dicendum, quod illa solutio nihil valet.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est, necesse est esse dum est;
absolute tamen loquendo, non necesse est esse. Ita et Deo scire
necesse est dum scit; non tamen necesse est eum scire nisi necessitate
immobilitatis, quae voluntatis libertatem non excludit; et haec
libertas significatur cum dicitur, quod Deus potest hoc non scire vel
non velle.
Ad quartum dicendum, quod omne aeternum est necessarium necessitate
immobilitatis, quae libertatem voluntatis non excludit, ut dictum
est, dist. 8, quaest. 3, art. 1.
Ad quintum dicendum, quod licet esse et scire sint idem secundum rem,
tamen scire sequitur voluntatem ut imperatum ab ipsa, esse autem non;
et ideo esse suum non subjacet libertati voluntatis, sicut scire
operativum creaturae.
|
|