|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit scire
aliquid quod nescit. Nihil enim existentium cognoscit Deus nisi per
ideam. Sed non potest aliqua idea in ipso esse quae non sit: quia cum
idea sit forma rei in Deo existens, non potest intelligi quod aliqua
forma adveniat Deo sine mutatione ejus. Ergo non potest scire ea quae
non scit.
2. Praeterea, scientia realiter refertur ad scibile, et dependet ad
ipsum. Sed mutato eo quod ad aliquid dependet, etiam ipsum mutatur.
Ergo videtur quod si aliquid posset esse scitum a Deo quod non est
modo scitum ab eo, scientia ejus possit mutari.
3. Praeterea, quantitas scientiae attenditur secundum quantitatem
scibilium, sicut quantitas virtutis secundum quantitatem objectorum.
Ergo ad pluralitatem scibilium sequitur augmentum scientiae. Sed si
posset scire aliquid quod non scit, posset plura scire quam sciat.
Ergo posset augeri ejus scientia; quod est impossibile. Ergo et
primum.
4. Praeterea, supra dictum est, dist. 38, quaest. 8, art.
4, quod Deus non tantum scit ea quae sunt, sed et ea quae non sunt.
Ab his autem nihil potest aliud esse, cum nihil sit medium inter ens
et non ens. Ergo non potest aliquid aliud scire ab illis quae scit.
1. Sed contra, Deus potest operari quod non operatur. Sed
quidquid operatur, operatur per suam scientiam. Ergo potest scire
aliquid aliud ab his quae scit.
Respondeo dicendum, quod Deus dicitur scire aliquid dupliciter; vel
scientia visionis, secundum quod videt res quae sunt vel erunt vel
fuerunt non solum in potentia causarum suarum, sed etiam in esse
proprio; vel scientia simplicis intelligentiae, secundum quod scit ea
quae nullo tempore sunt, esse in potentia causarum suarum. De hac
igitur loquendo, Deus non potest scire aliquid aliud ab his quae
scit; quia nihil potest esse aliud ab his quae sunt et quae possunt
esse. Loquendo autem de scientia visionis de qua hic Magister
loquitur, sic potest aliquid aliud videre ab his quae videt, secundum
quod potest ei quod habet esse in potentia sua tantum, dare esse in
propria natura. Si tamen hoc in esse produceret, ab aeterno ab eo
esset praescitum; et ideo distinguendum est hoc etiam sicut et supra,
art. praeced. Si enim intelligatur conjunctim, sic Deus non potest
scire quod non scit: quia ista duo sunt incompossibilia, quod Deus
sciat aliquid quod ab aeterno nescivit. Si autem intelligatur
divisim, sic est verum, et designatur potestas libertatis, ut supra
dictum est, art. antec., et non mutabilitas scientiae vel
voluntatis.
Ad primum ergo dicendum, quod idea secundum essentiam est una, et non
distinguitur nisi per respectum ad diversa. Unde si poneretur aliqua
alia res, non fieret additio alicujus formae, sed respectus tantum.
Vel dicendum melius, quod sicut ipsum scire est subjectum libertati
voluntatis, ita et idea, secundum quod ad ipsam terminatur actus
divinae scientiae, sicut scientia artificis ad formam artificiati quam
excogitat: et ideo similis est ratio de idea et de actu sciendi.
Sicut enim non potest poni quod actus sciendi sit in eo, et quod non
fuerit; ita non potest designari quod idea sit in eo et non fuerit;
tamen respectu utriusque potest designari libertas voluntatis.
Ad secundum dicendum, quod scientia nostra dependet a scibili; sed
scibile dependet a scientia Dei; unde sicut scientia nostra variatur,
scibili immobili permanente; ita scibile mutatur, scientia Dei non
mutata.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aliquo modo concedatur quod Deus
potest scire aliquid aliud ab his quae scit; non tamen videtur posse
concedi quod possit scire plura quam scit; quia cum dicitur, plura,
designatur comparatio ad aliquid praeexistens, cum quo hoc non erat;
et hoc non potest esse, ut ista duo sint simul vera: prius nescivit,
et modo scit: nec hoc ipse potest: et ita patet quod cum dicitur,
potest plura scire, aliquo modo pertinet ad sensum compositum. Unde
Magister non simpliciter concedit, sed opinionem narrat; et similiter
non debet concedi quod scientiae ejus aliquid addatur, nec aliquid
hujusmodi, quod facit intellectum sensus compositi. Si tamen
concederetur, non ideo sequeretur scientiam posse augeri; quia ipse
per unum et idem scit multa et pauca, quod est primum et per se
objectum scientiae ejus, scilicet essentiam suam quae est similitudo
ejus.
Ad quartum dicendum, quod ea quae non sunt, Deus non scit scientia
visionis; et de hac tantum hic loquimur.
|
|