|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus sciat infinita.
Scientia enim numeratur secundum scita. Sed in Psal. 146, 5,
dicitur, quod sapientiae ejus non est numerus. Ergo scita ejus sunt
infinita.
2. Praeterea, Deus non alio modo scit quasdam species numerorum
quam alias. Sed quasdam scit actu et determinata scientia quascumque
aliquis homo scit. Cum igitur species numerorum sint infinitae,
videtur quod ipse sciat infinita determinate.
3. Praeterea, particularia sunt infinita. Sed Deus scit
particularia, ut supra, dist. 36, quaest. 1, art. 1, dictum
est. Ergo scit infinita.
4. Praeterea, potentia sua dicitur infinita, et dicitur infinitorum
simpliciter. Sed nihil potest facere nisi per scientiam. Ergo
videtur quod scientia ejus sit infinitorum simpliciter.
5. Sed contra, quidquid scitur, perfecte scientia comprehenditur.
Sed quidquid comprehenditur, intellectus comprehensione finitur, ut
dicit Augustinus in Lib. de videndo Deum, et philosophus in 2
Metaph. Cum igitur infinitum non possit finiri, videtur quod a nullo
intellectu possit perfecte sciri.
6. Si dicamus, quod quamvis sit infinitum in se, tamen comparatur
ad intellectum divinum, finitum est, contra; quod dicitur de aliquo
diversimode respectu diversorum, est in genere relationis; ex hoc enim
probat philosophus, magnum et parvum relativa esse. Ergo quidquid
praedicatur de aliquo absolute, cuicumque comparetur, conveniet sibi.
Sed esse infinitum est praedicatum absolutum. Ergo quod in se est
infinitum, respectu nullius potest dici finitum.
7. Praeterea, infinitum finito infinitum est; quia non potest
pertransiri ab eo. Sed sicut infinitum non pertransitur a finito, ita
non transitur ab infinito, ut probatur in 4 Physic. Ergo infinitum
neque respectu finiti neque respectu infiniti finitum est.
8. Praeterea, quidquid scitur in actu, actu est in sciente. Sed
infinita non possunt esse in actu. Ergo infinita sciri non possunt.
Respondeo dicendum, quod infinitum potest accipi dupliciter. Vel
intensive ad modum quantitatis continuae; et sic Deus non scit
infinitum in actu: quia quantitas infinita continua neque est neque
esse potest; nisi dicatur scire infinitum, inquantum seipsum scit,
qui infinitus est. Alio modo potest sumi infinitum secundum
quantitatem discretam; et sic dicendum est, quod scientia simplicis
intelligentiae Deus scit infinita quae sunt in potentia ipsius, non
tantum secundum individua, sed etiam secundum species. Posset enim
infinitas alias species procreare, et scit se posse illas. Loquendo
autem de scientia visionis, secundum quod videt res non tantum in
seipso, sed etiam unumquodque in proprio esse; sic scientia sua non
est infinitorum. Hoc autem non est ex defectu scientiae ejus, sed ex
defectu rerum, quae non sunt infinitae secundum omne tempus numeratae.
Unde si poneretur mundus semper fuisse et nunquam deficere, sicut
philosophi posuerunt, scientia sua esset infinitorum, etiam videndo
singula in proprio esse: quod scientiae nostrae non potest convenire,
quia non potest singula proprie cognoscere nisi per diversas formas ab
eis acceptas; unde oportet quod unum post aliud intelligat, ut ex
praedictis, dist. 35, quaest. 1, art. 1, patet; et ita si
intelligeret infinita, sequeretur quod infinita numeraret; quod est
impossibile. Sed tamen intellectus noster potest quodammodo
intelligere infinita, inquantum intelligit formam universalem, quae
est in potentia ad infinita singularia. Unde etiam a philosophis
probatur intellectus immaterialis esse, quia quodammodo est virtutis
infinitae; quod nullo modo virtuti in materia existenti convenire
potest. Intellectus autem divinus, uno, quod est essentia sua,
omnia quae sunt vel possunt esse intelligit, non tantum universali
cognitione, sed etiam propria et determinata, ut ex praedictis,
dist. 35, quaest. 1, art. 3, patet; unde non oportet quod
cognoscat res diversas aliquo transitu, sed uno intuitu omnia videt;
et propter hoc non prohibetur esse infinitorum.
Ad primum ergo dicendum, quod scientiae Dei dicitur non esse numerus
propter infinitam virtutem ejus in comprehendendo, et non propter
infinitatem scitorum scientia visionis determinata, per quam res in
propria natura cognoscuntur.
Ad secundum dicendum, quod aliquas species numerorum scit Deus etiam
scientia visionis, sed non omnes; quia posito initio et fine mundi,
est aliqua species numeri quam res in successione temporum existentes
non praetergrediuntur; omnes tamen scit scientia simplicis
intelligentiae.
Ad tertium dicendum, quod numerus particularium non est infinitus
simpliciter nisi supposita aeternitate mundi, quod est contra fidem.
Ad quartum dicendum, quod potentia respicit sicut objectum ens
possibile, cujus ratio non dependet ab esse in actu; unde si nunquam
ponantur infinita reduci in actum successione temporis, dicitur tamen
potentia simpliciter infinitorum. Scientiae autem objectum est verum,
quod cum ente convertitur; unde non potest dici scientia simpliciter
eorum quae non habent esse in actu secundum aliquod tempus, sed
secundum quid tantum, sicut etiam secundum quid esse dicuntur in
potentia causae.
Ad quintum dicendum, quod intellectus discurrens per rem, non potest
comprehendere rem infinitam, quia finiret eam numerando partes ejus;
sed scientia Dei sine discursu uniformiter est unius et multorum,
finitorum et infinitorum.
Sextum concedimus.
Ad septimum dicendum, quod intellectus divinus non intelligit res
pertranseundo; unde objectio non procedit.
Ad octavum dicendum, quod omnia quae Deus scit, sunt in ipso unum,
et non distinguuntur nisi per diversos respectus. Non est autem
inconveniens relationes quae sequuntur operationem intellectus, esse
infinitas, ut dicit Avicenna.
|
|