|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod providentia pertineat ad
scientiam. Sicut enim dicit Boetius, providentia Dei dicitur, quia
porro videt quasi a specula aeternitatis. Sed videre pertinet ad
scientiam. Ergo videtur quod et providentia.
2. Item, videtur quod ad omnipotentiam. Dicitur enim Sapient.
14, 3: tu autem pater gubernas omnia providentia. Sed gubernatio
pertinet ad potentiam, ut habetur ad Hebr. 1, 3: portansque omnia
verbo virtutis suae. Videtur ergo quod et providentia.
3. Item, videtur quod ad voluntatem. Sicut enim dicit
Damascenus, providentia est divina voluntas secundum quam omnia in
finem convenientem deductionem accipiunt; et ita videtur expresse quod
ad voluntatem pertineat.
4. Item, videtur quod sit idem quod dispositio. Sicut enim dicit
Boetius, providentia est ratio in summo omnium principe constituta,
per quam cuncta disponit. Sed disponere est dispositionis. Ergo
videtur quod dispositio divina et providentia idem sint.
5. Item, videtur quod sit idem quod fatum. Comparatio enim
alicujus ad diversa non diversificat ejus essentiam. Sed fatum et
providentia non differunt nisi secundum comparationem ad diversa: sicut
enim dicit Boetius, modus quo res geruntur, cum ad divinam
cognitionem refertur, providentia dicitur: cum vero ad res ipsas quae
geruntur, fatum vocatur. Ergo videtur quod providentia et fatum non
differant per essentiam.
Respondeo dicendum, quod ista tria, dispositio, scientia et
providentia, se habent per additionem unius ad alterum. Cum enim
Deus de rebus creatis scientiam quasi practicam habeat, ad modum
scientiae artificis ejus scientia consideranda est. Sciendum est
ergo, quod artifex praeconcipiendo artificiatum suum considerat finem
primo; et deinde considerat ordinem rei quam facere intendit, ad finem
illum, et ordinem etiam partium ad invicem, sicut quod fundamentum sit
sub pariete, et paries sub tecto; et iste ordo partium ad invicem
ordinatur ulterius ad finem domus. Tertio oportet quod consideret ea
quibus promoveatur ad consecutionem finis, et ut tollantur ea quae
possunt impedire finem; unde excogitat sustentamenta domus per aliquas
appendicias et fenestras et hujusmodi, quibus domus sit apta ad
habitationem. Ista ergo excogitatio nominatur nomine scientiae,
ratione solius cognitionis et non ratione alicujus operationis. Unde
est et finis, et eorum quae sunt ad finem. Sed ratione ordinis
excogitati in re operanda, vocatur nomine dispositionis: quia
dispositio ordinem quemdam significat; unde dispositio dicitur
generationis ordinatio. Sed ratione eorum quae promovent in finem,
dicitur providentia: providus enim dicitur qui bene conjectat de
conferentibus in finem, et de his quae impedire possunt. Unde etiam
in Deo scientia dicitur, secundum quod habet cognitionem et sui
ipsius, et eorum quae facit. Sed dispositio dicitur ratione duplicis
ordinis quem ponit in rebus; scilicet rei ad rem, secundum quod juvant
se invicem ad consequendum finem ultimum; et iterum totius universi ad
ipsum Deum: sicut etiam philosophus ponit, ubi etiam ponit exemplum
de ordine partium exercitus ad invicem, et ad bonum ducis.
Providentia autem dicitur secundum quod rebus ita ordinatis attribuit
ea quae ordinem conservant et propellit omnium inordinationem.
Ad primum ergo dicendum, quod providentia et dispositio diversimode
consideratae pertinent ad scientiam voluntatem et potentiam: quod sic
patet ex simili inducto. Potest enim aliquis artifex cognitionem
habere de artificiatis speculative tantum, sine hoc quod operari
intendat: et sic providentia et dispositio ejus pertinet tantum ad
scientiam. Secundum autem quod ulterius ordinat in opus cum proposito
exequendi, pertinet ad scientiam et voluntatem. Secundum autem quod
exequitur in opere, sic pertinet ad scientiam, voluntatem et potentiam
per quam operatur. Ita etiam in Deo est. Patet etiam quod primis
duobus modis accepta sunt aeterna, sed tertio modo sunt ex tempore.
Et ipsa executio providentiae, gubernatio dicitur.
Unde patet solutio ad secundum et tertium et similiter ad quartum:
quia providentia includit dispositionem et addit: et propter hoc etiam
per providentiam disponere dicitur.
Ad quintum dicendum, quod providentia et fatum differunt per
essentiam: sicut enim forma domus est aliud per essentiam, secundum
quod est in mente artificis ubi nomen artis habet, et secundum quod est
in lapidibus et lignis ubi artificium dicitur; ita etiam ratio
gubernationis rerum aliud esse habet in mente divina, ubi providentia
dicitur, et aliud in causis secundis, quarum officio gubernatio divina
expletur: ex quibus fatum dicitur a for faris; vel quia est quoddam
effatum divinae ordinationis, sicut verbum vocale est quoddam effatum
interioris conceptus: vel ex eo quod ex harum consideratione causarum
fari solebant antiquitus de rebus futuris, sicut ex consideratione
motus caeli praecipue.
|
|