|
Postquam determinavit de scientia Dei in communi, hic specialiter de
praedestinatione determinat; et dividitur in partes duas: in prima
determinat quid sit praedestinatio; in secunda determinat de
causalitate ejus, utrum scilicet sit causa prima vel habeat aliam,
dist. 41, ibi: si autem quaerimus meritum obdurationis et
misericordiae, obdurationis meritum invenimus, misericordiae autem
meritum non invenimus. Prima in duas: in prima determinat de
praedestinatione; in secunda de reprobatione, ibi: cumque
praedestinatio sit gratiae praeparatio (...) reprobatio e converso
intelligenda est praescientia iniquitatis quorumdam. Prima in duas:
in prima ostendit quid sit praedestinatio, et quorum sit; in secunda
determinat de praedestinationis certitudine, ibi: praedestinatorum
nullus videtur posse damnari. Circa quod tria facit: primo ostendit
praedestinationis certitudinem; secundo ponit objectionem in
contrarium, ibi: ad hoc autem objiciunt; tertio ponit responsionem,
ibi: quibus respondemus. Circa quod etiam tria facit: primo
respondet ad primam objectionem; secundo objicit contra responsionem,
ibi: verumtamen adhuc instant; tertio solvit objectum, ibi: in hujus
quaestionis solutione mallem alios audire quam docere. Hic est duplex
quaestio. Prima est de praedestinatione. Secunda de reprobatione.
Circa primum quaeruntur tria. Primo quid sit praedestinatio.
Secundo, quorum sit. Tertio, de certitudine ejus. Circa primum
quaeruntur duo: 1 utrum praedestinatio sit in creatura, vel tantum in
Deo; 2 quid in Deo nominet.
|
|