|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio sit
aliquid in re praedestinata. Omnis enim actio infert ex se passionem.
Sed cum dicitur, Deus praedestinat, significatur in verbo actus
divinus. Ergo videtur quod respondeat sibi aliqua passio in creatura,
quae sit praedestinatio passive dicta, sicut etiam de creatione est;
invenitur enim creatio actio, et creatio passio.
2. Praeterea, omnis denominatio fit secundum aliquam formam
inhaerentem, sicut secundum qualitatem dicimur quales. Sed
praedestinatione aliquid denominatur, cum praedestinatus dicitur.
Ergo videtur quod praedestinatio sit aliquid in ipso.
3. Praeterea, comparatio est eorum quae sunt unius generis. Sed in
Glossa Joan. 1, dicitur, quod melius erat Nathanaeli duas naturas
in Christo cognoscere quam praedestinatum esse. Cum igitur cognitio
naturarum, cui comparatur praedestinatio, in ipso aliquid ponat,
videtur quod praedestinatio sit aliquid in praedestinato.
4. Praeterea, nullum aeternum definitur per temporale. Sed
praedestinatio definitur per temporale: quia dicitur, quod est
praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Ergo non est
aeterna. Sed omnis actio quae temporaliter de Deo dicitur, ponit
aliquem effectum in creatura, sicut regere, gubernare, et hujusmodi.
Ergo videtur quod praedestinatio sit aliquid etiam in praedestinato.
1. Sed contra, non eliguntur nisi praedestinati. Sed eliguntur qui
non sunt, ut dicit Augustinus, Lib. de Praedest. Sanct., cap.
17. Ergo videtur quod praedestinatio sit non entium. Sed in non
ente non potest aliquid esse. Ergo praedestinatio non est aliquid in
praedestinato.
2. Praeterea, ut supra, dist. 38, dixit Magister,
praedestinatio est quaedam species scientiae divinae. Sed scientia
nihil est in scito, sed tantum in sciente. Ergo videtur quod
praedestinatio non ponat aliquid in praedestinato.
Respondeo dicendum, quod ponere aliquid in alio potest intelligi
dupliciter. Aut quod ipsum significatum per nomen in aliquo esse
dicatur, sicut albedo ponit aliquid in albo: et sic dico, quod
praedestinatio non ponit aliquid in praedestinato, sed in
praedestinante tantum. Aut ita quod ad significatum quod est in uno,
sequitur aliquid esse in alio; sicut paternitas ponit aliquid in
filio, cum tamen ipsa secundum suum esse in patre tantum sit, sed
dicitur ponere aliquid in filio, inquantum ad paternitatem sequitur
aliquid esse in filio. Sed hoc contingit dupliciter. Vel quia
relinquatur illud esse in alio simul, sicut paternitas relinquit
filiationem: aut non necessario simul, sed vel prius vel posterius,
sicut auditus ponit percussionem sonantem simul aut prius; et hoc modo
dico, quod praedestinatio ponit aliquid in praedestinato: quia ad
operationem hanc Dei sequitur effectus praedestinationis inesse
praedestinato non semper quandocumque est praedestinatio, sed
quandoque; et hic effectus est gratia et gloria.
Ad primum ergo dicendum, quod, ut philosophus tradit actionum quaedam
transeunt in exteriorem materiam circa quam aliquem effectum operantur,
ut patet in actionibus naturalibus sicut ignis calefacit lignum, et in
artificialibus, sicut aedificator facit domum ex materia; et in
talibus actio est recepta in eo quod fit, per modum passionis,
secundum quod motus est in moto ut in subjecto: et ideo in talibus est
invenire actionem in re agente, et passionem in re patiente. Quaedam
vero sunt quae in exteriorem materiam non transeunt ut effectum aliquem
circa ipsam producant, ut patet in visione, quae cum sit actio
videntis, nullum effectum in re visa efficit; et tales actiones, quae
proprie operationes dicuntur, in ipsis operantibus tantum sunt. Unde
non potest fieri conversio passionis ad actionem acceptam a re
exteriori, secundum quod in se est, sed solum secundum quod in
operante est: etsi enim oculus videt lapidem, lapis tamen non videtur
nisi secundum quod est in oculo per sui similitudinem. Secundum hoc
ergo dico, quod creatio est talis actio quae effectum exteriorem
relinquit; unde oportet passive sumptam creationem aliquid in re creata
esse, sicut calefactionem in calefacto. Praedestinatio vero cum
nominet operationem voluntatis et intellectus existentem solum in ipso
operante, sicut visio in vidente et speculatio in speculante, si
passive accipiatur, non erit aliquid in praedestinato, secundum quod
in se consideratur, sed solum secundum quod in praedestinante est
secundum suam similitudinem per quam ibi cognoscitur, sicut et scitum
in sciente: ex quo etiam patet quod praedestinatio non nominatur per
aliquam passionem in ipso existentem, sed per operationem ipsius
praedestinantis, sicut et res denominatur visa per operationem
videntis. Vel aliter dicitur, quod praedestinatio, proprie loquendo
de actione, secundum quod in naturalibus sumitur, non est actio, sed
operatio. Operatio enim agentis quaedam est ut transiens in effectum,
et haec proprie actio vel passio dicitur: et tali actioni semper
respondet e converso passio; unde invenitur calefactio actio et
calefactio passio, et similiter creatio actio et creatio passio.
Quaedam vero operatio est quae non significatur ut procedens in aliquem
effectum, sed magis secundum quod est aliquid in ipso; et si quidem
haec recipiatur in ipso, illa receptio dicetur passio; et actio
consequens conjunctum ex recepto et recipiente dicetur operatio: quia
operatio semper est perfecti, ut patet in sensu: sentire enim est
quaedam operatio sentientis, nec procedens in effectum aliquem circa
sensibile, sed magis secundum quod species sensibilis in ipso est;
unde sentire quantum ad ipsam receptionem speciei sensibilis nominat
passionem, similiter et intelligere quod etiam pati quoddam est, ut in
3 de Anim. dicitur: sed quantum ad actum consequentem ipsum sensum
perfectum per speciem nominat operationem, quae dicitur motus sensus,
de quo dicit philosophus, quod est actus perfecti. Sed in Deo est
similitudo rei cognitae, non per receptionem sed per essentiam suam;
unde suum intelligere nullo modo dicit passionem, sed operationem
tantum. Omnes igitur tales operationes non habent passiones
respondentes nisi per modum significandi tantum; sicut cum dicitur
aliquid sciri, non ponitur aliqua passio secundum rem in scito, sed
solum quidam respectus ad scientem secundum rationem, qui per modum
passionis significatur a grammatico, sicut et operatio per modum
actionis; unde dicit quod scire est activum, et sciri passivum. Unde
dico quod praedestinatio est quaedam operatio divina, et praedestinari
non ponit aliquam passionem in praedestinato, sed solum respectum
quemdam secundum modum intelligendi, qui respectus relinquitur ex
assimilatione sciti quae est in sciente.
Ad secundum dicendum, quod in omnibus absolutis denominatur aliquid
per id quod sibi inest: sed in relativis quandoque denominatur aliquid
per id quod in ipso est, sicut pater paternitate, quae realiter in
ipso est: quandoque autem denominatur eo quod solum in altero est;
sicut in illis in quorum alio est relatio secundum rem, et in alio
secundum rationem tantum. Unde dicit philosophus, quod scibile
dicitur relativum, non quia ipsum referatur, sed quia aliud refertur
ad ipsum: et ita patet quod praedestinatio secundum rem nihil est nisi
in intellectu divino.
Ad tertium dicendum, quod comparatio illa non attenditur absolute
cognitionis duarum naturarum in Christo ad praedestinationem, sed
cognitionis simul cum praedestinatione ad praedestinationem simul cum
statu veteris legis: praedestinatio enim stat cum utroque. Unde
dicit, quod melius est Nathanaeli cognoscere duas naturas in Christo
quam esse praedestinatum, et manere sub umbra legis et mortis; ac si
diceret: melius est esse praedestinatum et habere gratiam novi
testamenti, quam esse praedestinatum et non habere gratiam novi
testamenti: quia praedestinatio currit cum utroque testamento.
Ad quartum dicendum, quod temporale non ponitur in definitione aeterni
in recto, quasi denotans substantiam aeterni; sed in obliquo nihil
prohibet poni, ut significetur respectus aeterni ad temporale: et sic
gratia et gloria in definitione praedestinationis ponitur.
|
|