|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio ad
scientiam pertineat. Quia, ut dicitur in littera, praedestinatio
sine praescientia non potest esse. Praescientia autem scientiam
nominat cum ordine ad futura. Ergo praedestinatio ad scientiam
pertinet.
2. Item, videtur quod ad voluntatem. Dicit enim Augustinus, quod
praedestinatio est propositum miserendi. Proponere autem est actus
voluntatis, quia videtur idem esse quod finem determinare. Ergo
videtur quod praedestinatio ad voluntatem pertineat.
3. Item, videtur quod ad potentiam. Quia praeparare est actus
potentiae. Sed praedestinatio est praeparatio beneficiorum Dei, ut
in littera dicitur. Ergo et cetera.
4. Item, videtur quod sit idem quod providentia vel dispositio.
Quia praedestinatio dicitur alicujus in finem directio. Sed ordo in
finem pertinet ad providentiam vel dispositionem. Ergo videtur quod et
praedestinatio.
5. Item, videtur quod sit idem quod liber vitae. Vita enim animae
est per gratiam et gloriam. Sed praedestinatio est praeparatio gratiae
in praesenti et gloriae in futuro, secundum magistralem definitionem.
Ergo ad librum vitae pertinet.
Respondeo dicendum, quod praedestinatio includit in intellectu suo
providentiam, et aliquid addit. Addit autem ad minus tria: unum ex
parte ipsorum praedestinatorum: quia cum providentia Dei sit respectu
omnium, et specialiter quodammodo sit respectu habentium voluntatem,
praedestinatio includit in se providentiam secundum illum specialem
modum quo est hominum, et habentium voluntatem. Secundum addit ex
parte ipsius finis et eorum quae habentur ut promoventia ad finem; cum
enim providentia respiciat ordinem uniuscujusque boni ad quemlibet
finem, praedestinatio est tantum respectu eorum quae sunt elevata supra
facultatem naturae, ut gloriae, quae est in perfecta Dei fruitione,
et gratiae promoventis in ipsam; unde dicit Damascenus, quod
praedestinatio est eorum quae non sunt in nobis. Tertium addit ex
parte ipsius praedestinantis, ex cujus parte videtur duo addere:
primo, quia providentia est idem quod ars gubernationis rerum, quae
secundum rationem sui nominis potest salvari in speculatione tantum;
sed praedestinatio importat providentiam, secundum quod est ordinata ad
executionem operis per voluntatem; et ideo definitur per propositum et
per praeparationem: secundo addit praescientiam exitus ex parte ejus
quod providetur; unde potest aliquid ab ordine providentiae quantum ad
id quod intentum est, exire; sicut Deus vult omnes homines salvos
fieri, licet non omnes salventur: non autem ab ordine
praedestinationis. Dicit enim praedestinatio intentionem divinam de
salute istius cum praescientia ejus quod salvabitur; et ideo dicitur,
quod est praescientia et praeparatio.
Unde patet solutio ad primum; quia non tantum ponitur praescientia in
ejus definitione.
Ad secundum dicendum, quod propositum non simpliciter nominat actum
voluntatis, sed praesupponit actum cognitionis ostendentis finem in
quem voluntas tendit.
Ad tertium dicendum, quod praeparatio quae ponitur in definitione
praedestinationis, non est secundum executionem in opus, sed
intelligitur secundum propositum divinae voluntatis.
Ad quartum dicendum, quod praedestinatio est quidam modus
providentiae; sed addit aliqua specialia super eam, ut dictum est, in
corp. art.
Ad quintum dicendum, quod liber vitae metaphorice dicitur. Sicut
enim in libro aliquid scribitur, ex quo in eo veritas rei
intelligitur; ita etiam in intellectu describuntur similitudines
rerum, per quas res cognoscuntur; unde intellectus possibilis ante
intelligere comparatur tabulae in qua nihil est scriptum, in 3 de
anima. Cum ergo dicitur liber vitae in Deo, potest sumi vita vel ex
parte Dei intelligentis; et sic praescientia creaturarum dicitur liber
vitae, quia quod factum est in ipso vita erat; Joan. 1, 3: vel
ex parte rei scitae; et sic dicitur liber vitae praescientia vitae quae
est in conformitate ad Deum. Haec autem est duplex; scilicet vita
gratiae, et vita gloriae, quae ad perfectam conformitatem accedit.
Unde cujus talis vita repraesentatur in libro divinae praescientiae,
dicitur simpliciter scribi in libro vitae; secundum quid autem,
scilicet quantum ad praesentem justitiam, dicitur ibi scribi, cujus
vita gratiae tantum ibi cognoscitur. Et etiam quodammodo dicuntur ibi
scribi opposita horum, scilicet gloriae et gratiae inquantum per hoc
cognoscuntur. Sic ergo patet quod liber vitae est medium inter
praescientiam communiter sumptam et praedestinationem: quia
praescientia est communiter omnium, sed liber vitae est tantum cognitio
gratiae vel gloriae; sed praedestinatio est non tantum gratiae, sed
gratiae simul et gloriae. Unde nullus dicitur esse praedestinatus
quantum ad praesentem justitiam, sicut dicitur scriptus in libro
vitae; et super hoc addit praedestinatio propositum voluntatis.
|
|