|
1. Deinde quaeritur, quorum sit praedestinatio. Et videtur quod
sit tantum eorum qui sunt. Praedestinatio enim significat missionem
quamdam. Sed nihil mittitur nisi quod est. Ergo praedestinatio est
tantum entis.
2. Praeterea, quod non est, non potest ad aliquid praeparari. Sed
praedestinatio est praeparatio quaedam. Ergo videtur quod non sit non
entium.
3. Item, videtur quod non sit Angelorum. Quia, secundum
Augustinum, praedestinatio est propositum miserendi. Sed Angeli
nunquam fuerunt miseri. Cum igitur misericordia miseriam respiciat,
videtur quod eis praedestinari non competit.
4. Item, videtur quod nec beatis, qui sunt in gloria. Quia quod
est in fine ultimo, non potest dirigi in illud. Sed beati sunt in suo
fine ultimo. Ergo eis non competit praedestinari.
5. Item, videtur quod nec filio Dei. Quia praedestinatio importat
antecessionem quamdam, sicut et praescientia. Sed respectu filii
Dei, cum sit aeternus, non potest designari aliqua antecessio. Ergo
filio Dei praedestinari non competit.
6. Sed e contrario videtur quod praedestinatio sit omnium hominum.
Quia Deus, secundum Dionysium, aequaliter se habet ad omnia. Ergo
si aliquibus ipse praeparat gratiam, et omnibus. Sed praedestinatio
est gratiae praeparatio. Ergo si aliquos praedestinat, et omnes
praedestinat.
7. Praeterea, sicut dirigimur in bona gratiae a Deo, ita et in
bona naturae; quia omne bonum nostrum ab ipso est. Sed bona naturae
omnibus largitur, bonis et malis, ut habetur Matth. 5. Cum ergo
praedestinatio sit directio in finem (finis autem est bonum) videtur
quod praedestinatio sit omnium.
Respondeo dicendum, quod praedestinatio dicitur esse aliquorum
dupliciter: vel sicut finis et conferentium ad finem; et sic dicitur
esse gratiae et gloriae; vel eorum qui finem consequuntur; et sic est
omnium qui gloriam per Dei gratiam adipiscuntur. Utrumque autem ex
nomine praedestinationis accipi potest, in quo conjungitur actus
destinationis cum hac praepositione prae per compositionem advenientem.
Destinare autem significat directionem alicujus in aliquid, sicut
nuntii. Dicitur etiam alio modo destinare, ut habetur 2 Machab.,
6, 20: Eleazarus destinavit non admittere illicita propter vitae
amorem. Sed haec significatio videtur deducta ex prima; quod enim
proponitur, dirigitur in executionem operis. Illud autem proprie
dicitur dirigi in aliquid quod non habet in se unde in illud vadat: et
ideo proprie in illa dicitur praedestinatio quae homo ex naturalibus
suis consequi non potest, scilicet gratiam et gloriam. Et ideo dicit
Damascenus quod praedestinatio est eorum quae non sunt in nobis. Et
ideo quidquid non potest consequi gratiam et gloriam, illud non
praedestinatur; sed illi tantum praedestinari dicuntur qui consecuturi
sunt gloriam per gratiam. Sed haec praepositio prae importat
antecessionem, quae diversimode diversis convenit. Invenitur enim in
praedestinatione hominis antecessio aeternitatis ad naturam, et naturae
ad gratiam, et gratiae ad gloriam. In Angelo autem invenitur
antecessio aeternitatis ad naturam, et naturae ad gratiam, secundum
eos qui ponunt Angelos tantum in naturalibus creatos, sed non gratiae
ad gloriam duratione. Secundum autem alios, qui ponunt Angelos in
gratia creatos, non invenitur antecessio naturae ad gratiam secundum
durationem, sed gratiae ad gloriam. In Christo autem non invenitur
antecessio aeternitatis ad personam, sed tantum ad alteram naturam;
nec naturae ad gratiam, nec gratiae ad gloriam, quantum ad
fruitionem, sed solum quantum ad impassibilitatem animae et dotes
corporis; et sic diversimode praedestinatio diversis convenit.
Ad primum ergo dicendum, quod illi qui non sunt nec erunt, non
praedestinantur; sed illi qui erunt, quamvis non sint, quos Deus
scientia visionis cognoscit; et quamvis ipsi non dirigantur actu in
aliquid, ut in propria natura existentes, tamen praediriguntur in
finem, prout sunt in Dei praescientia.
Ad secundum dicendum, quod est duplex praeparatio. Quaedam
materiae, secundum quod disponitur ad recipiendum formam; et sic non
praeparatur nisi quod est. Quaedam autem est praeparatio agentis, ut
sit agens; et ista sicut est in naturalibus, inquantum agens acquirit
dispositionem per quam agat, ita est in artifice, secundum quod
concipit formam artificiati, et proponit eam exequi in opere; et talis
praeparatio est in Deo etiam respectu futurorum.
Ad tertium dicendum, quod illa definitio data est de praedestinatione
inquantum respicit statum praesentis miseriae, et non de ipsa
absolute. Vel potest dici, quod misereri sumitur hic non pro amotione
miseriae prius habitae, sed pro collatione eorum sine quibus miseria
esset, et praecipue quae sola gratuita voluntate conferuntur.
Ad quartum dicendum, quod praedestinatus potest accipi dupliciter.
Vel participialiter secundum quod consignificat tempus praeteritum; et
sic existentes in patria sunt praedestinati; quia quod semel est
praeteritum, semper erit praeteritum. Vel alio modo potest sumi
neutraliter; et sic non proprie possunt dici praedestinati nisi
secundum quod diriguntur in continuitatem beatitudinis; quod tamen non
proprie dicitur; quia extensionem successionis non habet.
Ad quintum dicendum, quod quamvis non possit designari aliqua
antecessio ad personam filii Dei absolute, potest tamen designari ad
naturam humanam, vel ad personam, secundum quod in tali natura
subsistit. Sed hoc habet quaeri magis in 3, dist. 2, art. 3.
Ad sextum dicendum, quod quamvis Deus, quantum in se est,
aequaliter se habeat ad omnes, non tamen aequaliter se habent omnes ad
ipsum; et ideo non aequaliter omnibus gratia praeparatur.
Ad septimum dicendum, quod praedestinatio est proprie eorum quae sunt
elevata super facultatem naturae, ut dictum est, in corp. art.: et
ideo non oportet quod omnium sit praedestinatio qui a Deo bona
naturalia percipiunt, sed eorum quibus gratia et gloria praeparatur.
|
|