|
1. Deinde quaeritur de certitudine praedestinationis. Et videtur
quod non sit certa. Dicitur enim Apoc. 3, 2: tene quod habes,
ne alius accipiat coronam tuam. Aut hoc intelligitur de corona
praesentis justitiae, aut de corona gloriae. Sed non de corona
praesentis justitiae; quia gratia quam quis habet, eo peccante
destruitur, nec de subjecto in subjectum mutatur. Ergo intelligitur
de corona gloriae. Sed gloria non est alicujus in statu viae nisi quia
est sibi praedestinata. Ergo videtur quod unus possit accipere hoc
quod alii praedestinatum est; et ita praedestinatio certitudinem non
habet.
2. Praeterea, Gregorius in moralibus dicit, quod aliis
cadentibus, in eorum locum alii succedunt. Sed locus gloriae non
potest dici eorum, nisi quia est eis praedestinatus. Ergo idem quod
prius.
3. Praeterea, in Psal. 68, 12, dicitur: deleantur de libro
viventium. Sed non potest deleri de libro quod ibi scriptum non est.
Cum ergo praedestinatio sit liber vitae, ut dictum est, videtur quod
aliquid a praedestinatione possit deficere: et ita non erit certa.
4. Praeterea, eorum quae non sunt determinata nec in se nec in
causis suis, non potest esse certitudo. Sed motus liberi arbitrii,
quod est causa ad utrumlibet, non sunt determinati nec in se nec in
suis causis, antequam sint. Ergo cum effectus praedestinationis
expleatur motibus liberi arbitrii, quae sunt opera meritoria, videtur
quod praedestinatio nullam certitudinem habeat.
5. Praeterea, omnis certa cognitio posita de necessitate concludit
cognitum. Sed illud quod est aeternum, cum sit in omni tempore,
potest in quocumque tempore poni. Cum igitur praedestinatio sit
aeterna, potest poni aliquis praedestinatus antequam salvetur. Ergo
potest concludi, iste salvabitur, sicut verum. Sed si futurum
contingens esset verum, tunc accideret de necessitate, ut probat
philosophus. Ergo sequeretur quod iste ex necessitate salvaretur, et
quod non posset non salvari; et sic liberum arbitrium periret, quod
est impossibile: et impossibile non sequitur nisi ex impossibili.
Ergo videtur quod impossibile sit praedestinationem certitudinem
habere; quia alia probata sunt possibilia esse.
1. Sed contra, praedestinatio in sui ratione includit
praescientiam. Sed ipse Deus habet certam cognitionem de omnibus quae
cognoscit, ut supra, dist. 36, quaest. 1, art. 3, habitum
est. Ergo videtur quod praedestinatio sit certa.
Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt quod Deus non cognoscit
futura contingentia nisi secundum quod sunt, scilicet sciens ea esse
contingentia, sicut necessaria esse necessaria. Sed hoc improbat
Boetius: quia secundum hoc sequeretur quod Deus non plus cognosceret
de salute hominum futura quam homo, qui scit etiam eam contingentem.
Unde alii dixerunt, quod praedestinatio habet certitudinem, ita quod
numerus salvandorum apud Deum est certus, accipiendo numerum quo
numeramus, scilicet quod salvabuntur centum vel mille, et sic de
aliis. Non autem certus est numerus materialiter sumptus, scilicet
quo ad supposita; quia isti homines possunt et salvari et non salvari.
Sed hoc est attribuere Deo imperfectam cognitionem. Si enim
cognoscit quod tot salvabuntur, et non quod isti; imperfecta est ejus
cognitio, et in universali tantum. Si autem cognoscit quod etiam
isti, oportet hoc certum esse; quia cognitio ejus incerta esse non
potest, sicut nec falsa. Et ideo dicendum est, quod numerus
praedestinatorum utroque modo acceptus, scilicet et formaliter et
materialiter, certus est Deo, sed incertus est nobis. Nec tamen
ista certitudo necessitatem salvandis imponit; quod patet ex his quae
dicta sunt. Praedestinatio enim includit in suo intellectu
praescientiam, et providentiam salutis omnium. Providentia autem, ut
dictum est, quamvis sit omnium, non tamen omnia necessario
contingunt, sed secundum conditionem causarum proximarum, quarum
naturas et ordinem providentia et praedestinatio salvat. Praescientia
etiam non imponit necessitatem rebus nec inquantum est causa, cum sit
causa prima, cujus conditionem effectus non habet, sed causae
proximae; nec ratione adaequationis ad rem scitam quae ad rationem
veritatis et certitudinis scientiae exigitur, quia adaequatio ista
attenditur scientiae Dei ad rem non secundum quod est in causis suis,
in quibus est ut possibile futurum tantum, sed ad ipsam rem, secundum
quod habet esse determinatum, prout est praesens, et non futurum: et
hoc supra, dist. 38, quaest. 1, art. 5, expositum est; et
ita patet quod certitudo praedestinationis nullam necessitatem salvandis
imponit.
Ad primum ergo dicendum, quod utroque modo potest exponi. Si enim
intelligatur de corona praesentis justitiae, dicitur coronam ejus alius
accipere, dum opera ipsius in caritate facta, quae sibi et aliis
proderant, secundum quod spiritus caritatis facit communia merita
sanctorum, ipso peccante sibi prodesse desinunt ad meritum vitae
aeternae; eorum tamen fructus in illis manet qui in gratia
perseverant; non autem ita quod eadem numero gratia quae est in uno,
ipso peccante, in altero fiat. Et similiter exponitur, si
intelligitur de corona futurae gloriae; quia sancti in patria
existentes gaudent de omnibus meritis sanctorum qui in mundo sunt.
Unde aliquo peccante, cujus multa merita praecesserunt, gaudium
illorum meritorum in aeternum manebit in beatis, quod ipse peccando
amisit; non ita quod gloria quae praedestinata est uni, alteri detur.
Dicitur tamen: ne alius accipiat coronam tuam, non ad excludendum
praedestinationis certitudinem, sed ad ostendendam arbitrii
libertatem.
Ad secundum dicendum, quod dictum Gregorii non intelligitur de loco
qui sanctis praedestinatus est, sed de loco quem tenent in Ecclesia
per statum praesentis justitiae; quia Ecclesia nunquam destituitur
existentibus in gratia; unde peccantibus quibusdam, alii in gratiam a
domino advocantur.
Ad tertium dicendum, quod praedestinatio est liber vitae secundum quod
dicitur in eo aliquid scribi non solum quantum ad praesentem justitiam,
sed etiam quantum ad futuram gloriam; et sic nullo modo potest dici
aliquis deleri de libro vitae; sed illud quod est ibi scriptum quantum
ad praesentem justitiam tantum, dicitur deleri, non mutatione facta ex
parte libri, ut aliquid in eo fuerit, quod postmodum non sit; sed ex
parte illius qui in libro scriptus dicitur, inquantum scilicet ipse
mutatur a statu praesentis justitiae; et sic vita ejus non
repraesentatur ut praesens, sed ut praeterita.
Ad quartum dicendum, quod contingens futurum, ut motus liberi
arbitrii, quamvis non sit determinatum in causa sua, est tamen
determinatum in esse suo secundum quod est actu; et sic subjacet
certitudini praescientiae, sicut supra dictum est de futuris
contingentibus, dist. 38, quaest. 1, art. 5.
Ad quintum dicendum, quod illud quod mensuratur aeternitate, est
simul cum omni tempore, ita tamen quod nullo eorum mensuratur; et ideo
actus divinae praescientiae non potest poni ita esse nunc, quasi
mensuretur per praesens tempus, ut ordinem praesentis ad futurum ad
suum scitum habeat; sed ad omne tempus et ad omne scitum habet ordinem
praesentis ad praesens. Unde cum dicitur, Deus praescit hoc, non
intelligitur quod hoc sit futurum respectu divinae scientiae, sed
respectu hujus temporis in quo profertur: et ideo oportet hujusmodi
verba et participia dicta de Deo a determinatione temporis absolvere,
ut consignificent nunc aeternitatis, et non temporis; alias
inevitabiliter sequitur error.
|
|