|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod reprobatio nihil addat
supra praescientiam. Reprobatio enim malorum est. Sed horum non
habet Deus nisi scientiam simplicis notitiae, ut supra, dist. 38,
quaest. 1, art. 1, habitum est. Ergo reprobatio supra
praescientiam nihil addit.
2. Praeterea, illud quod addit aliquid supra commune, non
appropriat sibi nomen communis, sicut convertibile quod non indicat
substantiam rei appropriat sibi nomen proprii: quia non addit aliquid,
sicut definitio addit. Sed reprobatio appropriat sibi nomen
praescientiae: dicimus enim communiter malos praescitos, et bonos
praedestinatos. Ergo videtur quod reprobatio nihil supra praescientiam
addat.
3. Praeterea, Magister supra, 35 dist., posuit rationes eorum
quae aliquid supra praescientiam et scientiam addunt, ut
dispositionis, providentiae et cetera. Ergo cum non fecerit ibi de
reprobatione mentionem, videtur quod nihil supra praescientiam addat.
1. Sed contra, praescientia est omnium tam bonorum quam malorum.
Sed reprobatio non est nisi damnandorum. Ergo aliquid supra rationem
praescientiae addit.
2. Praeterea, reprobatio opponitur approbationi. Sed approbatio
dicit aliquid in voluntate. Cum ergo opposita sint ejusdem, videtur
quod reprobatio ponat aliquid in voluntate et non in praescientia
tantum.
Respondeo dicendum, quod reprobatio addit supra praescientiam rationem
providentiae. Cum enim providentia divina sit communiter omnium,
tamen quodam speciali modo et privilegiato est eorum in quibus invenitur
voluntas, per quam aeternae gloriae capaces sunt; unde specialis
quidam modus providentiae divinae attenditur, secundum ordinem talis
naturae in finem, et secundum collationem eorum quae in finem
promovent. Et quia ex conditione talis naturae est ut a consecutione
finis deficere possit, ideo per providentiam divinam ordinatum est ut
talis defectus in bonum justitiae cedat, dum culpae poena adhibetur:
et ideo sicut providentia divina respectu ipsius boni, quod est per
consecutionem gratiae et gloriae, cum praescientia eventus, dicitur
praedestinatio; ita providentia divina respectu mali oppositi cum
praescientia defectus, dicitur reprobatio. Et quia bonum subjacet
providentiae ut causatum et ordinatum, ideo dicitur, quod
praedestinatio est causa gratiae et gloriae ad quam ordinatur. Sed
quia malum non subjacet providentiae ut intentum vel causatum, sed
solum ut praescitum et ordinatum, ideo reprobatio est tantum
praescientia culpae, et non causa; sed poenae, per quam culpa
ordinatur est praescientia et causa.
Ad primum ergo dicendum, quod malorum ut fiant, Deus habet scientiam
simplicis notitiae; sed ut ordinentur, habet etiam horum scientiam
approbationis; et hoc importat reprobationis nomen.
Ad secundum dicendum, quod reprobatio non addit ex parte reprobati
supra praescientiam, quia nihil causatur in ipso per quod malus fiat;
et ideo appropriat sibi nomen commune: addit tamen aliquid ex parte
Dei reprobantis; scilicet voluntatem ordinis poenae ad culpam. Unde
etiam in abstracto non ita appropriat sibi nomen commune sicut in
concreto; unde magis dicitur reprobatus praescitus quam praescientia
reprobatio.
Ad tertium dicendum, quod reprobatio opponitur praedestinationi; et
ideo per oppositum datur intelligi posita praedestinatione.
|
|