|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod obdurationis et
excaecationis causa sit Deus per id quod habetur 2 Corinth. 4,
4: Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, et una Glossa
exponit de Deo vero. Ergo videtur quod ipse sit causa obdurationis et
excaecationis.
2. Praeterea, excaecatio et obduratio sunt quaedam poenae justae.
Sed omnis poena justa a Deo est. Ergo excaecatio et obduratio a Deo
sunt.
3. Praeterea, secundum philosophum in posterioribus si affirmatio
est causa affirmationis, et negatio est causa negationis. Sed velle
divinum est causa quod iste habeat gratiam, quia scilicet ipse vult.
Ergo videtur quod non velle Dei sit causa quare iste gratiam non
habeat. Sed hoc est obduratio. Ergo ex parte Dei accipienda est
causa obdurationis.
4. Praeterea, sicut dicit philosophus in 2 Physic., id quod per
sui praesentiam est causa salutis navis, scilicet gubernator, per sui
absentiam est causa periculi. Sed Deus per sui praesentiam in anima
est causa gratiae. Ergo per sui absentiam est causa obdurationis.
1. Sed contra est quod dicunt sancti communiter, Dionysius,
Augustinus, Anselmus, scilicet quod causa quare iste non habet
gratiam, est quia ipse noluit accipere, et non quia Deus noluit
dare: quia lumen suum omnibus offert quod tamen ab omnibus non
percipitur, sicut nec lumen solis a caeco. Sed obduratio est ipsa
carentia gratiae. Ergo obdurationis causa non est ex parte Dei.
2. Praeterea, nullus culpatur vel punitur de eo cujus causa in ipso
non est. Sed homo punitur et culpatur pro obduratione, vel pro
carentia gratiae. Ergo hujusmodi causa est ipse.
Respondeo dicendum, quod obduratio dicitur quandoque actus voluntatis
obstinatae in malum, cui pertinaciter adhaeret; et sic constat quod
obdurationis causa non est Deus, sed homo; sicut nec alicujus actus
peccati, inquantum deformis est. Quandoque vero obduratio dicitur
ipsa privatio gratiae, quae etiam excaecatio dicitur: quia gratia est
quoddam lumen animae, et perfectio quaedam habilitans ipsam ad bonum.
Istum autem carere gratia, ex duobus contingit: tum quia ipse non
vult recipere: tum quia Deus non sibi infundit, vel non vult sibi
infundere. Horum autem duorum talis est ordo, ut secundum non sit
nisi ex suppositione primi. Cum enim Deus non velit nisi bonum, non
vult istum carere gratia nisi secundum quod bonum est. Sed quod iste
careat gratia, non est bonum simpliciter; unde hoc absolute
consideratum, non est volitum a Deo. Est tamen bonum ut careat
gratia si eam habere non vult, vel si ad eam habendam negligenter se
praeparat, quia justum est, et hoc modo est volitum a Deo. Patet
ergo quod hujus defectus absolute causa prima est ex parte hominis qui
gratia caret; sed ex parte Dei non est causa hujus defectus, nisi ex
suppositione illius quod est causa ex parte hominis. Et per hunc modum
invenitur dici Deus quandoque causa excaecationis vel obdurationis,
non quidem immittendo malitiam sed non impartiendo gratiam, quod in
ipso est. Si enim non necessario impartitur gratiam, in ipso est et
non impartiri; unde ejus quod est non impartiri, aliquo modo causa
est. Iste autem defectus potest dupliciter considerari, sicut etiam
quilibet alius. Cum enim defectus incidat ex defectu causae secundae
et non ex defectu causae primae; quem tamen defectum Deus non
impedit, tamen impedire posset, ne impedimentum naturae cedat; si
iste defectus gratiae comparetur ad voluntatem, quae est sicut causa
proxima, invenitur voluntas habere causalitatem ad ipsum, quae bonum
propositum non accipit, cum accipere possit; et ex hoc est culpabilis
et vituperabilis: quia malum, cujus principium est voluntas, est
hujusmodi. Si autem comparetur ad ipsum Deum, non invenitur causatus
ab ipso, sed tantum permissus et ordinatus, ut scilicet sit in poenam
ipsius voluntatis deficere; unde dicit Augustinus in 1 Confess.:
jussisti domine, et sic est, ut omnis inordinatus animus sibi ipsi sit
poena; et talis ordinatio a Deo est. Unde respectu ipsius defectus
nullam causalitatem habet, sed respectu ordinationis tantum: et hoc
significatur cum obdurare dicitur.
Et per hoc patet responsio ad primum. Quidam tamen dicunt, quod
Deus est causa obdurationis sicut natura causa quietis: quod expresse
falsum est; quia quies naturalis est finis motus naturalis, et per se
intenta a natura, quod hic dici non potest; et ideo dicendum, quod
Deus dicitur excaecare permittendo defectum et ordinando.
Ad secundum dicendum, quod obdurari dicitur poena prout dicit defectum
jam ordinatum; et sic reducitur in divinam causalitatem non ratione
defectus sed ratione ordinis qui est a Deo.
Ad tertium dicendum, quod effectus non consequitur nisi concurrentibus
omnibus causis; sed ex defectu unius consequitur negatio effectus.
Dico ergo, quod causa gratiae sicut agens est ipse Deus, et sicut
recipiens est ipsa anima per modum subjecti et materiae; et ideo, quia
formae inductae non est causa materia neque subjectum, nisi tale ex
cujus principiis fluit accidens, quale accidens non est gratia; ideo
non dicitur simpliciter anima causa gratiae, sed recipiens tantum;
Deus autem causa. Nec oportet quod omnis defectus incidat ex parte
agentis; sed potest incidere ex parte recipientis: et ita est in
proposito.
Ad quartum dicendum, quod Deus quantum est in se, nulli est absens;
sed homo a Deo praesente se absentat, sicut a praesente lumine qui
claudit oculos; et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
|
|