|
Hic determinat Magister de causalitate praedestinationis et
reprobationis excludens errorem eorum qui utriusque causam ex parte
nostra assignabant; et dividitur in partes duas: in prima ostendit,
utrumque ex parte nostra causam non habere; in secunda ostendit,
scientiam Dei nunquam diminui, ibi: praeterea considerari oportet,
utrum ea omnia quae semel scit vel praescit Deus, semper sciat et
scierit, ac praesciat et praescierit. Prima in duas: in prima
ostendit veritatem; in secunda excludit errorem, ibi: opinati sunt
tamen quidam, Deum ideo elegisse Jacob, quia talem futurum
praescivit qui in eum crederet. Et haec dividitur in duas: in prima
excludit errorem illorum qui ponebant opera nostra, secundum hoc quod
sunt a Deo praescita, esse causam utriusque; in secunda errorem
illorum qui ponebant, opera praecedentia, etiam in rerum natura, esse
causas praedestinationis et reprobationis, ibi: multi vero de isto
profundo quaerentes reddere rationem (...) in fabulas vanitatis
abierunt. Prima in duas: in prima ponit opinionem quae auctoritate
Augustini videtur muniri; quam tamen auctoritatem Magister simul cum
opinione ab Augustino retractatam ostendit: in secunda ponit
objectionem eorum ex alia auctoritate sumptam, quam etiam retractatam
dicit; licet quidam solvere conentur eam insufficienti solutione,
ibi: his tamen videtur adversari quod dicit Augustinus. Praeterea
considerari oportet, utrum ea omnia quae semel scit vel praescit
Deus, semper sciat et scierit, ac praesciat et praescierit. Hic
ostendit scientiae divinae immutabilitatem; et circa hoc duo facit:
primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: de praescientia
primo respondemus. Circa hoc duo facit: primo determinat quantum ad
praescientiam; secundo quantum ad scientiam, ibi: de scientia autem
aliter dicimus. Ubi tria facit: primo determinat quaestionem;
secundo ponit objectionem in contrarium, ibi: ad hoc autem opponitur
ita; tertio solvit eam, ibi: sed ad hoc dicimus. Hic quaeruntur
quinque: 1 utrum electio Deo ab aeterno conveniat; 2 de ordine
praedestinationis ad electionem; 3 utrum praescientia meritorum sit
causa praedestinationis et reprobationis; 4 utrum praedestinatio
juvetur meritis et orationibus sanctorum; 5 utrum Deus sciat nunc
omne quod olim scivit.
|
|