|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod electio nullo modo in
Deo sit. Electio enim, secundum philosophum, sequitur consilium
sicut conclusio ejus. Consilium autem, ut ibidem dicit, est quaestio
quaedam. Cum igitur Deo non competat inquisitiva cognitio, videtur
quod Deo non competat electio.
2. Praeterea, electio ponit discretionem quamdam. Sed Deus
aequaliter se habet ad omnes, quia Dionysius dicit: sicut enim sol
non ratiocinans neque praeeligens radios suos diffundit in omnia
corpora, ita et divina bonitas in omnes creaturas. Ergo videtur quod
Deo eligere non competat.
3. Praeterea, electio requirit multitudinem in eis quorum est
electio. Sed ab aeterno omnia non fuerunt nisi unum in Deo. Ergo
videtur quod electio non sit aeterna. Sed quidquid est in Deo, est
aeternum. Ergo electio nihil ponit in Deo.
4. Praeterea, operationi eligentis aliquid intelligitur praeexistere
in re quae eligitur. Sed operationi divinae nihil praeexistit in
creatura. Ergo videtur quod electio Deo non competat.
1. Sed contra, ad Ephes. 1, 4, dicitur: elegit nos in ipso
ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Ergo videtur quod Deo
conveniat electio.
Respondeo dicendum, quod electio importat segregationem quamdam.
Haec autem segregatio non potest esse nisi aliquorum quae habent
aliquam permixtionem vel convenientiam; ideo illius quod in se
determinatum est et discretum, non potest esse electio. Et ideo
electio, ut dicitur in 3 Ethic., non est finis ultimi, qui
unicuique naturaliter est determinatus, sed tantum eorum quae sunt ad
finem, ad quem per plura media deveniri potest; licet quaedam sint
convenientiora, quae eliguntur. Haec autem segregatio potest esse
tantum in conceptione alicujus operantis, vel etiam in executione
operis. Ex his tria possumus accipere circa electionem de Deo
dictam: primo, quod electio non convenit Deo respectu sui ipsius;
non enim est electio finis, sed eorum quae sunt ad finem: secundo
potest accipi a quibus eliguntur, quia scilicet ab his qui nati sunt
participare eumdem finem; unde non dicitur quod homines qui eliguntur
ad gloriam, eligantur ab irrationabilibus, sed ab hominibus, qui nati
sunt gloriam assequi: tertio potest accipi quod electio uno modo est
aeterna, alio modo temporalis. Si enim accipiatur secundum quod est
in proposito ipsius Dei, sic aeterna est; quia ab aeterno voluit
bonos a malis segregare in gloriam. Si autem sumatur secundum quod est
in executione operis, sic est temporalis; sicut quando aliquis
segregatur a culpa originali vel actuali in gratiam, vel a communi
statu in praelationis officium, et sic de aliis quae divino munere
aliquibus specialiter conferuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod accidit electioni quod sequatur
inquisitionem, ex eo scilicet quod est in tali natura quae eorum quae
sunt ad finem, sine inquisitione cognitionem non habet, sicut est in
nobis; quod omnino Deo non competit, qui omnium certam cognitionem
habet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis ipse, quantum in se est,
aequaliter se habeat ad omnia, non tamen omnia eamdem idoneitatem
habent ad recipiendum largitionem bonitatis ejus: et hujus diversitatis
cognitionem et ordinationem habet, et ideo convenit sibi electio.
Quod autem dicit Dionysius de comparatione divinae bonitatis ad
solem, intelligendum est esse simile quantum ad universalitatem
communicationis, et non quantum ad privationem electionis. Sicut enim
sol nulli radios suos subtrahit, ita nec Deus munera bonitatis suae;
quae tamen non eodem modo in omnibus recipiuntur; et hujus diversitatis
Deus est cognitor et ordinator, quod soli corporali non competit.
Ad tertium dicendum, quod Deus ab aeterno non tantum cognovit de
rebus illud esse quod tunc in ipso habebant, sed esse quod in propria
natura habiturae erant, secundum quod esse unitatem non habent, sed
magnam distantiam ad participandam divinam bonitatem: et ita convenit
sibi ab aeterno electio.
Ad quartum dicendum, quod operationi creationis non praeexistit
aliquid in re; et ideo non proprie dicuntur eligi ea quae terminantur
ad esse; sed operationi divinae qua justificat et glorificat,
praeexistit natura vel in proprio esse vel in divina cognitione.
|
|