|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod electio
praedestinationem non praecedat secundum rationem. Electio enim addit
aliquid supra praescientiam, alias etiam esset malorum. Addit autem
actum voluntatis, ut patet ex philosopho. Cum ergo praedestinatio
nihil addat supra praescientiam nisi voluntatem salutis quorumdam,
videtur quod electio praedestinationem non praecedat secundum rationem,
sed sit idem sibi.
2. Praeterea, electio praesupponit diversitatem in eis inter quae
est electio. Sed diversitas quae est in hominibus ad consecutionem
finis, est per effectum praedestinationis, idest per gratiam. Ergo
videtur quod electio etiam praedestinationem sequatur secundum
rationem.
3. Praeterea, vocatio sequitur praedestinationem, ut habetur Rom.
8, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Sed vocatio videtur
idem esse electioni; quia quod eligitur ad aliquid, videtur quodammodo
vocari in illud. Ergo videtur quod electio praedestinationem
sequatur.
1. Sed contra, dilectio praesupponit electionem, sicut ipsum nomen
ostendit. Sed praedestinatio sequitur dilectionem; quia non
praeparantur bona nisi eis qui diliguntur. Ergo videtur quod
praedestinatio electionem sequatur.
Respondeo dicendum, quod praedestinatio et electio addunt aliquid
supra praescientiam, sicut dispositio et providentia, ut intelligatur
quod sicut dispositio et providentia se habent respectu omnium
communiter, ita electio et praedestinatio respectu hominum; unde sicut
providentia addit supra dispositionem, ita praedestinatio supra
electionem. Quod satis patet ex his quae supra dicta sunt, dist.
40, quaest. 1, art. 2. Dictum est enim, quod dispositio
divina attenditur in ordinatione partium universi ad invicem et ad
finem, secundum quod una natura alii praefertur ex ordine divinae
sapientiae. Similiter est in electione. Ipsa enim divina ordinatio
qua quidam aliis praeferuntur ad consequendam beatitudinem, electio
dicitur. Providentia autem attenditur in collatione eorum per quae res
attingunt finem; et in applicatione ad finem. Similiter
praedestinatio attenditur in hoc quod electis praeparantur bona gratiae
et bona gloriae, quibus applicantur ad finem; et hoc patet etiam ex
modo loquendi consueto. Sicut enim dicimus disponi res, provideri
autem tam res ipsas quam etiam ea quae rebus conferuntur in finem
ordinantia, ita etiam electio proprie est hominum, sed praedestinatio
tam hominum quam etiam eorum quae eis conferuntur: non enim dicitur,
quod gratia eligatur homini; dicitur tamen, quod gratia praedestinatur
homini.
Ad primum ergo dicendum, quod electio non est actus voluntatis
absolute, sed in ordine ad intellectum ordinantem, sicut philosophus
ibidem innuit. Praedestinatio autem dicit actum voluntatis absolute,
qui consequitur ordinem istum. Electio enim divina est qua aliqui ex
ordine suae sapientiae ordinantur ad finem beatitudinis; sed
praedestinatio est secundum quod praeparantur eis ea quae perducunt in
finem: et ideo sicut voluntas ordinans in finem praecedit actum
voluntatis praeparantis ea quae ducunt in finem; ita electio
praedestinationem praecedit.
Ad secundum dicendum, quod electio divina non praeexigit diversitatem
gratiae, quia hoc electionem consequitur; sed praeexigit diversitatem
naturae in divina cognitione, et facit diversitatem gratiae, sicut
dispositio diversitatem naturae facit.
Ad tertium dicendum, quod vocatio semper est temporalis, quia ponit
adductionem quamdam ad aliquid. Et ideo est quaedam vocatio ad esse
per creationem, cui, ut dictum est, dist. 39, quaest. 2, art.
1, non respondet aeterna electio; unde dicitur Rom. 4, 17: qui
vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Et est quaedam vocatio
temporalis ad gratiam, cui respondet et electio temporalis et aeterna.
Haec autem vocatio est vel interior per infusionem gratiae, vel
exterior per vocem praedicatoris. Interior autem vocatio et temporalis
electio ad gratiam, semper sunt simul; sed differunt secundum
rationem; quia electio inquantum dicit segregationem, respicit
terminum a quo, vocatio autem terminum ad quem magis; sed differt a
justificatione secundum rationem; quia vocatio pertinet ad motum
naturae proficiscentis in gratiam; sed justificatio respicit esse
consequens terminum motus, secundum quod gratia facit justum esse. De
dilectione autem quomodo se habeat ad electionem et praedestinationem,
pertinet ad 3 librum, ubi agitur de dilectione qua Deus diligit
creaturam, 32 dist., quaest. 1, art. 2.
|
|