|
1. Deinde quaeritur, utrum praescientia meritorum sit causa
praedestinationis. Et videtur quod sic. Primo per Glossam Ambrosii
quae habetur super epistolam ad Rom., cap. 9, ubi haec verba ex
persona Dei proponit: dabo illi gratiam quem scio ad me toto corde
post errorem reversurum. Sed propositum dandi gratiam dicitur
praedestinatio. Ergo videtur quod praescientiam meritorum
praesupponat.
2. Praeterea, voluntas Dei praedestinantis, injusta esse non
potest. Sed ad justitiam distributivam pertinet ut inaequalia non nisi
inaequalibus tribuantur. Cum ergo homines non sint inaequales ad
perceptionem gratiae nisi per aliqua opera ipsorum vel aliorum, cum ex
natura omnes habeant capacitatem gratiae, videtur quod praescientia
operum sit causa praedestinationis.
3. Praeterea, in praescientia operum duo sunt; unum aeternum,
scilicet Dei scientia; et unum temporale, scilicet opera praescita.
Similiter in praedestinatione duo sunt: unum aeternum, scilicet
voluntas divina; et alterum temporale, scilicet collatio gratiae.
Sed aeternum quod est in praescientia, est prius ratione, et
quodammodo causa ejus quod est in praedestinatione; quia voluntas
praescientiam praesupponit. Similiter temporale est aliquo modo causa
temporalis, quia opus quo iste se praeparavit ad gratiam, est aliqua
causa, ad minus sicut dispositio materialis, ad acceptionem gratiae;
et opus informatum gratia, est causa meritoria gloriae. Ergo videtur
quod praescientia operum sit causa praedestinationis.
4. Praeterea, praedestinatio praesupponit electionem. Sed electio
alicujus ab aliquo non est nisi propter aliquam idoneitatem majorem ad
consecutionem finis. Hoc autem non potest esse nisi per majorem
praeparationem ad gratiam, quae per opera fit. Ergo videtur quod
praedestinatio praesupponat praescientiam operum.
5. Praeterea, praedestinatio est voluntas salutis hominis, non
tantum ut intelligatur de voluntate antecedente (quia hac voluntate
vult omnes homines salvos facere, ut dicit Damascenus), sed de
voluntate consequente. Cum igitur voluntas consequens respiciat
merita, videtur quod praescientia meritorum sit causa
praedestinationis.
1. Sed contra, omne illud quod respicit meritum est aliquo modo
debitum, et non omnino gratuitum. Sed praedestinatio est ex gratuita
voluntate, quam nulla merita advocant, ut dicit Augustinus. Ergo
videtur quod praescientia meritorum non sit causa praedestinationis.
2. Praeterea, ad idem est totum quod in littera adducitur.
Respondeo dicendum, quod praescientia meritorum vel aliquorum operum,
nullo modo est causa praedestinationis divinae; quod patet, si
consideretur totum id quod in praedestinatione est de essentia ipsius.
Sed nihil prohibet, illud quod est effectus praedestinationis,
scilicet gratia et gloria, quae oblique ponuntur in ejus definitione,
habere aliquam causam ex parte nostrarum operationum. De essentia enim
praedestinationis est praescientia et voluntas salutis aliquorum.
Scientia autem de salute eorum non causatur a scientia operum
aliquorum; quia ipse non venit in cognitionem effectus per causam, sed
per seipsum. Unde non potest dici in eo, quod ipse scit hoc, quia
scit causam hujus; sed inquantum intuetur essentiam suam, quae est
omnium similitudo, videt unumquodque in se, tam causam quam causatum.
Similiter etiam voluntas sua cum sit libera, magis etiam quam aliqua
voluntas; non habet causam nisi finem voluntatis suae. Finis autem
voluntatis suae est sua bonitas, quae est ipsemet: unde dicitur
communiter quod Deus vult hoc propter bonitatem suam, non quia scit
hoc, vel quia hoc factum est. Sed tamen effectus voluntatis ejus,
scilicet ipsum volitum ordinatum ad bonitatem suam, potest procedere ex
aliqua causa quam Deus praescivit ab aeterno; et istum ordinem causae
ad causatum Deus vult, et vult quod effectus sit quia causa est; non
autem ita quod causalitas referatur ad voluntatem, sed ad volitum: et
ista causa voliti, non volendi, dicitur ratio quaedam voluntatis ex
parte effectus. Sed haec causa in quibusdam habet completam rationem
causae, et sufficienter inducit effectum, quandoque vero est tantum
dispositio. Ita etiam ad duplicem effectum praedestinationis
diversimode se habet nostra operatio; quia opus meritorium informatum
gratia, est causa meritoria gloriae; sed opus bonum praecedens
gratiam, non est causa meritoria ejus, sed solum dispositio quaedam.
Unde patet quod praedestinatio causam non habet, sed habet rationem ex
parte effectus, secundum quam rationalis et justa dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod in illis verbis Ambrosii non designatur
quod opus nostrum sit causa voluntatis divinae, neque etiam quod sit
causa ipsius dationis gratiae, sed solum dispositio quaedam; ut hoc
intelligatur non de opere sequente gratiam, quod virtutem merendi habet
a gratia, et neque causa ejus est, neque dispositio ad ipsam; sed de
opere praecedente, quod est dispositio ad gratiam. Illi enim Deus
proponit gratiam infundere quem praescit se ad gratiam praeparaturum;
non tamen propter praeparationem, quae non est sufficiens causa
gratiae, nec finis voluntatis ejus, sed propter bonitatem suam. Vult
tamen quod iste habeat gratiam, quia praeparavit se, secundum modum
loquendi quo dicitur, quod dat sibi gratiam quia praeparavit se; ut
conjunctio denotet dispositionem et non causam. Sed respectu actus
volendi non potest designare neque dispositionem neque causam; non enim
ideo voluit quia iste praeparavit se, sed solum quia bonum est.
Ad secundum dicendum, quod etiam in justo homine causa eliciens actum
volendi est finis voluntatis; sed ex parte effectus accipit causam ex
opere hominum, quod discretionem in eis facit; ut si quaereretur a
justo judice: quare vis huic plus dare quam illi? Si vellet reddere
causam voluntatis, diceret: propter bonum justitiae, quod in hoc
opere relucet. Si autem vellet assignare causam operis, diceret: eo
quod iste magis dignus est. Sed tamen sciendum, quod praedestinatio,
respectu ultimi effectus, habet rationem justitiae distributivae,
scilicet respectu gloriae: et ideo possumus dicere quod Deus dat isti
gloriam et non illi, quia iste meretur, et non ille; et similiter
vult quod iste habeat et non ille, quia iste dignus est et non ille.
Sed respectu primi effectus, scilicet gratiae, habet rationem magis
liberalitatis quam justitiae; quia gratia datur gratis, et non
redditur meritis. Unde ex parte recipientis non est assignare causam
quare dignus sit gratia, sed solum dispositionem quamdam.
Ad tertium dicendum, quod praescientia non est causa voluntatis, quia
voluntas libera est. Possum enim illud quod scio, non velle: et ideo
ratio non procedit; quia causa eliciens actum voluntatis non est nisi
finis ejus.
Ad quartum dicendum, quod electio divina requirit diversitatem in
electis, non tamen quae sit causa voluntatis eligentis, immo potius e
converso: sic enim dispositio ejus causat rerum diversitatem in
naturis.
Ad quintum dicendum, quod in intellectu praedestinationis includitur
voluntas consequens quae respicit opera non quasi causam voluntatis,
sed sicut causam meritoriam gloriae, et sicut praeparationem ad
gratiam.
|
|