|
1. Quarto quaeritur, utrum praedestinatio juvetur aliquo opere
humano. Et videtur quod non. Causa enim quae per se inducit effectum
sine adjutorio alterius perfectior est quam quae adjuvatur ad effectum
inducendum. Sed praedestinatio est causa perfectissima. Ergo non
juvatur aliquo ad effectum suum.
2. Praeterea, illud quo posito vel remoto, nihilominus manet
effectus, non videtur juvare ad consecutionem effectus. Sed ex quo
praedestinatio ponitur esse alicujus, sive aliquis oret pro eo sive non
oret, salvabitur: quia praedestinatio irrita esse non potest. Ergo
videtur quod omnino nihil juvet ad salutem ejus.
3. Praeterea, effectus praedestinationis est gratia et gloria,
quorum utrumque a solo Deo est. Ergo nihil aliud juvat ad
praedestinationis effectum.
1. Sed contra est quod Gregorius dicit in Dial., quod
praedestinatio orationibus sanctorum juvatur; quod probat per id quod
habetur Genes. 25, quod Isaac oravit pro uxore sua Rebecca, eo
quod sterilis esset; et dominus dedit ei conceptum; et tamen Jacob
qui de illo conceptu natus est, praedestinatus erat ad vitam.
2. Praeterea, si praedestinatio non juvatur ex operibus nostris,
ergo non oportet orare pro aliquo ut salvetur, et eadem ratione neque
pro seipso; neque aliquod opus bonum operari: et ita lex divina vana
est, quae ad bonum operandum nos inducit.
3. Praeterea, potentiae naturales et habitus gratuiti in vanum
erunt, ex quo non oportet nos operari ad consecutionem finis; quae
omnia inconvenientia sunt. Ergo praedestinatio orationibus sanctorum
juvatur.
Respondeo dicendum, quod ista quaestio dependet a praedicta, artic.
antec.: eo enim modo praedestinatio juvatur quo causam habet. Unde
sicut dictum est quod praedestinatio, inquantum est actus divinus, qui
est velle vel scire, non habet aliquam causam ex parte nostra; ita
etiam nec ex parte ista adjutorium habet; quia hunc actum qui est
velle, Deus nulla creatura cooperante operatur. Sed effectus
praedestinationis hoc modo habet adjutorium quod et causam habet. Unde
secundum hoc omnis causa cujus operatione interveniente completur
effectus praedestinationis, dicitur praedestinationem juvare, vel per
modum causae meritoriae, vel ex condigno, sicut aliquis habens gratiam
meretur suo actu vitam aeternam; vel ex congruo, sicut aliquis orando
pro aliquo alio meretur ei primam gratiam, vel etiam persuadendo ad
bonum; unde 1 Corinth., 3, 9, dicitur: Dei enim adjutores
sumus; vel per modum dispositionis, sicut quando quis praeparat se ad
habendam gratiam; vel etiam naturali operatione, sicut motus caeli et
omnes causae naturales juvant praedestinationem, inquantum eorum
officio perficitur generatio et sustentatio electorum.
Ad primum ergo dicendum, quod adjutorium istud non est propter
indigentiam praedestinationis, sed ut salvetur ordo quem in rebus
divina sapientia constituit, ut scilicet effectus procedat a causa
prima mediantibus causis secundis.
Ad secundum dicendum, quod in argumento supponitur falsum. Si enim
Stephanus pro persecutoribus non orasset, forte Paulus salvus non
fuisset: sicut si aliquis non faceret opera meritoria, non acciperet
coronam quae praedestinata est sibi. Nec tamen praedestinatio
frustrari potest: quia praescitum est a Deo quod iste tali causa et
tali ordine salvabitur. Unde sicut est incompossibile praedestinationi
quod iste non salvetur, ita est etiam sibi incompossibile quod non
fuerit oratum pro eo, quamvis utrumque in se sit possibile non esse.
Ad tertium dicendum, quod causa infundens gratiam est solus Deus;
sed dispositio ad gratiam potest esse ex ipso eodem qui gratiam
recipit; sed meritum gratiae ex congruo potest esse etiam alterius
justi; sed ex condigno est etiam ipsius hominis Christi, cujus merita
efficaciam habuerunt in totam humanam naturam, quia ipse caput
Ecclesiae est.
|
|