|
1. Quinto quaeritur, utrum quidquid Deus sciverit olim, modo
sciat. Et videtur quod sic. Scientia enim Dei, ut supra habitum
est, est invariabilis. Sed omnis scientia quae desinit esse alicujus
cujus prius fuerat, variatur. Ergo videtur quod quidquid Deus olim
scivit, modo sciat.
2. Praeterea, omne scitum a Deo, aut accipitur ut res quaedam,
aut ut enuntiabile significans esse rem. Sed quamcumque rem Deus
scivit modo scit; quia una et eadem res est quae modo est praesens et
prius fuit futura et cras erit praeterita; et similiter videtur esse
una veritas, quia veritas enuntiabilis reducitur ad veritatem rei sicut
ad causam. Ergo videtur quod quidquid Deus olim scivit, modo sciat,
sive sit res, sive enuntiabile.
3. Praeterea, consignificatio se habet propinquis ad dictionem quam
ad orationem. Sed diversus modus significandi non impedit unitatem
nominis; unde dicitur a grammaticis: albus, alba, album esse unum
nomen, et sic de aliis. Cum ergo haec enuntiabilia, Socratem
currere et cucurrisse, ad unum instans relata, in diversis temporibus
prolata, non differant nisi per diversam consignificationem temporis,
videtur quod sit unum enuntiabile; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, aut unitas temporis pertinet ad unitatem
enuntiabilis, aut non. Si pertinet ad unitatem enuntiabilis, ergo
cum dicta enuntiabilia referantur ad unum tempus, videtur quod sit unum
enuntiabile. Si autem non pertinet, ergo cum dicta enuntiabilia non
distinguantur nisi per diversam consignificationem temporis, videtur
quod sint unum enuntiabile.
5. Praeterea, enuntiabile etiam res quaedam est rationis. Sed
quamcumque rem Deus scivit, scit. Ergo ex hoc etiam videtur sequi
quod quodcumque enuntiabile Deus scivit, scit.
1. Sed contra, omne scitum a Deo est verum. Sed quondam verum
erat Christum esse moriturum. Ergo fuit scitum a Deo.
2. Item, quidquid est scitum a Deo est verum. Ergo cum modo non
sit verum Christum esse moriturum, non est scitum a Deo. Non ergo
quidquid Deus scivit, scit.
3. Si dicas, quod in processu est figura dictionis, quia mutatur
quid in quando, contra: ista solutione posita, remanet eadem
difficultas: quia mutabitur propositio et dicetur: non quodcumque
enuntiabile Deus scivit, scit, ut conclusum est. Sed enuntiabile
est aliquod scitum. Ergo non quidquid Deus scivit, scit.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 38,
quaest. 1, art. 3, scientia Dei non tantum est rerum, sed etiam
enuntiabilium. Si ergo scientia Dei referatur ad res, sic nulli
dubium est quin omnem rem quam Deus scivit, sciat; et sic optime
procedit solutio Magistri in littera. Una enim et eadem res est quae
significatur cum diversis temporibus profertur: Socrates currit et
cucurrit; scilicet cursus Socratis. Si autem referatur ad
enuntiabilia, tunc super hoc fuit duplex opinio. Quidam enim
dixerunt, quod ad unitatem rei significatae sequitur unitas
enuntiabilis, quamvis etiam cum diversa consignificatione temporis
proferatur; et secundum hoc sequitur quod enuntiabile quod semel est
verum, semper fuit et est verum; et ita quod semel est scitum a Deo,
semper erit scitum ab eo. Sed ista positio expresse contrariatur
dictis philosophi in praedicamentis qui dicit, quod eadem propositio,
scilicet Socrates sedet, quae prius erat vera, Socrate sedente,
eodem surgente efficitur falsa. Et praeterea si ab unitate rei
enuntiabile haberet unitatem, eadem ratione ex diversitate haberet
diversitatem; et ita hoc enuntiabile, Socratem currere, diversis
temporibus prolatum, non esset unum, nec aliquod nomen significans
diversas res unum esset; et sic periret tam aequivocatio quam
univocatio, quarum utraque requirit unitatem nominis quod pluribus
convenit. Unde ab omnibus modernis conceditur, quod sunt duo diversa
enuntiabilia, Socratem currere et cucurrisse, etiam si ad eumdem
cursum referantur. Et secundum hoc distinguendum est de enuntiabili.
Quia vel potest sumi inquantum est res quaedam rationis quasi
materialiter; et sic quodcumque enuntiabile scivit, scit: semper enim
scit hoc enuntiabile, Socratem currere, habere talem naturam et tales
partes. Vel potest sumi significative, prout per ipsum designatur
esse rei cum suis conditionibus quae dantur intelligi ex
consignificatione verbi; et sic non quodcumque enuntiabile Deus
scivit, scit. Scivit enim hoc enuntiabile esse verum, Christum
crucifigi, cum crucifigebatur; sed non scit modo esse verum, sed
fuisse verum.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc non contingit ex aliqua mutatione
facta circa scientiam Dei, sed circa rem ipsam. Sicut enim cum
dicimus, Deus praescivit Christum moriturum, designatur respectus ad
futurum, unde quando desinit esse futurum, Deus jam non praescit
illud, nulla tamen mutatione in ejus praescientia facta; ita etiam cum
dicitur, Deus scivit Christum morituram, designatur respectus futuri
in participio. Unde re in praeteritum transeunte, non manet idem
respectus, quo remoto, Deus nescit rem sub tali respectu esse. Unde
non variatur ejus scientia qui uno intuitu omnia conspicit, sed
variatur respectus in natura rei. Contingit enim, ut supra dictum
est, dist. 36 qu. 1, art. 3, quod in relativis
praedicationibus fiat mutatio altero extremorum mutato, altero
invariabili manente.
Ad secundum dicendum, quod quamvis veritas enuntiabilis causetur ab
esse rei, non tamen oportet quod propter unitatem rei enuntiabile
unitatem habeat, sed veritatem. Unitatem autem habet et diversitatem
ex his ex quibus essentialiter constituitur, scilicet ex partibus
suis; unde cum diversae sint partes horum enuntiabilium, Socratem
currere et cucurrisse, diversa sunt enuntiabilia.
Ad tertium dicendum, quod diversus modus significandi facit etiam
diversum nomen; sed quod dicatur idem nomen a grammatico, hoc non est
quia simpliciter sit unum, cum sint plures voces, albus, alba,
album, et multiplicato genere, quod est vox, necesse sit multiplicari
speciem, quod est nomen; unde ubi multae voces et multa nomina; sed
dicuntur unum nomen quia pertinent ad idem condeclinium.
Ad quartum dicendum, quod tempus significatum est extra essentiam
enuntiabilis; et ideo ab eo enuntiabile non concipit unitatem vel
diversitatem sed a tempore consignificato: quia propter diversam
consignificationem temporis sunt diversae terminationes verborum et
diversae voces; unde et diversa enuntiabilia.
Ad quintum dicendum, quod accipiendo enuntiabile ut est res quaedam,
sic procedit argumentatio; sed sic non est ad propositum.
|
|