|
Sed hoc frivolum est. Hoc pro tanto dicit quod nimis est exorta
expositio ut dicatur illos esse dignos gratia quia non sunt ita indigni
ut alii. Sicut antiqui patres crediderunt, Christum nasciturum et
moriturum, nos autem credimus eum natum et mortuum. Diversitas
enuntiabilis non impedit unitatem rei creditae: quia vel objectum fidei
est res et non enuntiabile, ut quidam dicunt, vel enuntiabile,
secundum quod abstrahit ab omni differentia temporis; et tempus
determinatum non est de substantia fidei, sed fidei advenit, secundum
quod determinatur per doctrinam, prout fides ex auditu est.
|
|