|
Determinato de scientia Dei, hic Magister secundo determinat de
potentia ejus; et dividitur in partes duas: in prima Magister
ostendit universalitatem potentiae ipsius, secundum quam omnipotens
dicitur; in secunda excludit quorumdam errorem, potentiam Dei
limitantium, 43 dist.: quidam tamen de suo sensu gloriantes, Dei
potentiam sub mensura coarctare conati sunt. Prima in duas: in prima
inquirit, quare Deus omnipotens dicatur; in secunda quaestionem
determinat, ibi: quod enim Deus omnia possit, pluribus
auctoritatibus comprobatur. Et dividitur in duas: in prima determinat
quaestionem tenendo alteram partem; in secunda solvit ea quae pro parte
reliqua inducuntur, ibi: ex quibusdam autem auctoritatibus traditur,
ideo vere dici omnipotentem, quia quidquid vult potest. Circa primum
tria facit: primo ostendit veritatem, scilicet quod Deus omnia
possit; secundo excludit quasdam instantias, tres scilicet, quarum
prima est de actibus corporalibus, secunda de peccatis, tertia de
passionibus, ibi: sed quaeritur quomodo omnia posse dicatur, cum nos
quaedam possimus quae ipse non potest; tertio ex dictis concludit
perfectam omnipotentiae rationem, ibi: hic ergo diligenter
considerantibus omnipotentia ejus secundum duo apparet. Ex quibusdam
tamen auctoritatibus traditur, ideo vere dici omnipotentem, quia
quidquid vult potest. Hic inducit ea quae ad alteram partem
quaestionis facere videntur, quod scilicet dicatur omnipotens, quia
omnia potest facere quae vult; et dividitur in partes tres: in prima
inducit auctoritates ad partem illam; in secunda solvit eas, ibi: sed
ad hoc potest dici; in tertia assignat relationis multiplicitatem, ut
videatur qualiter hoc etiam Deo sit proprium, ibi: sed cave quomodo
intelligas, potest quidquid vult. Hic est duplex quaestio. Prima
est de potentia Dei secundum se. Secunda de his quae suae potentiae
subjacent. Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum potentia Deo
conveniat; 2 utrum in eo sit una potentia, vel plures.
|
|