|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod potentia Deo non
conveniat. Sicut enim potentia se habet ad actum, ita habet se primus
actus ad potentiam. Sed primae potentiae, quae est materia, non est
aliquis actus qui sit de essentia ejus. Ergo nec primi actus, qui est
Deus, est aliqua potentia.
2. Praeterea, omne quod agit per essentiam suam, agit mediante
aliqua potentia; quia potentia est medium inter essentiam et
operationem. Sed Deus cum sit primum agens, non participatione
alicujus, sed per essentiam suam agit, ut Dionysius dicit, et
Avicenna probat. Ergo non convenit sibi aliqua potentia per quam
agat.
3. Praeterea, omnis potentia vel est activa vel passiva, secundum
philosophum. Sed Deo non convenit potentia passiva, quia nihil
potest pati, ut in littera dicitur: nec iterum activa, quia, sicut
ibidem dicitur a philosopho, potentia activa est principium
transmutationis in aliud, secundum quod est aliud; Deus autem in
agendo non requirit materiam in quam agat. Ergo videtur quod nullo
modo sibi potentia conveniat.
4. Praeterea, omnis potentia est principium alicujus operationis.
Sed Deo non convenit operatio, nisi quae sit sua essentia. Cum ergo
suae essentiae nihil sit principium, quia essentia neque est genita
neque procedens, videtur quod potentia sibi non conveniat.
5. Praeterea, Dei potentia aut est semper conjuncta actui, aut
non. Si primo modo, omnis autem potentia conjuncta actui inducit
effectum quandocumque ipsa est; potentia autem Dei ab aeterno fuit;
ergo et effectus ejus, scilicet creaturae, ab aeterno sunt: quod
haereticum est. Si secundo modo, omnis autem potentia non conjuncta
actui, et conjungibilis, est imperfecta, et perficitur per actum;
ergo aliquid imperfectum erit in Deo: quod cum sit inconveniens,
videtur potentia omnino in Deo non esse.
1. Sed contra est quod habetur Luc. 1, 49: fecit mihi magna
qui potens est. Et in Psalm. 88, 10: potens es, domine, et
veritas tua in circuitu tuo.
2. Praeterea, omnis effectus producitur per potentiam causae
efficientis. Sed Deus est causa efficiens rerum. Ergo in ipso
oportet potentiam ponere.
Respondeo dicendum, quod nomen potentiae primo impositum fuit ad
significandum potestatem hominis, prout dicimus aliquos homines esse
potentes, ut Avicenna dicit, et deinde etiam translatum fuit ad res
naturales. Videtur autem in hominibus esse potens qui potest facere
quod vult de aliis sine impedimento; et secundum quod impediri potest,
sic minuitur potentia ejus. Impeditur autem potentia alicujus vel
naturalis agentis vel etiam voluntarii, inquantum potest pati ab
aliquo. Unde de ratione potentiae, quantum ad primam impositionem
sui, est non posse pati. Unde etiam illud quod non potest pati, etsi
nihil possit agere, dicimus potens; sicut dicitur durum quod habet
potentiam ut non secetur. Et ex hoc concluditur perfecta ratio
potentiae in Deo: tum quia omnia agit, quod convenit sibi inquantum
est actus primus et perfectus (nihil enim agit nisi secundum quod est
actu ens) tum quia nihil patitur, quod convenit sibi inquantum est
actus purus sine permixtione alicujus materiae: unumquodque enim
patitur ratione alicujus materialis in ipso.
Ad primum ergo dicendum, quod esse primam potentiam non convenit
materiae secundum principalem significationem potentiae: quia, ut
dictum est, in corp. art., potentia primo imposita est ad
significandum principium actionis; sed secundo translatum est ad hoc ut
illud etiam quod recipit actionem agentis, potentiam habere dicatur;
et haec est potentia passiva; ut sicut potentiae activae respondet
operatio vel actio, in qua completur potentia activa; ita etiam illud
quod respondet potentiae passivae, quasi perfectio et complementum,
actus dicatur. Et propter hoc omnis forma actus dicitur, etiam ipsae
formae separatae; et illud quod est principium perfectionis totius,
quod est Deus, vocatur actus primus et purus, cui maxime illa
potentia convenit.
Ad secundum dicendum, quod potentia importat, ut dictum est, in
Resp. ad primum, rationem principii actionis; unde quidquid sit
illud quod est principium agendi, potentia dicitur, sicut calor et
frigus, et hujusmodi; et sic etiam ipsa essentia divina, secundum hoc
quod est principium operationis, potentia vocatur, non quod potentia
sit aliud ab essentia in Deo.
Ad tertium dicendum, quod Deo nullo modo potentia passiva convenit,
sed activa tantum. Potentiae autem activae accidit quod requirat
subjectam materiam in quam agat, inquantum est imperfecta, non potens
in totam rei substantiam: quae imperfectio a divina potentia
removetur. Vel dicendum, quod secundum Avicennam, agens aliter
dicitur in naturalibus et in divinis: agens enim naturale agit per
motum: et quia omnis motus est actus existentis in potentia, ideo
requiritur materia, quae motui substernatur: divinum autem agens agit
in eo quod dat esse non per motum; unde potentia activa est principium
operationis in aliud sicut in effectum productum, non sicut in materiam
transmutatam.
Ad quartum dicendum, quod Deus non agit operatione media, quae sit
aliud ab essentia sua; sed suum esse est suum operari, et suum operari
est sua essentia: nihilominus tamen essentia significatur ut principium
essendi; et eadem ratione potest significari potentia ut principium
operandi, et praeter hoc ut principium operati.
Ad quintum dicendum, quod operatio sua est idem quod potentia sua
secundum rem; et ideo non potest operationi suae potentia non esse
conjuncta. Nec tamen semper consequitur effectus quandocumque operatio
est, quia operatio quodammodo regulatur voluntate et sapientia
ordinante; unde effectus non sequitur nisi ad nutum voluntatis
divinae, secundum cujus dispositionem ex operatione aeterna sequitur
effectus temporalis.
|
|