|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit tantum una
potentia in Deo. Non enim potest esse unum et idem proprium uni, et
pluribus commune. Sed potentia creandi communis est tribus personis;
posse autem generare proprium est patri. Ergo est alia et alia
potentia.
2. Praeterea, in nobis inveniuntur quidam actus naturales, ut
generare, et hujusmodi; et quidam voluntarii, ut aedificare domos,
et hujusmodi; et quidam animales, ut intelligere, scire, et
hujusmodi. Sed hujusmodi actus reducuntur in nobis in diversas
potentias. Cum igitur singulis praedictorum actuum respondeat similis
actus in Deo, quia dicimus ipsum scientem, creantem, et generantem:
videtur quod sit plures potentias in eo ponere, ad quas isti actus
reducuntur.
3. Praeterea, secundum philosophos, substantiae separatae
dividuntur in intellectum et voluntatem. Non autem sicut in diversas
naturas. Ergo sicut in diversas potentias. Ergo in Deo ad minus
sunt duae potentiae.
4. Praeterea, ratio potentiae consistit in hoc quod est esse
principium operationis. Sed quodlibet attributum divinum, secundum
propriam rationem, est principium operationis: quia ex bonitate ejus
fluit omnis bonitas, et ex vita ejus fluit omnis vita, et sic de
aliis, ut Dionysius tradit. Ergo sicut dicimus plura attributa, sic
debemus dicere plures potentias.
1. Sed contra, secundum Augustinum, quidquid in divinis absolute
dicitur, singulariter et non pluraliter praedicatur. Sed potentia
inter absoluta continetur. Ergo non sunt plures potentiae in Deo,
sed una tantum.
2. Praeterea, secundum philosophum in Lib. de causis, omnis
virtus unita plus est infinita quam multiplicata. Sed virtus divina
est maxime infinita. Ergo videtur quod sit maxime una, nullam
multiplicationem habens.
Respondeo dicendum, quod in Deo simpliciter et absolute dicendum est
unam tantum potentiam esse. Cum enim potentia secundum modum
intelligendi sit medium inter essentiam et operationem, ex utraque
parte potest ejus unitas et diversitas pensari. Sed tamen simpliciter
unitatem et multiplicationem habet ex parte essentiae: non quae est
subjectum ejus, quia contingit in una essentia plures esse virtutes vel
potentias; sed ex parte essentiae quae est immediatum principium
actus: sicut in igne alia est potentia qua fertur sursum, scilicet
levitas, et alia qua dissolvit vel urit, scilicet caliditas. Ex
parte autem operationis non dicitur una vel plures simpliciter, sed
secundum quid: quia tunc magis dicitur esse una potentia plurium, quam
plures potentiae. Et ita cum immediatum principium cujuslibet suae
operationis sit sua essentia, quae simpliciter una est; ideo et
potentia una est. Sed inquantum est principium operationum
distinctarum secundum rationem, accipit aliam et aliam rationem
potentiae, sicut et essentia habet plures rationes attributorum. Nec
tamen ex hoc est quod sint plures, sed tantum una potentia. Potentia
enim activa, quae sola in Deo invenitur, potest dupliciter
considerari: vel quantum ad essentiam potentiae, vel quantum ad
actiones quae a potentia procedunt. Dico autem essentiam potentiae
illud quod est immediate principium actus, in quocumque genere sit,
sicut calor principium calefactionis. Principium autem omnium
divinarum operationum est sua essentia, quia per essentiam suam agit.
Unde sicut essentia sua est una re, pluralitatem quamdam rationum
habens secundum diversa attributa, ut supra dictum est, dist. 2,
qu. Unic. art. 2, ita etiam potentia Dei re est una, sed
secundum diversas rationes attributorum pluralitatem rationum accipit:
cuilibet enim attributo convenit ratio potentiae, secundum quod
competit esse principium operationis. Et quia operatio Dei est ejus
essentia, ideo etiam ipsa est una secundum rem, diversimode
significata secundum diversas rationes diversorum attributorum, et
secundum diversitatem effectuum, qui simpliciter plures sunt. Patet
ergo quod potentia, sive secundum essentiam suam consideretur, sive
etiam per comparationem ad divinam operationem, secundum quod in
operante est, unitatem habet; sed multitudo realis est tantum in
effectibus qui ex operatione divina causantur. Et ideo patet quod
absolute dicendum est, potentiam divinam esse unam; sed tamen quod est
plurium; quia judicium de unitate rei absolute sumendum est secundum
essentiam ejus, et non secundum id quod extra est.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia generativa nominat essentiale
conjunctum notionali, sicut cum dicitur, Deus generat. Unde illud
quod est essentiale pertinens ad rationem potentiae commune est tribus,
sicut est potentia essendi: eadem enim potentia pater generat, et
filius nascitur, sed notio remanet propria patri et hoc plenius patet
ex dictis supra, distinct. 26, quaest. 2, art. 3.
Ad secundum dicendum, quod Deo idem est principium essendi et
operandi; unde sicut Deus eodem est unus, ens, justus, et sic de
aliis; ita ipse eodem operatur actus diversarum rationum, nos autem
diversis.
Ad tertium dicendum, quod in omnibus aliis substantiis separatis non
videtur omnino idem esse re voluntas et intellectus; sed quod in aliis
est secundum diversitatem realem, est in Deo secundum unitatem rei et
distinctionem rationis.
Ad quartum dicendum, quod attributa in Deo sunt unum re, et
distinguuntur tantum ratione et ideo nomen potentiae, et quidquid alius
est nomen rei, si sit nomen primae impositionis non potest pluraliter
praedicari, ut dicantur plura attributa esse plures potentiae, vel
plures bonitates, vel aliquid hujusmodi; sed nomina secundae
impositionis, ut attributum et hujusmodi, pluraliter praedicantur.
|
|