|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus possit quidquid
alteri possibile est. Omnis enim potentia creata est exemplata a
potentia ipsius, sicut omne bonum a bonitate ejus. Sed quidquid est
in exemplato, verius et perfectius invenitur in primo exemplari. Ergo
potentia Dei se extendit ad omnia in quaecumque creata potentia
potest.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod Deus, et etiam studiosus
potest prava agere. Sed nihil ita elongatur a potentia ejus sicut
malum. Ergo videtur quod ipse omnia possit quae creatura potest.
3. Praeterea, de ratione voluntatis est, ut libertatem ad
utrumlibet habeat. Sed in Deo verissime invenitur voluntas. Ergo
potest utrumlibet, et bonum et malum.
4. Praeterea, nihil quod est laudabilitatis, ei subtrahendum est
qui magnus est et laudabilis nimis. Sed posse facere malum et non
facere est laudabilitatis: sicut dicitur Eccli. 31, 10, in
laudem unius viri justi: qui potuit transgredi, et non est
transgressus; facere mala, et non fecit. Ergo Deo convenit. Et
sic idem quod prius.
1. Sed contra, sicut Deus non potest non esse Deus, ita non
potest esse imperfectus. Sed quaedam dicitur creatura posse sua
infirmitate vel imperfectione sicut pati, mori, et hujusmodi. Ergo
videtur quod Deus non omnia possit quae creatura potest.
2. Praeterea, summum bonum non potest esse causa alicujus mali,
sicut nec summe calidum causa alicujus frigoris. Sed Deus est summe
bonus. Ergo nullum malum facere potest. Creatura autem hoc potest.
Non ergo quidquid creatura potest, et ipse Deus potest.
Respondeo dicendum, quod quidquid perfectionis in creatura est, totum
est exemplariter eductum ex perfectione creatoris; ita tamen quod illam
perfectionem, imperfectius creatura habet quam in Deo sit. Et ideo
potentia creaturae inquantum deficit a repraesentatione divinae
potentiae, deficit a perfecto posse. Unde quod attribuitur sibi
secundum quod est in tali gradu participata, non oportet quod divinae
potentiae attribuatur. Sicut etiam dicimus essentiam lapidis
exemplatam a divina essentia, nec tamen dicimus Deum esse lapidem;
ita etiam non dicimus Dei potentiam esse potentiam ambulandi vel
patiendi, quasi proximum principium ambulationis et passionis, ita
quod ipse ambulet vel patiatur. Sciendum tamen, quod gradus
potentiarum, sicut et naturarum, divina dispositione ordinati sunt
secundum quod una plus vel minus deficit a perfectione divinae
potentiae. Et ideo videndum est quod quamvis nullus actus proprius
harum potentiarum secundum gradus determinatos conveniat potentiae
divinae sicut principio proximo, tamen omnes actus proprii harum
potentiarum egredientes ab eis secundum rationem ordinis in quo
constitutae sunt reducuntur in Deum sicut in causam primam. Unde
quamvis non dicamus quod Deus possit ambulare vel pati, dicimus tamen
quod creat ambulationem et passionem in aliis. Sed actus qui
egrediuntur a determinatis potentiis praeter dictam rationem ordinis
nullo modo in causalitatem divinae potentiae reducuntur; non enim
dicimus quod possit peccare, nec in aliis peccatum facere.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, secundum quosdam, quod ly prava accipiendum est
materialiter, ut sit sensus: Deus potest facere prava, idest quae
modo prava sunt, quae tamen si ipse faceret, prava non essent. Vel
dicendum quod loquitur conditionaliter, ut intelligatur, si vellet;
cujus conditionalis et antecedens est impossibile, et consequens; et
hoc non est inconveniens, sicut haec: si centum sunt minus quam
quinque, sunt minus quam decem.
Ad tertium dicendum, quod posse peccare, secundum Anselmum et
Boetium, non pertinet ad libertatem voluntatis; sed magis est
conditio voluntatis deficientis inquantum est ex nihilo. Sed in hoc
attenditur ratio libertatis, quod possit hoc facere vel non facere,
aut hoc vel aliud facere.
Ad quartum dicendum, quod aliquid est laudabile inferiori naturae,
quod in superiori vituperabile esset; sicut esse ferox in cane et leone
est laudabile, sed in homine vituperabile: ita et non peccare cum
possit, est laus hominis, sed blasphemia Dei, si de ipso dicatur.
|
|