|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ea quae naturae sunt
impossibilia, Deus non possit. Sicut enim dicit Commentator, in 8
Metaph., omnis alteratio est ab aliquo agente corporali. Sed Deus
est agens incorporale. Ergo videtur quod nulla alteratio a Deo possit
fieri in creatura inferiori, nisi mediante motu superioris corporis,
quod est primum alterans non alteratum. Sed mediante illo motu nihil
impossibile naturae fieri potest. Ergo Deus nihil naturae impossibile
facere potest.
2. Praeterea, omnis impossibilitas vel necessitas quae est in
propositionibus, reducitur ad hoc primum principium, quod est
impossibile simul affirmare et negare, secundum philosophum. Sed hoc
dicitur Deus non posse quod affirmatio et negatio sint simul vera.
Ergo nullum impossibile naturae facere potest.
3. Praeterea, magis est impossibile quod est impossibile per se,
quam quod est impossibile per accidens. Sed impossibile per accidens
Deus facere non potest. Ergo nihil eorum quae per se sunt
impossibilia. Probatio mediae. Deus non potest facere quod illud
quod est praeteritum non fuerit, ut probatur auctoritate Hieronymi qui
dicit, quod cum cetera Deus possit non potest de corrupta facere
virginem; et per Augustinum, et per philosophum ubi Agathonem
commendat dicentem: hoc solo privatur Deus ingenita facere quae facta
sunt. Sed praeteritum non fuisse, non est impossibile nisi per
accidens, quia hoc ipsum quod praeteritum est, prius quam fieret,
contingens erat non esse, ut Socratem currere. Ergo non potest
facere illud quod est impossibile per accidens.
4. Praeterea, secundum Augustinum, Deus non potest facere aliquid
contra rationes quas primitus indidit; et in quadam Glossa ad Rom.
11 dicitur, quod Deus cum sit auctor naturae, nihil contra naturam
facit. Sed ea quae sunt naturae impossibilia, videntur contra naturam
esse. Ergo nihil horum Deus facere potest.
5. Sed contra, qui omnia dicit, nihil excludit. Sed in littera
dicitur et probatur, quod Deus omnia potest. Ergo ab ejus
omnipotentia impossibilia non excluduntur.
6. Praeterea, Hilarius dicit, quod plus potest Deus facere quam
nos possumus dicere, ut habitum est supra, 19 dist.: quod probatur
etiam ex hoc quod habetur Luc. 1, 37: non erit impossibile apud
Deum omne verbum. Sed nihil ita est impossibile quin nos dicere
possimus, etiam contingere simul affirmare et negare; quod quidam
philosophi dixerunt. Ergo videtur quod omnia hujusmodi Deus possit
facere.
7. Praeterea, magis distat Deus et homo, quam duo contraria. Sed
Deus univit humanam naturam divinae. Ergo multo magis potest facere
quod duo contraria sint simul in eodem; ex quo sequitur quod affirmatio
et negatio sint simul vera; et si hoc potest, omnia potest.
8. Praeterea, sicut caecitas est contraria dispositio visioni, ita
virginitas conceptui. Sed Deus fecit ut virgo manens virgo
conciperet, et mater esset. Ergo potest facere ut caecus manens
caecus visum habeat: et sic idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod posse importat respectum medium inter
potentem et possibile, sicut scire inter scientem et scibile: et ideo
aliquid posse potest negari ex parte potentis, et aliquid ex parte
possibilis. Nullum autem posse quod sine imperfectione est, negatur
de Deo ex parte ipsius Dei potentis, sed negatur ab eo ex parte ejus
posse defectivum, quod non est pure posse, sed admixtum cum non
posse; quia potentia ejus defectum habere non potest. Unde non
conceditur quod ipse possit peccare, vel aliquid hujusmodi. Negatur
etiam quandoque Deus aliquid posse ex parte ipsius possibilis, quod
nullo modo rationem possibilis habere potest: et hoc dicimus
impossibile esse per se. Et cujusmodi sit hoc, investigandum est.
Sciendum igitur, quod omnis potentia vel est ad esse vel ad non esse,
sicut potentia quae est ad corrumpendum. Unde quidquid non potest
habere rationem entis vel non entis, illud non potest esse possibile:
et ideo hoc quod est idem simul esse et non esse, est in se
impossibile: quia quod est ens et non ens, neque est ens neque non
ens. Et ideo dicitur Deus hoc facere non posse, non propter defectum
potentiae ejus, sed quia hoc deficit a ratione possibilis; sicut
dicitur non scire falsum quod a ratione scibilis deficit, et per
consequens dicitur non posse facere omne illud in quo contradictio
implicatur: et propter hoc non potest facere quod illud quod
praeteritum est non fuerit; quia quod est, necesse est esse dum est,
et impossibile est non esse tunc dum est, et cum ista necessitate et
impossibilitate in praeteritum transit; et hoc est quod Augustinus
dicit: si quis dicit: Deus, quia omnipotens est, faciat ut quae
facta sunt, non fuerint; non videt se hoc dicere: faciat ut quod
verum est, eo ipso quod verum est, non sit. Et ex hoc sequitur
ulterius quod nullum eorum possit in quibus contrarium praedicati est in
definitione subjecti, ut quod faciat hoc, scilicet hominem non esse
rationalem, vel triangulum non habere tres lineas. In hoc ipso enim
quod ponitur triangulus, ponitur tres lineas habere: unde hoc est
simul habere tres et non habere. Et ex hoc ulterius sequitur quod non
possit facere esse aliqua opposita simul in eodem; quia in definitione
unius contrarii est privatio alterius, et in definitione privationis
est negatio, sicut prius est in posteriori. Sed quidquid in se non
repugnat rationi entis vel rationi non entis, hoc Deus potest facere;
sicut caelum non esse, vel esse alium mundum, vel inducere visum prius
caeco, et hujusmodi. Haec enim non sunt in se impossibilia, sed
alicui.
Ad primum ergo dicendum, quod posset exponi, quod hoc non potest
fieri secundum ordinem naturalis operationis, quamvis possit esse per
actionem agentis supra naturam, nisi esset contra intentionem ejus qui
haec expresse de Deo inducit: et ideo in hoc erravit, nec ejus
auctoritas recipienda est: quia hujus contrarium etiam philosophi
tradunt. Dicit enim Avicenna, quod materia magis obedit principiis
separatis et conceptionibus eorum, quam contrariis agentibus in
natura. Sed quidquid sit de aliis, hoc de Deo firmissime tenendum
est, qui virtutem suam caelo non alligavit.
Ad secundum dicendum, quod secundum hoc quod aliquid est impossibile,
reducitur in illud principium: unde quod est impossibile per se,
includit principium in se: et tale impossibile non potest ipse Deus
facere, ut ex dictis, in corp. art., patet; et quod est
impossibile alicui, includit dictum principium in ordine sui ad illud,
sicut patet cum dicitur, quod impossibile est mortuum reviviscere;
vivere enim per se possibile est, sed in corpore mortuo non est
potentia ad hunc effectum inducendum, et ex hoc est impossibile. Unde
si poneretur posse vivere ex sua virtute, simul poneretur ejusdem rei
habere potentiam et impotentiam; nec hoc facit Deus quando mortuum
resuscitat, ut corpus per propriam potentiam vivendi vivat, sed per
potentiam quam sibi confert.
Ad tertium dicendum, quod praeterita non fuisse, potest accipi ut
impossibile per accidens, et ut impossibile per se. Si enim
accipiatur ipsa res quae dicitur praeterita, ut cursus Socratis, non
habet impossibilitatem nisi per accidens suum, quod est extra rationem
ejus, scilicet praeteritionem: et ipsa res in se considerata non
dicitur Deo impossibilis. Potest enim hanc rem facere, scilicet quod
Socrates non currat. Si autem accipiatur secundum quod stat sub hoc
accidente quod est praeteritio, sic est impossibile per se: et hoc
dicitur Deus facere non posse; et simile est de hoc quod dicitur:
Socratem non currere dum currit est impossibile: quia ratione adjuncti
habet impossibilitatem per se.
Ad quartum dicendum, quod Deus materiae primae indidit duplices
rationes, scilicet causales, vel obedientiales, per quas omnes natae
sunt obedire Deo, ut fiat ex eis quidquid ei placuerit. Indidit
etiam rationes seminales, scilicet principia activa, per quae effectus
naturales exercentur; et contra has aliquando dicitur facere in
miraculis quae facit. Sed proprie loquendo tunc etiam contra eas non
facit, sed praeter eas, vel super eas. Super eas, quando inducit
effectum in quem natura nullo modo attingere potest, sicut forma
gloriae corporibus gloriosis. Praeter eas facit, quando effectum quem
natura inducere potest, sine officio causarum naturalium producit, ut
quando aquam in vinum convertit, Joan. 2. Sed contra eas non
facit; quia nec facit nec facere potest ut causa naturalis activa
manens eadem secundum speciem, effectum essentialem alium habeat,
sicut non potest esse quod simul sit eadem et alia. Sed bene potest
destruere unam naturam, et facere aliam; abjicere unam formam a
materia, et inducere aliam: sic enim et contra naturam aeris facit
ignis, quando ipsum corrumpit.
Ad quintum dicendum, quod sub distributione omnium non potest accipi
nisi ens vel non ens. Sed ea quae diximus Deum non posse, neque sunt
entia simpliciter, neque non entia.
Ad sextum dicendum, quod dicta impossibilia quamvis ore proferri
possint, tamen corde concipi non possunt, ut probat philosophus in 5
Metaph.; unde non proprie et perfecte sunt verba.
Ad septimum dicendum, quod Deus non conjunxit humanam naturam
divinae, ita quod esset eadem natura, vel quod una persona secundum
idem esset Deus et homo, sed secundum aliud et aliud; et sic non est
dubium quod contraria in eodem conjungere potest; quia et natura hoc
facit.
Ad octavum dicendum, quod non est simile. Quia caecitas est privatio
ipsius visus, unde includit in se negationem ejus: unde non potest
facere Deus quod simul sit caecus et videns. Sed in ratione
virginitatis non includitur negatio maternitatis, sed negatio
conjunctionis ad virum; et ideo ratio non procedit.
|
|