|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquid non sit
judicandum impossibile simpliciter secundum causas inferiores. Super
illud 1 ad Corinth. 1, 20: stultam fecit Deus sapientiam hujus
mundi, ita dicit Glossa: sapientiam hujus mundi, Deus stultitiam
fecit, ostendens possibile quod ipsa impossibile judicabat. Sed
sapientia hujus mundi judicat aliquid impossibile esse secundum causas
inferiores. Ergo videtur quod hoc stultum sit dicere.
2. Praeterea, constat quod causa inferior impium justificare non
potest. Sed tamen non dicimus hoc esse impossibile, et similiter nec
mundum fore antequam esset, quem natura facere non potest. Ergo
videtur quod non sit aliquid dicendum impossibile ex eo quod causae
inferiori est impossibile.
3. Praeterea, constat quod illuminare caecum et dare virgini
conceptum, naturae est impossibile; et tamen ista fieri potuerunt, et
facta sunt. Ergo videtur quod secundum causas inferiores aliquid
impossibile judicandum non sit.
1. Sed contra, nihil Deo est impossibile, ut dicitur Luc. 1.
Si ergo secundum causam superiorem tantum aliquid impossibile diceretur
et possibile, nihil impossibile foret. Ergo videtur quod sit
judicandum de impossibilitate secundum causas inferiores.
2. Praeterea, necessarium et impossibile sunt contraria. Sed
aliquid non dicitur necessarium propter necessitatem causae primae, ut
supra dictum est, dist. 38, quaest. Unic., art. 5, quia sic
omnia essent necessaria. Ergo nec possibile et impossibile judicandum
est secundum superiores causas.
Respondeo dicendum, quod impossibile est dupliciter. Aliquid enim
est ex se impossibile, sicut dictum est, art. antec., de his quae
contradictionem includunt; et haec judicantur impossibilia absolute,
non per respectum ad causas superiores vel inferiores. Aliquid autem
est impossibile, quod quantum in se est non habet rationem
impossibilis, sed in ordine ad aliquid; et in istis distinguendum
est; quia possibile potest dici secundum potentiam activam et
passivam; et utroque modo dicitur aliquid possibile et impossibile
simpliciter per comparationem ad suam causam proximam activam vel
materialem, cujus conditiones effectus sequitur, ut prius dictum est.
Verbi gratia: materia statuae remota, est terra et aqua: materia
proxima cuprum et lignum. Dicimus autem ex cupro posse fieri statuam,
non autem ex terra: hoc enim solum dicimus esse in potentia in aliquo
absolute, quod potest educi de materia uno motore, ut in 9 Metaph.
dicitur. Dicendum est ergo, quod omnes effectus qui sunt immediate
ipsius Dei, non per causam secundam mediam, ut creatio mundi,
creatio animae, et glorificatio animae, et hujusmodi, judicandi sunt
possibiles vel impossibiles secundum causam superiorem divinam.
Possunt nihilominus aliqui eorum judicari possibiles secundum causas
passivas inferiores; quia causae receptivae se habent in inferioribus
sicut anima se habet ad corpus praeparatum per operationem naturae, et
ad gratiam per liberum arbitrium. Sed illi effectus qui nati sunt ex
causis esse inferioribus proximis activis et passivis, judicandi sunt
possibiles vel impossibiles secundum causas inferiores: sicut in
visione caeci et in resurrectione mortui, et hujusmodi: vita enim et
visio sunt effectus immediati causarum inferiorum, scilicet formarum
unitarum corpori.
Ad primum ergo dicendum, quod sapientia mundi in hoc stulta reputata
est, quia judicavit haec impossibilia naturae, ita esse impossibilia,
quod etiam Deus ea facere non posset. Aliquid tamen potest dici
simpliciter impossibile quod alicui est possibile; sicut aliquid
dicitur simpliciter album, quod secundum aliquid sui non est album.
Et per hoc patet responsio ad alia.
|
|