|
Potuit Deus simul cuncta facere. Non solum ita quod conderet omnes
species, sed etiam omnia individua specierum, quae in toto tempore
fiunt; sed ratio prohibuit, non quidem per contrarietatem, sed per
incompossibilitatem; non enim potest esse quod Deus aliquid faciat,
et illud rationale non sit; unde ratio se habet sicut determinans
opus, et potentia sicut exequens. Quia non esset hoc potentiae, sed
infirmitatis. Et hoc etiam dicit Dionysius, et ponit exemplum,
sicut cum aliquid dicitur esse non ens: hoc enim ipsum esse est non
esse; ita et posse deficere ab eo quod est perfecte possibile, non est
posse simpliciter. Homo autem vel Angelus, quantumcumque beatus
est, non est potens ex se vel per se. Sciendum quod homo ex se vel a
se, nihil boni potest facere: quia istae praepositiones de, et ab
denotant causam efficientem: unde dicitur homo posse facere aliquid ab
eo a quo potentiam habet; constat enim quod quidquid boni habet, ab
alio habet. Sed per denotat causam formalem; unde quaedam potest
facere per se, scilicet quae complentur principiis naturalibus,
quaedam autem non per se, sicut ea quae fiunt per virtutem divinam, ut
miracula, et hujusmodi: et inde etiam est quod filius dicitur omnia
agere per se, sed non a se.
|
|