|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non tantum mens sit
subjectum imaginis. Augustinus enim ostendit, imaginem Trinitatis in
visu corporali secundum tria quae necessaria sunt ad visionem, scilicet
res exterior et imago ejus in oculo, et intentio videntis, quae ista
duo conjungit. Visus autem corporeus non pertinet ad mentem. Ergo et
cetera.
2. Item, Damascenus, assignat imaginem in libero arbitrio, quod
etiam non videtur esse de pertinentibus ad mentem.
3. Item, Augustinus: imago Trinitatis ibi quaerenda est in anima
nostra, quo nihil habet melius. Haec autem videtur esse ratio
superior, secundum quam aeternis contemplandis inhaeret. Ergo videtur
quod in ratione superiori sit imago.
4. Item, Dionysius: Angelus est imago divina. Ergo videtur quod
non tantum in mente nostra sit imago.
5. Contra, videtur quod in nulla creatura sit imago. Imago enim,
ut dicit Hilarius, est rei ad rem coaequandam discreta et unica
similitudo. Sed nulla res creata coaequat creatorem. Ergo in nulla
creatura potest imago creatoris inveniri.
Respondeo dicendum, quod imago in hoc differt a vestigio: quod
vestigium est confusa similitudo alicujus rei et imperfecta; imago
autem repraesentat rem magis determinate secundum omnes partes et
dispositiones partium, ex quibus etiam aliquid de interioribus rei
percipi potest. Et ideo in illis tantum creaturis dicitur esse imago
Dei quae propter sui nobilitatem ipsum perfectius imitantur et
repraesentant; et ideo in Angelo et homine tantum dicitur imago
divinitatis, et in homine secundum id quod est in ipso nobilius. Alia
autem, quae plus et minus participant de Dei bonitate, magis accedunt
ad rationem imaginis.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus in multis ostendit
similitudinem Trinitatis esse; sed in nullo esse perfectam
similitudinem, sicut in potentiis mentis, ubi invenitur distinctio
consubstantialis et aequalitas. Constat autem illa tria in visu
dicta, non esse consubstantialia, et ideo solum in mente ponit
imaginem.
Ad secundum dicendum, quod in libero arbitrio non potest esse perfecta
similitudo, cum non inveniatur ibi aliqua distinctio potentiarum; nec
etiam est excellentior pars animae, cum sit tantum operativa. Constat
autem quod contemplativa nobilior est parte operativa. Sed Damascenus
assignat ibi imaginem, large vocans imaginem quamcumque similitudinem.
Imitatur autem Deum liberum arbitrium, inquantum est primum
principium suorum operum non potens cogi.
Ad tertium dicendum, quod ratio superior inhaeret aeternis
contemplandis, inquantum sunt regula et norma agendorum, prout
scilicet ex divinis rationibus dirigimur in nostris operibus. Unde ibi
non est imago; sed in illa parte quae aeterna secundum se
contemplatur.
Ad quartum dicendum, quod imago Trinitatis potest attendi
tripliciter. Vel quantum ad expressam repraesentationem divinorum
attributorum; et sic, cum divinae bonitates copiosius effulgeant in
Angelo quam in homine, Angelus est expressior imago Dei quam homo,
unde etiam signaculum dicitur Ezech. 28, secundum expositionem
Gregorii. Vel quantum ad distinctionem personarum; et sic expressior
est similitudo in homine quam in Angelo, quia in Angelo suae
potentiae sunt minus distinctae. Vel inquantum ipse Deus est
principium rerum; et sic imago invenitur in homine et non in Angelo,
inquantum unus homo est principium omnium hominum, sicut Deus omnium
rerum, et inquantum anima est in toto corpore tota, sicut Deus in
mundo. Sed quia ista repraesentatio est quantum ad exteriora,
simpliciter concedendum est quod Angelus magis est ad imaginem, quam
homo.
Ad ultimum dicendum, quod imago invenitur in filio et in creatura
differenter, ut dicit Augustinus, sicut imago regis in filio, et in
denario. Filius enim Dei est perfecta imago patris, perfecte
repraesentans ipsum: creatura autem, secundum quod deficit a
repraesentatione, deficit a perfecta ratione imaginis. Unde etiam
dicitur imago, et ad imaginem: quod de filio non dicitur. Et ideo
non oportet quod creatura simpliciter adaequet creatorem: hoc enim
tantum verum est de filio, qui est perfecta imago; sed sicut secundum
quid repraesentat, ut imperfecta imago, ita etiam secundum quid
coaequat.
|
|