|
Hic Magister excludit errorem quorundam contra praedeterminata, qui
Dei potentiam limitabant, dicentes, non simpliciter omnium esse Dei
potentiam: et dividitur in partes duas: in prima improbat errorem
eorum, inquantum limitabant Dei potentiam, ad res quae fiunt; in
secunda inquantum limitabant ad qualitatem earum; dicebant enim, nec
alia nec meliora posse Deum facere quam quae facit, 44 dist.,
ibi: nunc illud restat discutiendum, utrum melius aliquid possit
facere quam facit. Prima in tres: in prima narrat eorum positionem;
in secunda ponit probationes eorum, et solvit eas, ibi: istamque
primam suam opinionem verisimilibus argumentis, causisque
commentitiis, nec non et sacrarum auctoritatum testimoniis munire
conantur; in tertia inducit auctoritates ad veritatem probandam, ibi:
fateamur ergo Deum plura posse facere quae non vult, et posse
dimittere quae facit. Istamque suam primam opinionem verisimilibus
argumentis (...) munire conantur. Hic ponit probationes eorum;
et dividitur in partes tres: in prima ponit quaedam probabilia
argumenta quae habebant; in secunda ponit quasdam causas quas
adinveniebant, ibi: addunt quoque et alia; in tertia ponit quasdam
auctoritates quas inducebant ad suae opinionis confirmationem, ibi:
his autem illi scrutatores qui defecerunt scrutantes scrutinia,
sanctorum annectunt testimonia. Probationes autem et responsiones
patent in littera. Circa hanc opinionem oportet duo quaerere,
secundum quod duo ponebant. Primo ponebant, quod non potest facere
aliquid eorum quae non facit: et in hoc negabant infinitatem divinae
potentiae. Unde prima quaestio sit de infinitate divinae potentiae.
Secundo ponebant Deum non posse non facere ea quae facit; et in hoc
inducebant Deum agere ex necessitate; et ideo secunda quaestio erit,
utrum Deus agat ex necessitate. Circa primum quaeruntur duo: 1
utrum potentia Dei sit infinita; 2 utrum omnipotentia sua, quae
convenit sibi secundum infinitatem potentiae, sit creaturae
communicabilis.
|
|