|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod potentia Dei non sit
infinita. Sicut enim dicit philosophus, infinitum habet rationem
partis et materiae, et ita imperfecti. Sed potentia Dei est
perfectissima. Ergo non debet dici infinita.
2. Praeterea, secundum philosophum, finitum et infinitum congruunt
quantitati. Sed omne quantum est divisibile. Cum igitur potentia
divina sit simplex, videtur quod neque finita neque infinita dicenda
sit.
3. Praeterea, secundum philosophos, si esset aliqua potentia activa
cui non responderet aliqua potentia passiva in natura, illa esset
frustra. Sed nulla potentia passiva est ad recipiendum effectum
infinitum. Cum ergo potentia activa Dei non sit frustra, videtur
quod non sit infinita.
4. Praeterea, nullum infinitum comprehendi potest: quia, secundum
Augustinum in Lib. de videndo Deum, illud comprehenditur cujus
fines circumspiciuntur. Sed intellectus divinus comprehendit potentiam
suam, cum totam potentiam suam Deus cognoscat. Ergo sua potentia non
est infinita.
5. Praeterea, omnis potentia potest reduci in actum. Si ergo
potentia Dei sit infinita, poterit actu infinita facere. Sed si actu
infinita fecisset, aut aliquid posset facere amplius, et sic infinito
esset aliquid majus. Vel nihil amplius facere posset, et sic impotens
ex his quae faceret redderetur, et sua potentia ad opera ejus
finiretur, et infinita non esset: quae omnia impossibilia sunt. Ergo
Dei potentia non est infinita.
1. Sed contra, in magnitudine infinita semper est virtus infinita,
sicut philosophi probant, sive ponatur magnitudo molis, quam tamen
impossibile est esse infinitam, sive magnitudo virtutis. Sed in
Psalm. 144, 3, dicitur, quod magnitudinis ejus non est finis.
Ergo virtus vel potentia ejus est infinita.
Respondeo dicendum, quod infinitum potest dupliciter sumi:
privative, et sic Deo non convenit: nihil enim, proprie loquendo,
privative de ipso dici potest, ut supra dictum est, dist. 7, qu.
2, art. 2: vel negative, et sic Deus dicitur infinitus, secundum
Damascenum, quia nullo modo finitur. Quod qualiter sit,
investigandum est. Quidam enim accipientes finitum et infinitum solum
secundum quod sunt passiones quantitatis, non poterant in Deo invenire
infinitatem, nisi secundum quod inveniebant in eo rationem quantitatis
virtualis; unde dicebant Deum esse infinitum, quia virtus ejus est
infinita. Ideo accidit quod quidam negaverunt essentiam Dei esse
infinitam in ratione essentiae consideratam; et sic a sanctis eam
videri asserebant. Sed istud erroneum est. Et ideo aliter dicendum,
quod secundum philosophum, finis vel terminus multipliciter dicitur.
Uno modo terminus quantitatis, sicut punctus lineae; et hoc modo
dicitur a positione et a privatione talis finis, finitum et infinitum,
secundum quod est passio quantitatis; et sic non sunt in incorporeis.
Dicitur alio modo finis quantum ad essentiam rei, sicut ultima
differentia constitutiva est ad quam finitur essentia speciei. Unde
illud quod significat essentiam rei, vocatur definitio vel terminus;
et sic dicitur unumquodque finiri per illud quod determinat vel
contrahit essentiam suam; sicut natura generis, quae de se est
indifferens ad multa, finitur per unam differentiam; et materia
prima, quae de se est indifferens ad omnes formas (unde et infinita
dicitur) finitur per formam; et similiter forma, quae, quantum in se
est, potest perficere diversas partes materiae, finitur per materiam
in qua recipitur. Et a negatione talis finis essentia divina infinita
dicitur. Omnis enim forma in propria ratione si abstracte
consideretur, infinitatem habet; sicut in albedine abstracte
intellecta, ratio albedinis non est finita ad aliquid; sed tamen ratio
coloris et ratio essendi determinatur in ea, et contrahitur ad
determinatam speciem. Et ideo illud quod habet esse absolutum et nullo
modo receptum in aliquo, immo ipsemet est suum esse, illud est
infinitum simpliciter; et ideo essentia ejus infinita est, et bonitas
ejus, et quidquid aliud de eo dicitur; quia nihil eorum limitatur ad
aliquid, sicut quod recipitur in aliquo, limitatur ad capacitatem
ejus. Et ex hoc quod essentia est infinita, sequitur quod potentia
ejus infinita sit; et hoc expresse dicitur in Lib. de causis, quod
ens primum habet virtutem simpliciter infinitam, quia ipsummet est sua
virtus.
Ad primum ergo dicendum, quod illa objectio procedit de infinito quod
privative dicitur, quod scilicet natum est habere finem, et non
habet; et sic ratio ejus consistit in materia cum privatione; et hoc
Deo non competit.
Ad secundum dicendum, quod objectio illa procedit de infinito secundum
quod dicitur a privatione finis, qui est terminus quantitatis.
Ad tertium dicendum, quod potentia Dei activa non est propter finem,
sed est finis omnium: et ideo quamvis nulla potentia passiva adaequet
eam, non est frustra; quia frustra est, quod est ad finem quem non
inducit; aliae tamen potentiae activae et passivae accedunt ad eam
quantum possunt.
Ad quartum dicendum, quod de ratione comprehensionis sunt duo. Unum
est quod fines ejus rei apprehendantur vel contineantur; et sic
infinitum nullo modo comprehenditur neque a finito neque ab infinito:
nec sic Deus seipsum comprehendit, quia fines non habet. Aliud est
ratione ejus, scilicet nihil comprehensi esse extra comprehensorem; et
sic etiam intellectus divinus essentiam suam et potentiam comprehendit,
cum nihil extra ipsum sit.
Ad quintum dicendum, quod nullus effectus producitur per aliquam
potentiam per modum qui est contra rationem ipsius, sicut potentia
motiva non facit omnes partes motus esse simul: jam enim non esset
motus, cum de ratione motus sit successio: et talis actus est in
infinitum, secundum philosophum in 3 Physic., qui scilicet semper
est permixtus potentiae; et ideo non reducitur in actum nisi
successive; et ideo non sequitur quod Deus possit facere esse in actu
omnia infinita quae potest, quia jam infinita essent finita.
|
|