|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnipotentia Dei
creaturae communicari possit. Omnipotentia enim Dei non est dignior
quam sua bonitas. Sed bonitas ejus communicatur creaturis. Ergo et
omnipotentia.
2. Praeterea, sicut habere omnem potentiam est de perfectione
divina, ita et habere omnium scientiam; et etiam scientia ad plura se
extendit, quia ad bona et mala. Sed habere omnium scientiam
communicatum est animae Christi. Ergo et habere omnipotentiam: et
sic omnipotentia videtur creaturae communicabilis.
3. Praeterea, fides facit omnia possibilia: quia nihil impossibile
est credenti, sicut habetur Matth. 17. Sed fides creaturae
infunditur. Ergo et omnipotentia communicatur.
4. Praeterea, sicut probatum est a philosophis, omnis virtus
separata a materia est infinita, quia non est accipere proportionem
virtutis materialis ad virtutem substantiae separatae. Sed Angeli,
qui sunt creaturae, sunt substantiae a materia separatae, secundum
Dionysium. Cum ergo Deus dicatur omnipotens propter infinitatem suae
potentiae, videtur quod omnipotentia aliquibus creaturis communicari
possit.
1. Sed contra, creatio uniuscuiusque pertinet ad Dei potentiam.
Sed nulli rei conferri potest ut sibimet creando esse conferat. Ergo
nulli rei creatae omnipotentia conferri potest.
2. Praeterea, quidquid alicui creaturae communicabile est de
perfectionibus divinis, totum animae Christi communicatum est. Sed
sibi non est communicata omnipotentia, ut in 3 hujus dicitur. Ergo
nulli creaturae communicabilis est.
Respondeo dicendum, quod virtus vel potentia semper consequitur
essentiam; unde impossibile est, ut essentiae finitae sit virtus
infinita. Impossibile est autem aliquam essentiam creatam esse
infinitam, eo quod esse suum non est absolutum et subsistens, sed
receptum in aliquo. Si enim esset esse absolutum, non differret ab
esse divino. Non enim potest esse pluralitas alicujus naturae, sicut
albedinis vel vitae, nisi hoc modo quod unum sit absolutum, et aliud
alteri conjunctum, vel utrumque in diversis receptum; eo quod
substantia uniuscujusque rei est simul, ut ex 5 Metaph., patet.
Unde sicut nulli creaturae potest communicari quod sit Deus, ita non
potest sibi communicari quod sit infinitae essentiae et infinitae
potentiae, et quod omnipotentiam habeat.
Ad primum ergo dicendum, quod quidquid perfectionis est in creatura,
totum est exemplatum a perfectione divina, tamen perfectius est in Deo
quam in creatura, nec secundum illum modum in creatura esse potest quo
in Deo est: ideo omne nomen quod designat perfectionem divinam
absolute, non concernendo aliquem modum, communicabile est creaturae,
ut potentia, sapientia, bonitas, et hujusmodi. Omne autem nomen
concernens modum quo illa perfectio est in Deo, creaturae
incommunicabile est, ut est summum bonum esse, omnipotentem et
hujusmodi.
Ad secundum dicendum, quod potentia significatur per egressum ab
essentia; unde ei quod habet essentiam finitam, potentia infinita
communicari non potest. Sed scientia animae est in recipiendo; unde
potest secundum quod unitur alicui infinito ut objecto, omnem scientiam
habere; et sic anima Christi in verbo omnia videt.
Ad tertium dicendum, quod ibi est accommoda distributio. Non enim
virtus fidei absolute ad omnia se extendit, sicut ad creationem caeli,
et hujusmodi; sed tantum ad ea quae faciunt ad confirmationem fidei,
ut suscitare mortuos, sanare infirmos, et hujusmodi. Nec ista etiam
efficiuntur aliqua virtute creata quae sit in credente, sed virtute
increata ad preces fidelis: et ideo dictum est supra, in corp.
art., quod homo nec per se nec a se ista facit. Hoc autem
attribuitur potius fidei quam alii virtuti, inquantum ea quae
creduntur, quodammodo miraculis probantur, ut habetur Marc. ult.,
20: domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus
signis.
Ad quartum dicendum, quod ibi et in Lib. de causis, dicitur, quod
virtus intelligentiae creatae non est infinita simpliciter: et probatur
per hoc quod ipsa virtus intelligentiae non est per se subsistens, sed
est recepta in aliquo subsistente. Nulla enim intelligentia est sua
virtus, sicut nec aliqua creatura. Dicitur tamen ibi, quod est
infinita inferius, et non superius; quod sic exponitur ibidem: quia
si comparetur virtus intelligentiae ad superius suum, scilicet Deum,
manifestatur finita, inquantum non recipit divinam virtutem in se,
secundum suam totam infinitatem, sed per modum possibilem sibi; sed in
comparatione ad ea quae sub ipsa sunt, dicitur infinita, inquantum in
infinitum potest movere, et infinitos effectus producere per motum,
secundum positionem philosophorum qui ponunt intelligentias movere
orbes; sicut etiam virtus solis potest dici infinita inferius,
inquantum scilicet per eam possent infinita generari, si mundus semper
maneret.
|
|