|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus operetur per
necessitatem naturae. Dicit enim Dionysius: sicut noster sol non
ratiocinans, non eligens, radios suos diffundit in omnia corpora; ita
et divina bonitas in omnia entia. Sed operari sine ratiocinatione et
electione, est operari per necessitatem naturae. Ergo Deus per
necessitatem naturae operatur.
2. Praeterea, omne agens per essentiam suam agit per necessitatem
naturae: quia quod consequitur ad essentiam alicujus rei inquantum est
essentia, necessario ab ipso consequitur, si esse ponatur. Sed Deus
agit per essentiam suam, cum sit primum agens, ut ibidem etiam
Dionysius dicit. Ergo videtur agere ex necessitate naturae.
3. Praeterea, sicut Deus per se est bonus, ita etiam est ens per
se necessarium, cum omnia ab ipso necessitatem habeant; et omne quod
est per aliud, reducitur ad id quod est per se. Sed in per se bono
nihil est nisi bonum. Ergo etiam in Deo per se necessario, nihil est
nisi necessarium; et ita operatio ejus necessaria est, et ex
necessitate operatur.
4. Praeterea, impossibile est causam necessarii non esse
necessariam. Sed omnia entia creantur per operationem divinam. Si
igitur non esset necessaria, nihil in mundo esset necessarium, sed
totum contingens. Hoc autem est falsum, et contra sensum et omnem
scientiam. Ergo videtur quod Deus ex necessitate operetur.
1. Sed contra, ab uno secundum necessitatem naturae operante, non
est nisi unum: quia, secundum philosophum, idem semper facit idem.
Ergo si Deus esset agens per necessitatem naturae, ab ipso non esset
nisi unum immediate, et ab ipso uno esset aliud vel alia, et sic
deinceps. Hoc autem est falsum et contra fidem, quae Deum omnium
entium creatorem confitetur, et nullum alium creatorem esse. Ergo non
agit ex necessitate naturae.
2. Praeterea, omnis agens per necessitatem naturae producit effectum
coaevum sibi nisi impediatur. Sed virtus Dei, quae infinita est,
impediri non potest. Si ergo res ex necessitate naturae ageret,
mundum sibi coaeternum creasset: quod etiam contra fidem est. Non
ergo agit per necessitatem naturae.
Respondeo dicendum, quod omne quod est ex necessitate naturae, vel
est intentum vel ordinatum ad finem, vel non. Et si quidem non est
intentum vel ordinatum ad finem, erit casu; quia casus nihil aliud est
quam natura agens praeter intentionem, ut in 2 Physic. dicitur; et
sic monstra in natura fiunt ex necessitate naturae particularis hujus
individui, quamvis sint ordinata in finem a natura universali, ut
corruptio unius sit generatio alterius. Sic autem non potest esse quod
Deus agat ex necessitate naturae; quia sequeretur quod omnia casu
contingerent, quasi ea quae accidunt ex necessitate materiae, et quod
nulla natura intenderet finem; quod est contra philosophum. Non enim
intendit natura creata finem, nisi inquantum a sua causa est ordinata.
Si autem est ordinatum ad finem; oportet quod hoc sit vel ab alio
ordinante separato, vel ab ordinante conjuncto. Ab ordinante
separato, operationes naturae quae sunt ad finem, certitudinaliter
tendunt in finem illum ex provisione et ordinatione alicujus causae sic
ordinantis. Unde Themistius dicit, quod natura agit quasi esset mota
ex causis superioribus, idest inquantum est in ea quidam instinctus ab
ordinatione substantiarum separatarum. Sic etiam non potest esse quod
illud quod est a Deo, sit hoc modo ordinatum in finem: quia sic
oporteret aliquid prius Deo esse, ex cujus directione et ordinatione
suum opus intenderet et consequeretur finem. Relinquitur ergo quod ea
quae aguntur virtute naturae suae, sint ordinata in finem ab ordinante
conjuncto ipsi agenti, quod est sapientia ejus; et ita ea quae aguntur
ab ipso procedunt ex ordine sapientiae ejus et per consequens ex
voluntate ipsius, qui amat hunc ordinem, et non ex necessitate
naturae; et hoc praecipue apparet in dispositione caelorum, in quibus
multa sunt, ut numerus stellarum, et distantia earum, et quantitas
orbium, et hujusmodi, de quibus nulla potest ratio assignari nisi ex
ordine sapientiae conditoris; quamvis forte alicujus diversitatis quae
est in generabilibus et corruptibilibus possit ratio assignari ex
diversitate materiae; et propter hoc dominus frequenter in Scripturis
in ostensionem divinitatis suae remittit ad considerationem caelorum,
ut Isai. 40, 26: levate in caelum oculos vestros, et videte
quis creavit eos.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius non intendit assignare
convenientiam bonitatis divinae ad solem visibilem quantum ad
necessitatem agendi, sed quantum ad universalitatem causandi: quod
patet ex hoc quod continuo ostendit radios divinae bonitatis usque ad
ultima entium diffundi.
Ad secundum dicendum, quod sicut voluntas et essentia et sapientia in
Deo idem sunt re, sed ratione distinguuntur; ita etiam distinguuntur
et operationes secundum rationes diversorum attributorum, quamvis sit
una tantum ipsius operatio, quae est sua essentia. Et ideo, quia
creatio rerum quamvis sit operatio essentiae ejus, non tamen inquantum
solum est essentia, sed etiam inquantum est sapientia et voluntas;
ideo sequitur conditionem scientiae et voluntatis; et quia voluntas
libera est, ideo dicitur Deus ex libertate voluntatis res facere, et
non ex naturae necessitate.
Ad tertium dicendum, quod quidquid in Deo est, est sua essentia: et
ideo totum est aeternum et increatum, et necessarium; sed tamen
effectus qui ex ejus operatione procedit, non necessario procedit:
quia procedit ab operatione secundum quod est a voluntate; et ideo
producit effectum secundum libertatem voluntatis.
Ad quartum dicendum, quod non est dicendum voluntatem Dei esse
contingentem, aut operationem ipsius, quia contingentia mutabilitatem
importat, quae in Deo proprie nulla est; sed tamen est libertas
voluntatis et operationis, prout exit a voluntate.
|
|