|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus agat de
necessitate justitiae. Sicut enim dicit Glossa super illud 2 ad
Timoth. 2, 13: seipsum negare non potest, seipsum negaret, si
justitiam suam dimitteret, quae est ipse. Cum igitur necessarium sit
Deum seipsum non negare, videtur quod ex necessitate justitiae agat.
2. Praeterea, quidquid non est justum, si fiat, injuste et contra
justitiam fit. Sed Deus nihil potest facere injuste et contra
justitiam, quia sic posset peccare. Ergo videtur quod de necessitate
justitiae agat.
3. Praeterea, causae naturales dicuntur agere per necessitatem
naturae, eo quod determinatae sunt ad unum. Sed voluntas Dei
immutabiliter determinata est ad justitiam. Ergo videtur quod agat de
necessitate justitiae.
4. Sed contra, Jonae 2, dicitur in Glossa: Deus misericors
paratus salvare per misericordiam quos non potest per justitiam; et ita
videtur quod non de necessitate justitiae agat.
5. Praeterea, constat quod salvare illos qui sunt in Inferno, non
est justitiae, sed magis contra justitiam videtur. Sed, sicut
legitur, ad preces beati Gregorii dominus Trajanum imperatorem
idolatram et ob hoc in Inferno damnatum, ab Inferis revocavit, et
vitae restituit. Ergo videtur quod non agat de necessitate justitiae.
6. Praeterea, si non potest agere nisi secundum justitiam, aut hoc
intelligitur de justitia creata, aut de justitia increata. Sed non de
justitia creata, qua res illa quae est, non regulatur; nec etiam de
justitia increata, quia illa potentiae non contrariatur nec voluntati.
Ergo videtur quod non agat de necessitate justitiae.
Respondeo dicendum, quod Deum agere de necessitate justitiae, potest
intelligi dupliciter. Aut ita quod nihil possit agi ab eo quod si
fieret, justum non esset; et sic verum est; sicut enim non potest
facere aliquid quod si fieret, non esset volitum ab eo, et quod non
esset scitum ab eo: ita est de justo. Nihil enim potest facere quod
si fieret, non esset justum. Aut potest intelligi quod ex justitia
sua determinetur ad aliquod unum faciendum, ita quod aliud facere non
possit: et sic falsum est. Et hujus ratio est, quia quandocumque
tota determinatio operis est ex parte operantis, in operante est
determinare ad hunc modum hoc vel illud. Quando autem ipsum opus ex se
determinatum est, non est ulterius in operante. Verbi gratia, in
operibus humanis aliquid, quantum est de sui natura, est indifferens,
ut sedere vel non sedere; et utrumque determinatur ad hoc quod est esse
virtuosum, ex parte hominis, qui adhibet debitas circumstantias.
Unde ex necessitate justitiae ad neutrum cogitur; sed quodcumque
faciat, justum erit debitis circumstantiis adhibitis ex ordine
rationis. Aliquid autem est ex sua forma determinatum ad unum, sicut
mentiri, quod in se malum est, vel servare aequalitatem justitiae,
quod in se bonum est; quorum nec unum praeterire, nec alterum facere
sine injustitia possumus. Dico ergo, quod quidquid est ordinatum,
justum vel bonum in rebus creatis, totum est ex ipsa voluntate Dei
ordinante; et ideo ex necessitate justitiae non facit hoc, quin aliud
etiam facere posset: quia modum ordinis quem circa hoc ponit, etiam
circa aliud ponere posset: sicut enim scientia sua est causa verorum
creatorum, e contrario scientiae nostrae; ita et justa voluntas sua
est causa justorum. Unde si aliud faceret, illud justum faceret et
injustus ipse non esset.
Ad primum ergo dicendum, quod justitia potest accipi dupliciter. Vel
ipsa ordinatio divinae voluntatis quae in Deo est; et sic non potest
facere praeter justitiam, sicut non potest facere praeter scientiam.
Aut potest accipi secundum quod ex ordine voluntatis suae determinatur
justitia in aliquo opere causato; et praeter illam justitiam facere
potest, nec seipsum negaret: quia in hoc etiam quod faceret, ordo
suae justitiae appareret; et ideo nec contra justitiam faceret, nec
injuste.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis voluntas Dei sit immutabiliter
determinata ad justitiam, tamen ordo justitiae non est determinatus ad
hanc rem vel ad illam. Unde non sequitur quod ex necessitate justitiae
hoc vel illud faciat.
Ad quartum dicendum, quod justitia dicitur dupliciter de Deo. Uno
modo retributio pro meritis: et hoc respondet justitiae cuilibet
specialiter dictae; et quia hoc attendit aequalitatem et ordinem ex
parte ipsarum rerum, ideo Deus hanc justitiam quandoque
praetermittit; et secundum misericordiam procedit opus ejus. Alio
modo dicitur justitia decentia divinae bonitatis, cui respondet in
politicis justitia communiter dicta quae est communis virtus, secundum
philosophum: et quia hoc respicit ordinem ex parte ipsius Dei, ideo
praeter hanc Deus nunquam facit nec facere potest; nihil enim potest
facere quod ipsum non deceat: et huic justitiae non repugnat
liberalitas qua alicui confertur id quod sibi debitum non est, et hoc
est Dei misericordia, qua etiam peccatoribus dignis morte gratiam
infundit, ut digni sint vita; et sic ponit alium ordinem in re ipsa,
ut scilicet quod ex culpa ordinabatur ad poenam, ex gratia ordinetur ad
gloriam.
Ad quintum dicendum, quod idem est de Trajano qui forte post
quingentos annos suscitatus est, et de aliis qui post unum diem
suscitati sunt; de omnibus enim dicendum est, quod non finaliter
damnati erant: praesciebat enim Deus eos sanctorum precibus a poenis
liberandos, et vitae restituendos; et sic ex liberalitate bonitatis
suae eis veniam contulit, quamvis aeternam poenam meruissent. Non
enim est simile de ipso in quem solum peccatur, et de alio judice.
Unde et Deus libere remittere potest sine ullius offensa; non alius
judex qui punire habet culpam in alium, vel in rempublicam, vel in
Deum commissam; unde et poenam licite remittere non potest.
Ad sextum dicendum, quod dicitur Deus non posse injuste facere, non
propter justitiae suae contrarietatem ad suam potentiam, sed propter
justitiae incompossibilitatem. Haec enim duo sunt incompossibilia,
quod Deus aliquid faciat, et illud justum non sit.
|
|