|
His autem respondemus, duplicem verborum intelligentiam aperientes.
Solutio Magistri in hoc consistit, quod cum dicitur, Deus non
potest facere nisi quod justum est, hoc quod dico justum potest
intelligi prius conjungi cum hoc verbo est, a quo restringitur ad
standum pro praesentibus, quam cum hoc verbo potest; et sic falsa
est. Est enim sensus: Deus non potest facere nisi id quod modo
justum est: quod falsum est. Potest enim facere quaedam quae modo
nihil sunt. Vel potest prius intelligi conjungi cum hoc verbo potest,
habente vim ampliandi, quam cum hoc verbo est; et in hoc sensu est
vera: quia sic hoc nomen justum, supponit pro praesenti confuso non
secundum aliquod determinatum tempus. Et est sensus: Deus non potest
facere aliquid quod non est justum, in quocumque tempore ponatur ab eo
factum; et per modum istum solvuntur omnes objectiones.
|
|