|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus nullam creaturam
meliorem facere potuerit quam sit: quia secundum Dionysium, et
Platonem, optimi est optima adducere. Sed optimo nihil melius potest
esse. Ergo his quae Deus fecit qui optimus est, nihil melius esse
potest.
2. Praeterea, secundum Basilium, accipere a patre, filio cum omni
creatura commune est. Sed in his quae sunt unius rationis, tenet idem
modus arguendi. Ergo cum Augustinus, arguat ex hoc quod in Deo
invidia esse non potest, quod filium meliorem quam genuit, generare
nequiverit, videtur etiam quod res creatas meliores quam sint, facere
non potuerit.
3. Praeterea, effectus qui producitur a causa secundum totam suam
potentiam, non potest ab ipsa melior fieri. Sed quamlibet creaturam
Deus operatur tota sua potentia, quia per essentiam suam, quae
indivisibilis est. Ergo nullam rem meliorem potest facere quam fit.
4. Praeterea, una res non deficit a bonitate alterius, nisi per hoc
quod deficit a participatione divinae bonitatis. Iste autem defectus
non ex parte Dei est, qui aequaliter se habet ad omnes creaturas,
secundum Dionysium, sed ex parte ipsius rei, quae magis vel minus
bonitatis divinae capax est. Ergo videtur quod Deus unamquamque rem
meliorem non possit facere quam fit.
1. Sed contra, cuilibet finito possibilis est additio. Sed
cujuslibet creaturae bonitas finita est. Ergo potest sibi fieri
additio. Sed quidquid potest fieri, Deus, qui omnipotens est,
facere potest. Ergo videtur quod quamlibet rem meliorem facere
possit.
2. Praeterea, quidquid natura facit, et Deus facere potest. Sed
operatione naturae mutantur res in melius, ut homo de pueritia in
juventutem. Ergo et Deus res meliores potest facere quam sunt.
Respondeo dicendum, quod uniuscujusque rei in se consideratae est
duplex bonitas, sicut et duplex esse, cum ens et bonum convertantur;
scilicet bonitas essentialis, ut homini esse vivum et rationale; et
bonitas accidentalis, ut sanitas, scientia et hujusmodi. Loquendo de
bonitate accidentali, unicuique rei majorem bonitatem Deus conferre
potuisset. Loquendo autem de bonitate essentiali, qualibet re creata
meliorem aliam rem facere potuisset, non tamen potuit hanc rem facere
esse majoris bonitatis: quia si adderetur ad bonitatem essentialem
aliquid, non esset eadem res, sed alia: quia, secundum philosophum
in 8 Metaph., sicut numeris unitas addita vel subtracta semper
variat speciem; ita in definitionibus differentia addita vel
subtracta; verbi gratia, si definitioni bovis addatur rationale, jam
non erit bos, sed alia species, scilicet homo; si subtrahatur
sensibile, remanebit vivens vita arborum. Unde sicut Deus non potest
facere quod ternarius manens ternarius habeat quatuor unitates, quamvis
quolibet numero majorem numerum facere possit; ita non potest facere
quod haec res maneat eadem, et majorem bonitatem essentialem habeat vel
minorem. Ex omnibus enim his sequeretur quod affirmatio et negatio
essent simul vera: quod Deus non potest facere, ut dictum est,
dist. 42, quaest. 2, art. 2.
Ad primum ergo dicendum, quod quaelibet res in se considerata, non
est optima, nisi forte inquantum attingit omnem bonitatem suam
essentialem; sicut si diceretur ternarius esse maximus, quia attingit
quantitatem suae speciei; sed in ordine ad universum est optima, sicut
Augustinus dicit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis accipere a patre sit commune filio
cum omni creatura communitate analogiae; tamen habere per naturam est
sibi proprium, sicut ipsemet dicit; et ideo aequalitas paterna debetur
sibi per naturam. Unde si non aequalem genuisset, cum potuisset,
Deus pater invidus esset: quia subtraxisset dignitatem filio, quam
deberet et posset habere. Sed creatura nunquam potest pertingere ad
aequalitatem Dei, nec alia mensura bonitatis sibi debetur, quam
secundum determinationem divinae voluntatis: et ideo nulla invidia in
Deo resultat si rem meliorem facere potuit quam fecerit. Et hoc est
quod Hilarius dicit, quod omnibus creaturis substantiam Dei voluntas
attulit, sed filio natura dedit.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus producat unumquodque creatum
tota sua potentia infinita, non tamen sequitur quantitas bonitatis in
effectu, nisi secundum voluntatem opificis, quae se habet ut imperans
ad opus, quod potentia exequendo educit.
Ad quartum dicendum, quod diversus gradus in entibus non tantum est ex
parte rerum, quarum capacitates ab invicem distant, sed etiam ex
ordine sapientiae disponentis, quae diversas capacitates rebus
tribuit, quibus postmodum secundum providentiam suam dona sua
largitur, quae pro diversitate capacitatum a Deo ordinatarum,
diversimode a diversis participantur.
Ad alia patet responsio per ea quae dicta sunt, in corp. art.
|
|