|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod universum Deus melius
facere non potuerit: quia, secundum Augustinum, sunt bona quae
condidit Deus etiam singula; simul autem omnia valde bona. Sed eo
quod est superlative bonum, nihil melius esse potest. Ergo universo
nihil melius esse potest.
2. Praeterea, universum includit omne bonum. Sed nihil potest esse
omni bono melius. Ergo Deus non potuit universum melius facere.
3. Praeterea, secundum Dionysium, bonum et melius inveniuntur in
rebus, secundum quod quaedam participant plures de bonitatibus divinis
quam aliae, sicut ea quae vivunt praeferuntur existentibus tantum, et
sic deinceps. Sed omnes perfectiones divinae creaturae
communicabiles, creaturis aliquibus communicatae sunt. Ergo videtur
quod universum melius esse non possit.
4. Praeterea, quanto aliquid magis est ordinatum, melius est: unde
et malum definitur ab Augustino per privationem ordinis. Sed in
universo nihil est inordinatum, cum et ipsum malum ordinatum sit a
Deo, ut supra dictum est, dist. 36, quaest. 1, art. 2.
Ergo videtur quod universum melius esse non possit.
5. Sed contra, secundum philosophum, albius est quod est nigro
impermixtius. Ergo etiam melius est quod est impermixtius malo. Sed
Deus potuit facere universum in quo nihil mali esset. Ergo cum in hoc
universo multa sint mala, videtur quod Deus universum melius facere
potuerit.
6. Praeterea, si majori aequale addatur, totum fiet majus. Ergo
et si meliori melius addatur, totum fiet melius. Sed Angelus est
melior quam lapis. Ergo duo Angeli sunt aliquid melius quam Angelus
et lapis. Ergo et si quaelibet pars universi esset Angelus,
universum multo melius esset. Hoc autem Deus potuit facere. Ergo et
cetera.
Respondeo dicendum, quod, secundum philosophum in 11 Metaph.,
bonum universi consistit in duplici ordine; scilicet in ordine partium
universi ad invicem, et in ordine totius universi ad finem, qui est
ipse Deus; sicut etiam est in exercitu ordo partium exercitus ad
invicem, secundum diversa officia, et est ordo ad bonum ducis, quod
est victoria; et hic ordo est praecipuus, propter quem est primus
ordo. Accipiendo ergo bonum ordinis qui est in partibus universi ad
invicem, potest considerari vel quantum ad partes ipsas ordinatas, vel
quantum ad ordinem partium. Si quantum ad partes ipsas, tunc potest
intelligi universum fieri melius, vel per additionem plurium partium,
ut scilicet crearentur multae aliae species, et implerentur multi
gradus bonitatis qui possunt esse, cum etiam inter summam creaturam et
Deum infinita distantia sit; et sic Deus melius universum facere
potuisset et posset: sed illud universum se haberet ad hoc sicut totum
ad partem; et sic nec penitus esset idem, nec penitus diversum; et
haec additio bonitatis esset per modum quantitatis discretae. Vel
potest intelligi fieri melius quasi intensive, quasi mutatis omnibus
partibus ejus in melius, quia si aliquae partes meliorarentur aliis non
melioratis, non esset tanta bonitas ordinis; sicut patet in cithara,
cujus si omnes chordae meliorantur, fit dulcior harmonia; sed
quibusdam tantum melioratis, fit dissonantia. Haec autem melioratio
omnium partium vel potest intelligi secundum bonitatem accidentalem, et
sic posset esse talis melioratio a Deo manentibus eisdem partibus et
eodem universo; vel secundum bonitatem essentialem, et sic etiam esset
Deo possibilis, qui infinitas alias species condere potest. Sed sic
non essent eaedem partes, et per consequens nec idem universum, ut ex
praedictis patet. Si autem accipiatur ipse ordo partium, sic non
potest esse melior per modum quantitatis discretae, nisi fieret additio
in partibus universi; quia in universo nihil est inordinatum: sed
intensive posset esse melior manentibus eisdem partibus quantum ad
ordinem qui sequitur bonitatem accidentalem: quanto enim aliquid in
majus bonum redundat, tanto ordo melior est. Sed ordo qui sequitur
bonitatem essentialem, non posset esse melior, nisi fierent aliae
partes et aliud universum. Similiter ordo qui est ad finem, potest
considerari vel ex parte ipsius finis; et sic non posset esse melior,
ut scilicet in meliorem finem universum ordinaretur, sicut Deo nihil
melius esse potest: vel quantum ad ipsum ordinem; et sic secundum quod
cresceret bonitas partium universi et ordo earum ad invicem, posset
meliorari ordo in finem, ex eo quod propinquius ad finem se haberent,
quanto similitudinem divinae bonitati magis consequerentur, quae est
omnium finis.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de ordine
universi, supposita natura eadem talium partium; quia sic melior ordo
esse non potuit, ut dictum est, in corp. art.
Ad secundum dicendum, quod non loquimur de universo quantum ad hoc
nomen, sed quantum ad hanc rem, quae modo universum dicitur: in quo
quamvis omne quod actu bonum est, contineatur, non tamen omne bonum
quod Deus potest facere.
Ad tertium dicendum, quod participandi eamdem perfectionem divinam
sunt multi modi; sicut sapientiae divinae participatio est in
intellectualibus substantiis aliter, et aliter in rationalibus,
scilicet hominibus, et etiam usque ad bruta se extendit, quae
sensitivam cognitionem habent. Quamvis ergo omnes perfectiones forte
creaturae communicabiles, sint creaturae communicatae, non tamen
secundum omnem modum quo possunt a creatura participari.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ordo universi non possit esse melior
ex hoc quod plures partes hujus universi sint ordinatae, posset tamen
esse melior, si ad melius bonum, sicut ad finem proximum,
ordinaretur: quod contingeret, si meliores partes universi fierent,
ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod universum in quo nihil mali esset, non
esset tantae bonitatis quantae hoc universum: quia non essent tot bonae
naturae in illo sicut in isto, in quo sunt quaedam naturae bonae quibus
non adjungitur malum, et quaedam quibus adjungitur: et est melius
utrasque naturas esse, quam alteras tantum.
Ad sextum dicendum, quod quamvis Angelus absolute sit melior quam
lapis, tamen utraque natura est melior quam altera tantum: et ideo
melius est universum in quo sunt Angeli et aliae res, quam ubi essent
Angeli tantum: quia perfectio universi attenditur essentialiter
secundum diversitatem naturarum, quibus implentur diversi gradus
bonitatis, et non secundum multiplicationem individuorum in una
natura.
|
|