|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod humanitatem Christi
Deus meliorem facere non potuerit quam sit. Tanto enim unumquodque
melius est, quanto Deo propinquius. Sed nullum creatum potest esse
Deo propinquius quam quod unitur sibi in unitate personae, sicut
humana natura in Christo. Ergo videtur quod nihil ea melius facere
potuerit Deus.
2. Praeterea, infinito non potest esse aliquid majus. Sed bonitas
animae Christi est infinita: quia datus est ei spiritus non ad
mensuram, Joan. 3. Ergo nihil ea melius fieri potest.
3. Item, videtur quod nec beata virgine: quia secundum Anselmum,
decuit ut virgo quam Deus unigenito filio suo praeparavit in matrem,
ea puritate niteret, qua major sub Deo nequit intelligi. Sed nihil
potest Deus facere quod sibi in bonitate vel puritate aequetur. Ergo
videtur quod nihil melius beata virgine facere possit.
4. Praeterea, secundum Augustinum in Lib. Conf., Angelus
factus est prope Deum. Sed beata virgo exaltata est etiam super
choros Angelorum, sicut Hieronymus, tradit, et Ecclesia de ipsa
cantat. Ergo nihil ea Deo proximius esse potest, et ita nec melius.
5. Item, videtur quod nec beatitudine creata. Quia secundum
Boetium, beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus.
Sed omni bono nihil potest esse melius. Ergo nec beatitudine creata.
1. Sed contra, bonum increatum, omne creatum bonum in infinitum
excellit. Sed inter infinite distantia possunt esse multa media.
Ergo quolibet bono creato potest Deus multa meliora facere.
Respondeo dicendum, quod sicut quolibet bono creato, eo quod finitum
est, potest aliquid melius esse; ita bono increato, eo quod infinitum
est, nihil melius esse potest. Et ideo bonitas creaturae dupliciter
considerari potest. Aut quae est ipsius in se absolute, et sic
qualibet creatura potest esse aliquid melius: aut per comparationem ad
bonum increatum; et sic dignitas creaturae recipit quamdam infinitatem
ex infinito cui comparatur, sicut humana natura inquantum est unita
Deo, et beata virgo inquantum est mater Dei, et gratia inquantum
conjungit Deo; et universum inquantum est ordinatum in Deum. Sed
tamen in istis comparationibus est etiam ordo duplex: primo, quia
quanto nobiliori comparatione in Deum refertur, nobilius est; et sic
humana natura in Christo nobilissima est; quia per unionem comparatur
ad Deum, et post beata virgo, de cujus utero caro divinitati unita,
assumpta est, et sic deinceps: secundo, quia quaedam istarum
comparationum est secundum respectum tantum, sicut universi ad finem,
et matris ad filium: et ideo ex dignitate comparationis non potest sumi
judicium de re absolute, ut dicatur, quod beata virgine non potest
aliquid melius esse; sed secundum quid, ut dicatur, quod non potest
esse melioris mater, nec ad majus bonum ordinatum universum. Sed alia
comparatio, scilicet per unionem, est etiam secundum esse: et ideo
judicium simpliciter de natura unita, est secundum comparationis
bonitatem, ut dicatur, quod Christo homine nihil melius esse potest:
sed judicium quod est praeter hanc comparationem, est secundum quid
tantum, ut cum dicitur, quod humana natura in Christo, inquantum est
creata, potest aliquid esse melius; et hoc ideo, quia natura
considerata praeter esse suum, est secundum rationis acceptionem
tantum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis humana natura sit divinitati
unita in persona, tamen naturae remanent distantes in infinitum; et ex
hac parte potest esse aliquid melius humana natura in Christo, non ex
parte qua unita est.
Ad secundum dicendum, quod gratia habitualis animae Christi infusa,
non est simpliciter et per se infinita, sed secundum quid, sicut
dictum est supra, dist. 43, quaest. Unic., art. 2, quod
virtus intelligentiae est infinita inferius, inquantum potest in
infinitos effectus; ita et gratia Christi dicitur infinita secundum
quid, inquantum potest in omnes effectus gratiae, et per accidens,
inquantum concurrit ad ipsam unionem infiniti boni, ut medium
congruitatis, et ad operationem Christi, quae est infiniti valoris,
inquantum est operatio divinae personae.
Ad tertium dicendum, quod puritas intenditur per recessum a
contrario: et ideo potest aliquid creatum inveniri quo nihil purius
esse potest in rebus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum
sit; et talis fuit puritas beatae virginis, quae a peccato originali
et actuali immunis fuit. Fuit tamen sub Deo, inquantum erat in ea
potentia ad peccandum. Sed bonitas intenditur per accessum ad terminum
quod in infinitum distat, scilicet summum bonum. Unde quolibet finito
bono potest aliquid melius fieri.
Ad quartum dicendum, quod inter Angelos et Deum est infinita
distantia; unde posset Deus facere multos intermedios gradus
bonitatis: et ideo quamvis beata virgo sit exaltata super Angelos,
quia tamen non usque ad aequalitatem Dei, manet adhuc infinita
distantia; et potest adhuc aliquid melius esse.
Ad quintum dicendum, quod beatitudo creata habet quamdam infinitatem
ex eo quod conjungit infinito bono: in se enim considerata comprehendit
omnia bona participabilia homini. Unde si naturae capacitas major
esset, major esset participatio, et perfectior beatitudo; sicut
beatitudo unius sancti praeponitur beatitudini alterius. Tamen
sciendum, quod Boetius vult, quod haec definitio essentialiter
beatitudini increatae conveniat; aliis autem per participationem.
|
|