|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit facere
omne quod olim potuit. Potentia enim Dei non se extendit tantum ad
species, sed etiam ad individua: quia ipse facit et formam et
materiam. Sed antequam Socrates esset, potuit Socratem facere.
Ergo et Socrate existente potest Socratem facere. Hoc autem falsum
est, quia sic substantia rei esset bis, quod est impossibile. Ergo
non quidquid potuit, potest.
2. Praeterea, olim potuit Deus non incarnari. Sed modo non posset
non incarnatus esse, sicut nec aliquod praeteritum non fuisse. Ergo
non quidquid olim potuit, modo potest.
3. Si dicas, quod sicut potuit olim facere aliquid, ita potest modo
fecisse illud, et hoc est unum et idem posse, contra: quia similiter
ille qui excaecatus est, potest modo vidisse, cum prius videre
potuerit; et tamen non dicimus, quod quidquid potuerit, possit.
Ergo videtur quod nec de Deo dicendum sit.
4. Praeterea, Deus ab aeterno potuit non praedestinare Petrum,
quem voluntarie praedestinavit. Sed modo non potest eum non
praedestinare: quia non potest esse quod aliquis sit prius
praedestinatus et postea non praedestinatus. Ergo non quidquid
potuit, potest.
5. Sed contra, quantitas potentiae attenditur secundum multitudinem
objectorum: quia virtualis quantitas dividitur secundum objecta. Sed
potentia Dei diminui non potest. Ergo videtur quod quidquid Deus
olim potuit, et modo possit.
Respondeo dicendum, quod hoc quod negetur aliquem posse aliquid,
potest contingere ex duobus: vel ex defectu potentiae, sicut qui non
habet potentiam visivam, dicitur non posse videre; aut ex parte
objecti quod non habet rationem possibilis, sicut habens visum dicitur
non posse videre sonum, qui non est visibilis. Et primo modo nihil
dicitur Deus non posse, cum sua potentia sit perfectissima; sed
secundo modo dicitur non posse quaedam, sicut quod idem simul sit et
non sit. Unde magis proprie diceretur ista non posse fieri quam Deum
ista facere non posse. Similiter dicendum est, quod hoc quod aliquis
non possit quidquid potuit, potest contingere ex duobus: vel quia
amittit aliquam potentiam quam habebat; et sic Deo non competit, immo
hoc modo procedit solutio Magistri in littera; vel ex mutatione
objecti, quod amittit rationem possibilis, quam prius habebat;
potentia enim activa est respectu operabilis alicujus. Unde quando
aliquid est jam determinatum ut sit praesens in actu, vel in
praeteritum transiit, possibilis rationem amittit; et ideo dicitur,
quod Deus illud facere non potest: quod quidem est eadem res, sed
diversis enuntiationibus significata propter temporum diversitatem.
Ad primum ergo dicendum, quod quando jam est existens actu, amittit
rationem possibilis fieri.
Et similiter dicendum est ad secundum, quod procedebat de praeterito.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, aliquis potest fecisse hoc vel
illud, potest dupliciter intelligi: vel ita quod praeteritum se teneat
ex parte possibilis, et sic nihil est dictu; quia quod praeteritum
est, possibilis rationem amittit: vel quod intelligatur circa exitum
possibilis a potentia; et sic dicitur, Deus potest fecisse hoc vel
illud, quia habet potentiam qua hoc fecit. Sed hoc caeco non
convenit: non enim habet potentiam qua quandoque vidit; unde nullo
modo verum est quod caecus possit vidisse.
Ad quartum dicendum, quod actus praedestinationis aeternitate
mensuratur, et non in praeteritum transit: et ideo semper eodem modo
possibilis rationem habet, inquantum est ex liberalitate voluntatis
divinae; sed ex parte effectus in praeteritum transit, et secundum hoc
possibilis rationem amittit.
Ad quintum etiam patet responsio ex dictis, in corp. art.
|
|