|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas Deo non
conveniat. Voluntas enim appetitus quidam est. Sed omnis appetitus
est imperfecti; unde etiam 1 Physic. dicitur, quod materia appetit
formam. Ergo cum in Deo nulla sit imperfectio, videtur quod nec
voluntas.
2. Praeterea, actus voluntatis est tendere in finem, qui est ejus
objectum. Sed ei quod est finis ultimus, non competit tendere in
finem. Ergo cum Deus sit finis omnium, videtur quod sibi voluntas
non competat.
3. Praeterea, secundum philosophum voluntas est movens motum, quia
movetur a volito. Sed secundum Boetium, Deus immobilis manens dat
cuncta moveri; unde etiam in 9 Metaph. dicitur quod movet sicut
desideratum. Desideratum autem non motum movet desiderium. Ergo
videtur quod voluntas sibi non competat.
4. Praeterea, secundum philosophum, et etiam secundum Damascenum,
voluntas est in ratione. Sed ratio nominat obumbratam cognitionem,
quia oritur in umbra intelligentiae, ut dicit Isaac in libro
definitionum, qualis cognitio Deo non competit. Ergo videtur quod
nec voluntas.
1. In contrarium sunt plurimae auctoritates canonis et sanctorum,
quae etiam in littera inducuntur.
2. Praeterea, secundum illud supremum quod est in nobis maxime Deo
conformamur. Sed supremum in nobis videtur voluntas esse quae est
motor aliarum virtutum, secundum Anselmum, et etiam est liberrimum in
natura nostra. Ergo videtur quod voluntas maxime Deo sit
attribuenda.
3. Praeterea, omnes qui Deum confitentur, eum felicissimum
ponunt. Sed felicitas sine delectatione esse non potest, ut in 1
Ethic. dicitur. Ergo in Deo est summa delectatio. Sed delectatio
non potest esse sine concupiscentia vel voluntate: quia delectatio
consistit in quadam voluntatis complacentia. Ergo videtur quod
voluntas in Deo sit.
Respondeo dicendum, quod in omni natura ubi invenitur cognitio,
invenitur etiam voluntas et delectatio. Cujus ratio est, quia omne
quod habet virtutem cognoscitivam, potest dijudicare conveniens et
repugnans; et quod apprehenditur ut conveniens oportet esse volitum vel
appetitum. Et ideo in nobis secundum duplicem cognitionem sensus et
intellectus est duplex appetitiva; una quae sequitur apprehensionem
intellectus, quae voluntas dicitur; alia quae sequitur apprehensionem
sensus; quae dividitur in irascibilem et concupiscibilem. Unde cum in
Deo, ut supra ostensum est, dist. 35, quaest. unica, art. 1,
sit intellectualis cognitio, oportet quod in eo etiam sit voluntas et
delectatio, secundum quod una et simplici operatione Deus gaudet, ut
in 7 Ethic. dicit philosophus. In omni enim natura cognoscente
operatio perfecta et naturalis delectabilis est.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in Deo dicatur esse voluntas,
non tamen conceditur ibi esse appetitus: quia secundum Augustinum,
appetitus proprie est rei non habitae. Deus autem totum suum bonum in
se habet. Unde nec etiam in nobis proprie voluntas appetitus est
quando volito conjuncta est. Sed amor est rei jam habitae, secundum
Augustinum.
Et per hoc patet etiam responsio ad secundum. Quia tendere in finem
accidit voluntati secundum quod est distans a fine; sed operationem
habere circa finem, hoc est voluntati essentiale; et haec praecipue
Deo convenit, qui se amat, et in se delectatur.
Ad tertium dicendum, quod voluntas non movetur nisi a fine: finis
autem voluntatis divinae est ipsa sua bonitas quae est idem quod
voluntas secundum rem; et ideo non sequitur quod Deus sit movens
motum, proprie loquendo, quia omne movens est aliud a moto. Sed
forte propter hoc Plato posuit quod primum movens seipsum movet,
inquantum cognoscit se et amat se, ut in 8 Physic. dicit
Commentator; et hoc non nisi metaphorice dicitur, sicut etiam
dicitur, quod finis movet.
Ad quartum dicendum, quod secundum gradum cognitionis etiam est gradus
virtutis appetitivae; quantum enim ratio superat sensum, tantum
voluntas rationis superat appetitum sensus; et quanto intellectus
divinus superat rationem nostram, tanto voluntas ejus superat
voluntatem nostram; et hoc per rationem concludebatur, scilicet quod
Deo non conveniat voluntas ad modum voluntatis nostrae; et tamen sicut
ratio nostra vocatur intellectus, et intellectus divinus vocatur
ratio, ut patet in 7 cap. de Divin. Nomin., propter
convenientiam in immaterialitate; ita et voluntas communi nomine
utrobique dicitur.
|
|