|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas Dei non sit
nisi sui ipsius. Quia, secundum philosophum, voluntas est finis;
electio autem eorum quae sunt ad finem, ut dicitur in 3 Ethic. Sed
nihil aliud est finis suae operationis nisi ipse. Ergo voluntas sua
est tantum sui ipsius.
2. Praeterea, voluntas movetur a volito. Sed nihil potest esse
movens voluntatem divinam nisi ipse. Ergo voluntas sua est tantum sui
ipsius.
3. Praeterea, cujuslibet voluntas est ejus quod est bonum sibi.
Sed omne quod est bonum alicui differt ad eum, utrum illud sit, vel
non sit. Cum igitur de nullo creato differat ad ipsum, utrum sit,
vel non sit; eo quod bonorum nostrorum non eget, sed totum bonum in se
habet; videtur quod voluntas sua ad ea quae sunt extra eum, non se
extendat.
4. Praeterea, ea quae sunt ad finem, non quaeruntur nisi propter
finem. Ergo habito fine non est ulterius voluntas eorum quae sunt ad
finem. Sed omnium creaturarum finis est divina bonitas, quae in ipso
Deo ab aeterno est. Ergo videtur quod ad ea quae sunt extra ipsum
voluntas ejus non se extendat.
1. Sed contra, amor consistit in actu voluntatis. Sed de Deo
dicitur, Sap. 11, quod diligit omnia quae sunt, et nihil odit
eorum quae fecit. Ergo voluntas ejus est etiam creatorum ab eo.
2. Praeterea, sicut se habet scientia Dei ad verum, ita se habet
voluntas ejus ad bonum. Sed scientia ejus est omnium verorum. Ergo
et voluntas ejus est omnium bonorum.
Respondeo dicendum, quod sicut Deus cognoscendo essentiam suam
cognoscit omnia quae sunt ab eo, inquantum sunt similitudo quaedam
veritatis ejus; ita etiam volendo vel amando essentiam suam, vult
omnia quae sunt ab eo, inquantum habent similitudinem bonitatis ejus.
Unde id quod est volitum primo ab eo, est bonitas sua tantum. Alia
vero vult in ordine ad bonitatem suam: non autem hoc modo ut per ea
aliquid bonitatis acquirat, sicut nos facimus circa alios bene
operando, sed ita quod eis de bonitate sua aliquid largiatur: et ideo
liberalitas est quasi proprium ipsius, secundum Avicennam: quia ex
operatione sua non intendit aliquod sibi commodum provenire: sed vult
bonitatem suam in alios diffundere; et ideo Augustinus dicit, quod
ipse utitur nobis ad bonitatem suam et utilitatem nostram.
Ad primum ergo dicendum, quod in objecto alicujus potentiae est duo
considerare: scilicet illud quod est materiale, et illud quod
formaliter complet rationem objecti; sicut patet in visu: quia color
est visibile in potentia, et non efficitur visibile in actu nisi per
actum lucis. Similiter dico, quod illud quod formaliter complet
rationem voliti, est finis, ex quo est ratio boni; et hoc intelligit
philosophus cum dicit, quod voluntas est finis; sed ea quae sunt ad
finem, se habent materialiter ad objectum voluntatis, ut scilicet sint
volita per ordinem finis, sicut color videtur per actum lucis.
Ad secundum dicendum, quod illud quod est volitum sicut finis, est
movens voluntatem, et perficiens eam: et sic nihil movet voluntatem
divinam nisi Deus: sed illud quod est ordinatum ad finem est volitum
ab eo sicut effectum a voluntate, et motum ab ea; sicut patet in
voluntate artificis quae est principium operationum ordinatarum in
finem.
Ad tertium dicendum, quod voluntas Dei non est nisi ejus quod est
suum bonum; sed tamen non eodem modo sicut in voluntate nostra, quae
vult bonum suum, quo scilicet perficitur sicut fine, vel per quod
finem consequitur; sed voluntas divina vult bonum suum quod est ipsa et
quod ab ea est, et non per quod juvatur; et ideo refert ad ipsius
perfectionem, utrum volitum ab eo sit vel non sit.
Ad quartum dicendum, quod Deus non ordinat creaturas in finem
bonitatis suae, quasi per eas bonitatem suam assequatur, sed ut ipsae
creaturae divina operatione similitudinem aliquam divinae bonitatis
acquirant, quod esse non posset, nisi eo volente et faciente.
|
|