|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntati divinae non
sit adscribenda rerum causalitas. Voluntas enim Dei est tantum
bonorum. Sed omnium bonorum sufficiens causa est scientia ipsius.
Ergo non oportet voluntatem Dei causam rerum ponere.
2. Praeterea, Deus non est causa rerum nisi per suam operationem.
Sed esse principium operationis pertinet ad causam ratione potentiae.
Ergo potentia potius dicenda est causa rerum quam voluntas.
3. Praeterea, a causa contingente nunquam potest esse effectus
necessarius. Sed voluntas est causa contingens: quia ad utrumlibet se
habet. Ergo non potest esse causa necessariorum. Cum igitur in mundo
sint multa necessaria, ut omnia incorruptibilia, videtur quod non
omnium causa sit voluntas.
4. Praeterea, posita causa sufficiente alicujus rei, superflue
adduntur ad eamdem rem aliae causae. Si ergo voluntas Dei sufficiens
causa rerum est (insufficiens enim non potest esse), videtur quod
omnes causae naturales superfluant, et omnes potentiae animae et omnes
habitus infusi: quod frivolum est.
5. Praeterea, ex causa sufficienti potest aliquid demonstrari. Si
ergo voluntas Dei sufficiens est causa omnium, videtur quod haec sit
sufficiens demonstratio ad omnia: quare hoc est? Quia Deus voluit;
et sic facile esset omnia scire, et supervacua essent sanctorum et
philosophorum studia qui ad assignandas divinarum operationum rationes
multipliciter laboraverunt: quod stultum est dicere.
1. Sed contra, secundum philosophum, omnium artificiatorum
principium est voluntas artificis. Sed ea quae sunt procedunt a Deo
sicut artificiata ab artifice, ut a sanctis et philosophis traditur.
Ergo omnium quae sunt, causa est Dei voluntas.
2. Praeterea, Dionysius dicit: amor trahit superiora in
provisionem minus habentium. Sed omnia quae sunt, provisione divina
in esse prodierunt. Cum igitur amor in actu voluntatis consistat,
videtur quod principium omnium rerum sit divina voluntas.
Respondeo dicendum, quod opus determinatum non progreditur nisi a
determinato agente; et inde est quod illud quod est tantum in
potentia, non agit, quia se habet indeterminatae ad multa; sed forma
quae est terminans potentiam materiae, principium actionis dicitur; et
ideo in omnibus quorum potentia activa determinata est ad unum
effectum, nihil requiritur ex parte agentis ad agendum supra potentiam
completam, dummodo non sit impedimentum ex defectu recipientis ad hoc
quod sequatur effectus: sicut patet in omnibus agentibus ex necessitate
naturae. Potentia autem Dei cum sit infinita, non magis determinatur
ad hoc quam ad illud: nec ex parte materiae opus ejus determinationem
recipere potest, quia ipse etiam materiam et formam producit. Unde
oportet quod supra rationem potentiae sit aliquid aliud per quod opus
determinetur. Hoc autem fit per scientiam, quae propriam rationem rei
cognoscit. Sed quia scientia se habet ad opposita, est enim et
bonorum et malorum, ideo oportet aliquid adhuc addere in quo
perficiatur ratio causae; et hoc est voluntas quae determinate accipit
unum ex duobus quae scit vel quae potest. Unde perfecta ratio
causalitatis in his quae non agunt ex necessitate naturae, invenitur
primo in voluntate, ut dicit philosophus: et hoc convenit voluntati,
inquantum objectum ejus est finis, qui est causa causarum, et a quo
sumitur determinatio operis, ut patet ex 2 Physic.: et ideo
voluntati divinae ascribitur causalitas rerum.
Ad primum ergo dicendum, quod in scientia non perficitur ratio
causalitatis, ut dictum est, in corp. art., nisi adjuncta
voluntate: ideo voluntas potius dicitur causa quam scientia.
Ad secundum dicendum, quod voluntas est principium operationis, ut
primum imperans opus; sed potentia in his quae agunt per voluntatem,
est principium operis ut exequens: et in hoc consistit ratio potentiae
ut sit proximum principium operis, et non primum: et sic voluntas Dei
potius dicitur causa rerum quam potentia.
Ad tertium dicendum, quod voluntas divina libertatem habet, et ex hoc
convenit sibi quod sit ad utrumlibet; sed super hoc habet
immutabilitatem, ut ei quod vult, immobiliter adhaereat, ex quo illud
velle ponitur: et hanc immobilitatem imitantur ea quae sunt necessaria
in entibus, quamvis non ipsam adaequent: et propter hoc non est
dicendum, quod sit causa contingens: quia contingentia mutabilitatem
important.
Ad quartum dicendum, quod causalitas divinae voluntatis non excludit
omnes causas proximas rerum; nec hoc est ex insufficientia voluntatis,
sed ex ordine sapientiae ejus quae effectus mediantibus aliis causis
provenire disposuit, ut sic etiam causandi dignitas creaturis
communicaretur.
Ad quintum dicendum, quod demonstratio quae facit scientiam de re,
sumitur ex causis proximis rei; et ideo oportet ad scientiam de rebus
habendam nobis alias rationes quaerere post voluntatem ejus, quae est
causa prima rerum et communis; et praecipue cum voluntatem ejus non
plene cognoscamus, ut in ea propriam rei rationem videamus, sicut ipse
videt qui in se omnia cognoscit.
|
|