|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod distinctio voluntatis in
littera posita, sit incompetens. Sicut enim voluntas Dei se habet ad
plura, ita et scientia ejus. Sed scientiae non assignantur diversa
signa. Ergo videtur quod nec voluntati assignari debeant; cum etiam
utrumque occultum sit aequaliter.
2. Praeterea, omne signum cui non respondet signatum, est signum
falsum. Sed istis signis voluntatis quae in littera ponuntur,
quandoque non respondet signatum: quia permittit mala quae non vult,
et praecipit etiam bona quae non vult fieri, ut in littera dicitur.
Ergo videtur quod sint falsa signa, et ita pro signis assignari non
debeant.
3. Praeterea, sicut invenitur bonum et melius, ita invenitur malum
et pejus, ut veniale et mortale. Sed respectu horum duorum fiendorum
est tantum unum signum, scilicet prohibitio. Ergo videtur quod etiam
bonorum esse debeat unum tantum signum et non duo, scilicet praeceptum
et consilium.
4. Praeterea, objectum voluntatis est bonum. Sed malum fieri non
est bonum, ut infra dicetur, dist. seq., quaest. unica, art.
4. Ergo respectu hujus nullum signum voluntatis divinae debet esse:
et ita permissio superfluit.
5. Praeterea, sicut signa voluntatis respiciunt diversa, ita et
voluntas beneplaciti est diversorum. Si ergo assignantur diversa signa
voluntatis propter diversitatem eorum, videtur quod etiam voluntas
beneplaciti multiplicari debeat; aut si non hoc, nec illud.
Respondeo dicendum, quod de Deo quaedam dicuntur proprie, quaedam
metaphorice. Ea quae proprie de ipso dicuntur, vere in eo sunt; sed
ea quae metaphorice, dicuntur de eo per similitudinem
proportionabilitatis ad effectum aliquem, sicut dicitur ignis Deuter.
4, eo quod sicut ignis se habet ad consumptionem contrarii, ita Deus
ad consumendum nequitiam. Unde ipsum esse destruentem nequitiam, est
ipsum esse ignem, et ipsa consumptio activa est igneitas ejus; et per
modum istum ipsa punitio dicitur ira ejus: et quia effectus est signum
causae, ideo ea secundum quae attenditur similitudo vel irae vel
alicujus alterius dicuntur esse signa: unde punitio dicitur signum irae
ejus. Sed dico, quod Deus potest dici velle aliquid dupliciter.
Vel proprie, et sic dicitur velle illud cujus voluntas vere in eo
est, et quod sibi complacet; et haec est voluntas beneplaciti.
Dicitur etiam aliquid velle metaphorice, eo quod ad modum volentis se
habet, inquantum praecipit vel consulit vel aliquid hujusmodi facit.
Unde ea in quibus attenditur similitudo istius rei ad voluntatem Dei,
voluntates ejus metaphorice dicuntur: et quia talia sunt effectus,
dicuntur signa. Horum autem signorum diversitatis ratio haec est.
Assignantur enim haec signa voluntati divinae secundum quod est rerum
humanarum, quibus speciali modo providet. Potest ergo signum
voluntatis accipi aut secundum ordinationem hominum in finem aeternae
salutis, aut secundum executionem ordinis. Ad finem autem
consequendum providentiae est duo largiri; ea scilicet quibus res
promoveatur in finem, et ea quibus ab impedientibus liberetur. Sicut
autem res naturales tendunt in fines suos naturales per virtutes activas
ex providentia divina eis collatas, ita et humana voluntas per consilia
et praecepta ordinatur in finem, et a peccatis quae impediunt
consecutionem finis, retrahitur prohibitionibus; sicut etiam
animalibus divina providentia contulit cornua et ungues, et hujusmodi,
quibus se juvent contra impugnantia. Si autem pertinet ad executionem
ordinis, hoc potest esse dupliciter. Aut secundum quod tendit in id
ad quod ordinatum est, bonum faciendo: et respectu hujus est hoc
signum quod est operatio: quia Deus in nobis omnia bona operatur.
Aut etiam exeundo ab illo ordine, mala faciendo, qui etiam exitus
providentiae subjacet non ut provisus sed ut ordinatus: et respectu
hujus est permissio. Vel potest sumi melius sic: quia vel signum
voluntatis est respectu praesentium; et sic respectu bonorum est
operatio, respectu malorum permissio: vel est futurorum: et sic
respectu malorum est prohibitio; respectu boni ad quod omnes tenentur,
praeceptum; sed respectu perfectioris boni quod non omnes attingunt,
est consilium: et continentur hoc versu: praecipit, ac prohibet,
permittit, consulit, implet.
Ad primum ergo dicendum, quod scientia Dei vere et perfecte est
omnium, sed non voluntas: et ideo quaedam metaphorice dicitur velle
quae simpliciter non vult, propter quod voluntas signi assignatur.
Ad secundum dicendum, quod effectus qui est signum alicujus secundum
proprietatem in uno, est signum ejusdem secundum similitudinem in
altero, in omnibus quae metaphorice dicuntur; sicut punitio est signum
irae in homine, et in Deo est signum voluntatis puniendi, quae per
similitudinem ira dicitur. Et similiter dico, quod istis signis
respondet aliquid in Deo, quod per similitudinem dicitur voluntas
hujus rei, ut praecepto voluntas praecipiendi, et ordinandi naturam
rationalem in finem, et sic de aliis. Unde patet quod haec signa non
sunt falsa.
Ad tertium dicendum, quod sicut in dispositione naturarum dantur a
Deo diversae virtutes, quarum una est nobilior altera, ut sic una res
perfectius consequatur finem quam alia; ita etiam in dispositione
hominum sunt diversa ordinantia in finem; unum communiter omnium,
scilicet praeceptum; et alterum perfectorum, scilicet consilium. Sed
omne peccatum est in exeundo ab ordine finis; et ideo cuilibet peccatum
quodlibet vitandum est. Nec in hoc diversus gradus hominum
attenditur; et propter hoc unum signum tantum datur de hoc, scilicet
prohibitio.
Ad quartum dicendum, quod Deus non vult mala proprie fieri; sed vult
aliquid eis conjunctum, ut infra dicetur, dist. seq., quaest.
Unic., art. 4; ex quo sequitur quod permittat: et ideo permissio
ipsa effectus est alicujus voluntatis, et metaphorice voluntas
dicitur.
Ad quintum dicendum, quod voluntas divina, quamvis sit plurium
volitorum, non tamen est nisi una: quia omnia illa vult in uno per se
volito, scilicet sua bonitate; sicut omnia etiam cognoscit cognoscendo
essentiam suam.
|
|