|
Postquam determinavit de voluntate divina quid sit, et quot modis
dicatur, hic inquirit de efficacia ipsius, et dividitur in partes
duas: in prima movet quasdam quaestiones de quibusdam quae videntur
divinam voluntatem ostendere inefficacem: in secunda ostendit ipsam
esse efficacem in omnibus, 47 dist.: voluntas quippe Dei semper
efficax est. Prima pars dividitur in duas, secundum duo quae possunt
divinam voluntatem inefficacem ostendere, vel quod non fiat quod vult,
vel quod fiat quod non vult. In prima ergo parte pertractat
quaestionem hanc, utrum aliquid velit fieri quod non fiat; in
secunda, utrum aliquid fiat quod non velit, ibi: ideoque cum constet
omnia bona quae fiunt, ejus fieri voluntate (...) recte quaeri
solet, utrum et mala omnia quae fiunt, idest peccata, Dei fiant
voluntate. Circa primum duo facit: primo movet dubitationem ex duabus
auctoritatibus; secundo exponit eas, ibi: sed audiamus solutionem.
Ideoque cum constet omnia bona quae fiunt, ejus fieri voluntate
(...) recte quaeri solet, utrum et mala omnia quae fiunt, idest
peccata, Dei fiant voluntate. Hic pertractat secundam quaestionem,
inquirendo, utrum Deus non velit, vel velit mala fieri, quae tamen
fiunt. Circa hoc tria facit: primo movet quaestionem, et ponit
diversas opiniones; secundo prosequitur eas, ibi: qui enim dicunt
Deum mala velle esse vel fieri, suam his modis muniunt intentionem;
tertio eligit unam illarum, ibi: haec igitur et alia hujusmodi inania
relinquentes (...) dicamus Deum non velle mala fieri. Circa
secundum duo facit: primo prosequitur primam opinionem, ponendo duas
rationes ejus; secundo prosequitur secundam opinionem, ibi: illi vero
qui dicunt, Dei voluntate mala non fieri vel esse, inductionibus
praemissis ita respondent. Circa hoc tria facit: primo ostendit
quomodo secundum hanc opinionem respondetur ad rationes primae
opinionis; secundo inducuntur rationes ad opinionem secundam, ibi: si
quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile est ei
percipere, ex malis bona provenire; tertio excludit quamdam
sophisticam objectionem contra hanc opinionem, ibi: jam sufficienter
ostensum est quod Deo auctore non fiunt mala. Circa primum duo
facit: primo ponitur solutio rationis primae; secundo secundae, ibi:
quod autem ait Augustinus, mala fieri, bonum est (...) ea
ratione dictum esse asserunt, quia ex malis quae fiunt, Deus bona
elicit. Si quis igitur diligenter attendat quae scripta sunt, facile
est ei percipere, ex malis bona provenire. Hic ponit rationes pro
secunda opinione: et dividitur in partes tres, secundum tres
rationes. Secunda incipit ibi: deinde idem Augustinus quaerens quae
sit causa ut homo sit deterior, in Deo eam non esse asserit. Tertia
ibi: item aliter etiam ostenditur quod Deo auctore, idest volente,
non fiunt mala. Hic quaeruntur quatuor: 1 utrum Deus omnes homines
salvos fieri velit; 2 utrum mala fieri sit bonum; 3 utrum malum sit
de perfectione universi; 4 utrum Deus mala fieri velit.
|
|