|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus omnes homines
salvos fieri velit. Primo per auctoritatem apostoli, quae etiam in
littera inducitur, quae est 1 Tim. 2, 4: vult omnes homines
salvos fieri.
2. Si dicas quod vult voluntate conditionata, et non absoluta.
Contra, voluntas conditionata est voluntas imperfecta. Sed nihil
imperfectum Deo est attribuendum. Ergo et cetera.
3. Praeterea, voluntas habentis caritatem imitatur voluntatem
divinam. Sed habens caritatem, cujuslibet salutem optat. Ergo
videtur quod et Deus omnium salutem velit.
4. Praeterea, omne agens per intentionem, vult quod opus suum finem
consequatur. Sed finis hominis est salus aeterna, ad quam Deus eum
creavit. Ergo vult omnes homines salvos fieri.
5. Praeterea, nullus potest salvari nisi Deus eum velit salvare.
Si ergo Deus omnem hominem salvare vult, non est in potestate
cujuslibet hominis ut salvetur. Sed pro eo quod non est in potestate
nostra, non meremur poenam vel vituperium. Ergo non est imputandum
eis qui non salvantur: quod falsum est. Ergo videtur quod Deus omnes
homines salvare velit.
1. Sed contra, praedestinatio est propositum miserendi, secundum
Augustinum. Si igitur Deus vellet omnes salvari, omnes essent
praedestinati. Sed hoc falsum est: quia cum non omnes salventur,
aliquis esset praedestinatus qui non salvaretur. Ergo non vult Deus
omnes homines salvos fieri.
2. Praeterea, voluntas Dei est prima et summa causa rerum, ut
supra dictum est, dist. 45, quaest. 1, art. 3. Sed posita
causa, ponitur effectus. Sed non omnes salvantur. Ergo videtur quod
nec voluntas Dei sit de omnium salute.
Respondeo dicendum, secundum Damascenum, quod voluntas est duplex;
scilicet antecedens, et consequens: et hoc contingit non ex aliqua
diversitate voluntatis divinae, sed propter diversas conditiones ipsius
voliti. Potest enim in unoquoque homine considerari natura ejus et
aliae circumstantiae ipsius, ut quod est volens et praeparans se ad
salutem suam, vel etiam repugnans et contrarie agens. Si ergo in
homine tantum natura ipsius consideretur, aequaliter bonum est omnem
hominem salvari: quia omnes conveniunt in natura humana. Et cum omne
bonum sit volitum a Deo, hoc etiam Deus vult, et hoc vocatur
voluntas antecedens, qua omnes homines salvos fieri vult, secundum
Damascenum. Et hujus voluntatis effectus est ipse ordo naturae in
finem salutis, et promoventia in finem omnibus communiter proposita,
tam naturalia quam gratuita, sicut potentiae naturales, et praecepta
legis, et hujusmodi. Consideratis autem omnibus circumstantiis
personae, sic non invenitur de omnibus bonum esse quod salventur;
bonum enim est eum qui se praeparat et consentit, salvari per
largitatem gratiae divinae; nolentem vero et resistentem non est bonum
salvari, quia injustum est. Et quia hoc modo se habet aliquid ad hoc
quod sit volitum a Deo, sicut se habet ad hoc quod sit bonum; ideo
istum hominem sub illis conditionibus consideratum, non vult Deus
salvari, sed tantum istum qui est volens et consentiens; et hoc
dicitur voluntas consequens, eo quod praesupponit praescientiam operum
non tamquam causam voluntatis, sed quasi rationem voliti, ut supra
dictum est, dist. 45, quaest. unica, art. 3.
Ad primum ergo dicendum, quod, secundum Damascenum, verbum apostoli
intelligitur de voluntate antecedente, et non de consequente. Sed
secundum Augustinum, intelligitur de consequente. Unde exponit eam
dupliciter. Uno modo ut sit distributio accommoda pro omnibus qui
salvantur, ut in littera dicitur. Alio modo ut sit distributio pro
generibus singulorum, quia de qualibet conditione hominum aliquos
praedestinavit ad vitam; et non pro singulis generum.
Ad secundum dicendum, quod voluntas antecedens potest dici
conditionata, nec tamen est imperfectio ex parte voluntatis divinae,
sed ex parte voliti, quod non accipitur cum omnibus circumstantiis quae
exiguntur ad rectum ordinem in salutem.
Ad tertium dicendum, quod habens caritatem, optat omnibus salutem
aeternam absolute, eo quod cognitioni suae non subjacent conditiones
quibus a salute aliquis deordinatur, quae divinae cognitioni
subjacent; et ideo non est idem judicium de voluntate habentis
caritatem, et de voluntate consequente ipsius Dei.
Ad quartum dicendum, quod sapiens artifex non vult quod opus suum
finem attingat nisi secundum rationem finis: si enim aliquam habeat
contrariam dispositionem ad formam quam inducere intendit, non inducit
in eo formam, nisi forte illa indispositione remota; sicut aedificator
non vult quod lapides conveniant ad constitutionem domus ruditate in eis
manente; et ita etiam est de Deo.
Ad quintum dicendum, quod istae conditiones quibus homo efficitur
deordinatus a consecutione finis, sub quibus existentem Deus eum
salvum esse non vult, sunt ex ipso homine: et ideo totum quod
sequitur, sibi imputatur ad culpam.
|
|