|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mala fieri sit bonum.
Verum enim et bonum convertuntur. Sed mala fieri est verum. Ergo
est bonum.
2. Praeterea, quidquid est volitum, est bonum: quia malum est
praeter voluntatem, ut dicit Dionysius. Sed mala fieri est volitum a
faciente malum voluntarie. Ergo mala fieri est bonum.
3. Praeterea, illud quod est causa boni, videtur esse bonum, et
non malum; sicut frigidum non est causa calidi. Sed hoc quod est mala
fieri, est causa boni; sicut ex actione mala causatur bona passio, et
multa hujusmodi, quae ex hoc quod mala fiunt, eliciuntur. Ergo mala
fieri est bonum.
4. Praeterea, omne justum est bonum. Sed mala fieri est justum.
Ergo, et cetera. Probatio mediae. Omnis poena a Deo est et justa
est. Sed unum peccatum est poena alterius, ut Gregorius dicit, et
probatur ex hoc quod habetur ad Rom. 1, 24: propter quod tradidit
illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; et in Apoc.
ult. 2: qui in sordibus est sordescat adhuc. Ergo mala fieri est
justum: ergo est bonum.
1. Sed contra, quaedam mala sunt, sicut actus peccati, quorum esse
est fieri. Si igitur eorum fieri est bonum, et ipsa esse est bonum;
quod a nulla opinione conceditur.
2. Praeterea, motus, secundum philosophum, recipit speciem a
termino. Sed quodlibet fieri terminatur ad esse hoc ejus quod fit.
Ergo cum malum non sit bonum, videtur quod nec malum fieri, bonum
sit.
Respondeo dicendum, quod super hoc sumuntur duae opiniones in
littera, quae in quodam concordant, in hoc scilicet quod est, mala
non esse bona; in quodam vero discordant, eo quod una ponit mala fieri
vel esse, bonum esse; alia vero hoc negat: et haec videtur verior,
sicut et Magister dicit. Omnibus enim constat quod malum, per se
loquendo, bonum non est; sed per accidens potest esse bonum,
inquantum scilicet conjungitur in universo alicui bono, ad quod per
accidens ordinem habet; sicut aedificator dicitur albus per accidens,
inquantum scilicet ars aedificativa et albedo in eodem subjecto
conveniunt: et quia esse vel fieri ponit quemdam ordinem, secundum
quod includit compositionem quamdam; ideo prima opinio dicebat, quod
esse mala vel fieri bonum est. Sed hoc non sufficit: quia sicut malum
per se non est bonum, ita etiam ordo mali non est bonum secundum se,
cum magis malum, inquantum hujusmodi, sit inordinatum; et ipsa
inordinatio est ordo ejus, sicut ipsum privari est esse ejus, et ipsa
negatio est ejus positio, sicut est in ceteris privationibus. Et ideo
mala fieri vel esse, malum est, et non bonum: quia cum dicitur mala
esse absolute, nullo addito, ly esse designat compositionem hujus
privationis ad subjectum, in qua compositione non consistit ratio
bonitatis; sicut etiam cum dicimus albedinem esse abstractum,
significamus ordinem ejus ad subjectum, quia accidentis esse est
inesse. Sed comparatio mali ad bonum quod ex Deo elicitur,
significat ly esse positum in hoc dicto, mala esse occasiones bonorum.
Et ideo hoc bonum est, mala esse occasiones bonorum; sed mala esse
simpliciter, non est bonum.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 19,
quaest., 5, art. 2, veritas est de his quorum ratio completur per
operationem animae et fundamentum habent in re. Non est autem
inconveniens quod de re mala sit operatio animae bona, et quod rei
malae ratio sit in anima bona; sicut etiam non ens in re dicitur ens in
anima ratiocinante, ut negationes et privationes, sicut patet ex 4
Metaphys., secundum Commentatorem. Unde si procedatur a bonitate
veritatis secundum quod completur in operatione animae, ad bonitatem
ejus quod est in re, erit fallacia accidentis: hoc enim quod est mala
esse, accidit huic quod est in re, in quo consistit ratio veri, ut
scilicet significetur vel intelligatur aliquid sicut est in re. Unde
nihil prohibet dicere, quod mala esse est verum; sed haec veritas,
qua vere dicitur vel significatur mala esse, est bonum, quamvis mala
esse sit malum.
Ad secundum dicendum, quod mala fieri non est volitum per se, sed per
accidens tantum, inquantum est bonum aestimatum ratione alicujus boni
annexi: quia nihil est pure malum, secundum Dionysium. Ideo omnis
malus quodammodo est ignorans, secundum philosophum, inquantum
decipitur in eligendo.
Ad tertium dicendum, quod mala fieri non est causa boni, nisi
occasionaliter et per accidens. Est enim quaedam causa per accidens
quae nihil operatur ad effectum, sicut musica aedificatoris ad domum.
Est etiam quaedam causa per accidens, cujus operatio attingit usque ad
effectum, quem tamen praeter intentionem inducit: et talis causa per
accidens est casus vel fortuna; sicut fodiens sepulcrum ad
sepeliendum, invenit thesaurum praeter intentionem. Quaedam vero
causa per accidens est quae aliquid operatur, non tamen pertingit ejus
operatio usque ad effectum conjunctum; et sic mala fieri est per
accidens causa boni; sicut patet quod persecutio tyranni non tangit
patientiam martyris, sed cruciatum corporis qui est materia
patientiae; et talis causa dicitur proprie occasio. Unde non sequitur
quod mala fieri sit bonum; quia unum contrariorum potest esse per
accidens causa alterius, sicut frigidum per accidens calefacit, ut in
8 Physic. dicitur.
Ad quartum dicendum, quod peccatum per se non est poena, sed per
accidens tantum, scilicet ratione antecedentis et consequentis eam.
Si enim consideretur actio peccati secundum quod egreditur ab agente
voluntario, sic habet rationem culpae et injustitiae; sed antecedens
hanc actionem, scilicet desertio a Deo propter meritum praecedentis
culpae, inquantum est ex ordinatione divina, rationem poenae habet,
et justa est. Unde non sequitur quod mala fieri sit bonum. Similiter
etiam defectus qui consequitur ipsum actum peccati in eo quod dum
inordinate persequitur parvum bonum, deficit a magno bono, poena est
ex justa Dei ordinatione proveniens; ut cum aliquis quaerit
delectationem corporis, et amittit delectationem Dei; et propter hoc
dicit Augustinus, quod omnis inordinatus animus sibi ipsi est poena.
|
|