|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod malum sit de perfectione
universi. Dicit enim Dionysius: erit malum ad omnis, idest
universi, perfectionem conferens, et toti secundum seipsum non
imperfectum esse largiens.
2. Praeterea, bonum universi est bonum ordinis. Sed in universo
malum est ordinatum: unde dicitur in littera, quod malum bene
ordinatum et suo loco positum, eminentius commendat bona. Ergo malum
est de perfectione universi.
3. Praeterea, illud sine quo multae perfectiones universo deessent,
ad perfectionem universi confert. Sed malum est hujusmodi: si enim
corruptio elementorum non esset, non esset forma mixti, neque anima in
corpore mixto; et si non esset persecutio, non esset patientia
martyrum; et si non esset miseria, non esset misericordia. Ergo et
cetera.
4. Praeterea, omnis ratio bonitatis confert ad universi
perfectionem. Sed si malum non esset, aliqua ratio bonitatis universo
deesset, scilicet bonitas comparationis, qua bonum commendatur per
comparationem ad malum. Ergo malum est de perfectione universi.
5. Sed contra, quidquid est de perfectione universi, est vel
existens, sicut substantia, vel in existentibus, sicut accidentia.
Sed malum non est hujusmodi, ut Dionysius probat. Ergo non est de
perfectione universi.
6. Praeterea, illud sine quo universum melius esset, non confert ad
perfectionem universi. Sed si malum non esset, universum melius
esset: quia malum plus tollit uni quam addat alteri, quia ei cujus
est, tollit bonitatem absolutam, alteri autem addit bonitatem
comparationis. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod malum per se ad universi perfectionem non
confert: illud enim per se confert ad perfectionem alicujus totius quod
est pars constituens ipsum, vel causa per se alicujus perfectionis in
ipso. Sed malum non est pars universi, quia neque habet naturam
substantiae neque accidentis, sed privationis tantum, ut Dionysius
dicit; nec iterum per se aliquod bonum causat. Sed per accidens
confert ad universi perfectionem, inquantum conjungitur alicui quod est
de perfectione universi. Hoc autem potest esse vel per antecedens
malum, vel consequens. Antecedens, sicut natura quae quandoque
deficit, et quandoque non, ut liberum arbitrium hominis; et sine tali
natura, ex cujus defectu incidit malum, non esset universum perfectum
in omnibus gradibus bonitatis. Consequens autem est illud bonum quod
occasionatur ex malo, quod est decor resultans in bonum ex comparatione
mali, vel aliqua perfectio, ad quam materialiter malum se habet,
sicut persecutio ad patientiam, vel aliis infinitis modis: quia causae
per accidens infinitae sunt, secundum philosophum.
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius concludit hoc ducendo ad
impossibile: et ideo relinquit hoc quasi pro inconvenienti, quod malum
per se sit de perfectione universi.
Ad secundum dicendum, quod illud bonum ordinis, quo malum ordinatum
est, non est in eo in quo est malum, sed in altero; sicut saevitia
tyranni ordinatur per patientiam, quae est in martyre; vel in eodem
jam altero, sicut habitualis, quae resultat ex praecedente peccato in
eo qui per poenitentiam jam alter effectus est: quia justus ordinat
peccatum praecedens in eodem. Unde malum non confert ad perfectionem
universi, nisi per accidens.
Ad tertium dicendum, quod illas perfectiones non per se adducit
malum, sed consequuntur illud per accidens; et ideo ratio non
procedit.
Et similiter dicendum ad quartum. Sciendum tamen, quod etsi nullum
malum esset, adhuc posset esse bonitas comparationis magis boni ad
minus bonum: quamvis enim minus bonum careat aliqua perfectione quae
est in magis bono, non tamen oportet quod sit malum: quia malum
consistit in privatione ejus quod est debitum et natum haberi, sicut
est caecitas.
Ad quintum dicendum, quod intentio Dionysii, est dicere, quod malum
non sit aliquid positive, neque ut per se subsistens, neque ut in alio
ens; et ex hoc potest ostendi quod non pertineat per se ad perfectionem
universi; sed per accidens pertinere, nihil prohibet.
Ad sextum dicendum, quod de omnibus malis universaliter verum est quod
si non permitterentur esse, universum imperfectius esset; quia non
essent naturae illae ex quorum conditione est ut deficere possint;
quibus subtractis universum imperfectius esset, non impletis omnibus
gradibus bonitatis. Sed aliqua mala sunt quae si non essent,
universum esset imperfectius; illa scilicet ad quae consequitur major
perfectio quam illud quod privatur; sicut est corruptio elementorum,
ad quam sequitur mixtio, et formae mixtorum nobiliores formis
elementorum. Quaedam vero mala sunt quae si non essent, universum
perfectius esset; illa scilicet quibus majores perfectiones privantur
quam in alio acquirantur, sicut praecipue est in malis culpae, quae ab
uno privant gratiam et gloriam, et alteri conferunt bonum
comparationis, vel aliquam rationem perfectionis, qua etiam non
habita, posset perfectio ultima haberi; sicut sine patientiae actu in
persecutionibus illatis potest aliquis ad vitam aeternam pervenire.
Unde si nullus homo peccasset, universum genus humanum melius foret;
quia etiam etsi directe salus unius occasionetur ex culpa alterius,
tamen sine illa culpa salutem consequi posset; nec tamen haec mala
neque illa per se ad perfectionem faciunt universi: quia perfectionum
non sunt causae, sed occasiones.
|
|