|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus velit mala fieri.
Quia, secundum Senecam, sapientis non est turbari, sed magis
gaudere in infortuniis, in quibus bonum virtutis suae praecipue
apparet; quod etiam philosophus, de felice innuit. Sed Deus est
sapientissimus et felicissimus. Cum ergo decor justitiae et sapientiae
suae appareat in malis quae fiunt, videtur quod Deus velit mala
fieri.
2. Praeterea, mala fieri et non fieri sunt opposita secundum
affirmationem et negationem. Sed inter talia opposita non cadit
medium. Cum igitur haec sit falsa, Deus vult mala non fieri, ut
communiter conceditur, videtur quod haec sit vera, Deus vult mala
fieri.
3. Praeterea, nullius sapientis voluntas est impossibilium. Sed
impossibile est quin remoto hoc quod est mala non fieri, sequatur mala
fieri. Cum igitur a voluntate Dei removeatur hoc quod est mala non
fieri, quia Deus non vult mala non fieri, videtur quod necessario
velit mala fieri.
4. Praeterea, sicut Deus est auctor gratiae, ita est et auctor
naturae; et sicut culpa est privatio boni gratiae, ita et poena est
privatio boni naturae, secundum Augustinum. Cum igitur Deus velit
poenas Inferni, videtur quod eadem ratione velit mala culpae fieri.
1. Sed contra, voluntas non nisi finis est, et eorum quae
ordinantur in finem. Sed mala non fiunt nisi per deordinationem a
fine. Ergo Deus non vult mala fieri.
2. Praeterea, quicumque conformat voluntatem suam voluntati Dei,
non peccat. Sed quilibet peccator eo ipso peccat quod vult a se mala
fieri. Ergo in hoc voluntatem suam divinae non conformat: ergo Deus
non vult mala fieri.
Respondeo dicendum, quod cum voluntas Dei sit causa bonorum omnium,
et omnium suorum volitorum; hoc modo se habet aliquid ad hoc quod sit
volitum a Deo, sicut se habet ad hoc quod sit bonum. Unde cum malum
fieri secundum se non sit bonum, ut dictum est, art. antec., non
erit per se volitum a Deo. Sed utrumque bonum sibi conjunctum est
bonum et a Deo volitum, scilicet et antecedens, quod est conditio
naturae potentis deficere, quam Deus in tali conditione instituit et
conservat; unde dicitur, quod non vult mala fieri, sed vult
permittere mala fieri. Vult etiam bonum consequens, ex quo malum
ordinatur: ex quo sequitur quod velit mala facta ordinare, non autem
quod velit ea fieri.
Ad primum ergo dicendum, quod decor divinae sapientiae apparet in
permissione malorum, et ordinatione, quorum utrumque vult Deus, sed
non malum fieri, quod secundum se dicit recessum a decore speciei
exemplaris primi.
Ad secundum dicendum, quod quamvis fieri et non fieri mala, sint
opposita per affirmationem et per negationem; non tamen haec duo,
velle fieri et velle non fieri, contradictorie opponuntur: quia
utrumque est affirmativum, actu voluntatis in utroque affirmato. Unde
neutra concedenda est, neque ipsum velle mala fieri, neque velle non
fieri; sed non velle fieri, quod est negativum; non autem velle
fieri; quia hic remanet actus voluntatis affirmatus; et negatio fertur
ad volitum, sicut et in toto condeclinio ejus. Unde idem est nolle
fieri, et velle non fieri.
Ad tertium dicendum, quod mala culpae non fieri vult Deus voluntate
antecedente, non autem voluntate consequente, nisi de illis quos scit
mala non velle facere: quia voluntas consequens recipit conditionem
creaturae. Nec tamen sequitur quod voluntate consequente velit mala
fieri, sed vult permittere mala fieri. Nec tamen impossibile vult:
quia non vult ut simul mala fiant et non fiant, vel quod neutrum eorum
sit unum, sicut objectio procedebat. Fieri enim mala, et mala non
fieri, sunt contradictorie opposita; et ideo inter ea non potest esse
medium; sed velle mala fieri, et velle non fieri, non sunt
contradictoria; et ideo non est necesse alterum esse verum.
Ad quartum dicendum, quod sicut malum oppositum gratiae non est
volitum a Deo; ita nec malum oppositum naturae; sed tamen ordinem
unius ad alterum vult. Hic autem ordo importatur in ratione poenae:
et ideo poenam vult inferri, sed culpam non vult fieri: quia in culpa
significatur malum, secundum quod exit a causa deficiente, et non
secundum quod ordinatur a Deo ordinante.
|
|