|
Non quia nullus hominum est qui non illuminetur, sed quia nisi ab illo
nullus illuminatur. Hoc intelligitur de lumine gratiae. Si autem de
lumine naturalis intellectus intelligatur, sic absolute omnem hominem
illuminat: quia, secundum Ambrosium, omne verum a quocumque
dicatur, a spiritu sancto est. Est enim aliquid quod in se bonum
est. Ratio hujus distinctionis est haec, quia, secundum Dionysium,
bonum constat ex una causa perfecta; sed malum omnifariam contingit ex
particularibus defectibus. Ad hoc ergo quod aliquis actus sit absolute
bonus, oportet quod congregetur bonitas objecti, a qua actus est bonus
in se, ut dare eleemosynam, vel aliquid hujusmodi, et bonum ex parte
agentis, ut scilicet bene faciat; et hoc includit tria, secundum
philosophum, in 2 Ethic.: scilicet voluntatem vel electionem, et
debitum finem, et firmitatem in opere, ad minus in proposito: et hoc
sufficit ad hoc quod actus absolute bonus dicatur. Sed in actibus qui
ad alium ordinantur, oportet tertium adesse ad perfectionem bonitatis,
ut in eo ad quem fit, effectum bonitatis consequatur. Et ex hoc
sumitur quadruplex divisio boni, quae hic ponitur. Quod quoddam est
quod habet haec tria, scilicet quod est bonum in se; et facienti, et
cui fit; et hoc est secundum se et simpliciter et perfectum bonum.
Aliquid autem est quod habet duo ex his, scilicet quod est in se bonum
et facienti, sed non ei cui fit; et hoc est simpliciter bonum, sed
non perfectum. Et aliquid habet alia duo, scilicet quod est bonum in
se et cui fit, sed non facienti; et hoc non simpliciter bonum est,
sed est per se bonum. Aliud autem est quod habet unum tantum ex his,
scilicet quod nec est bonum in se nec facienti, sed cui fit; et hoc
per accidens est. Quod autem sit bonum facienti et non in se, hoc non
potest esse. Nihil autem est quod nec in se nec facienti nec alicui
alteri prosit, cum omnia ordinata sint ad bonum. Aperte astruit a
minori, idest a minori re, et non ab eo quod minus videtur: et ideo
locus negativus est, et non affirmativus. Vel sumendum quod minus
videtur hoc ipsum negatum, quod est sapientem hominem non esse auctorem
deteriorationis, a quo minus videtur hoc negari quam a Deo. Nullo
sapiente homine auctore fit homo deterior. Videtur hoc esse falsum:
quia sapientia est in cognitione. Contingit autem contraria eorum
agere quae cognoscuntur. Et dicendum quod sapiens hic sumitur pro
virtuoso; et modus iste accipiendi derivatur vel a sapore virtutis, ut
quidam dicunt, vel verius ab opinione Socratis, qui secundum
philosophum in 5 Ethic., virtutes scientias esse ponebat, et nullum
peccare nisi ignorantem; quamvis aliqualiter hoc verum sit de
ignorantia electionis, quae est in particulari in actu considerato.
Vel potest dici, quod accipitur sapiens pro prudente, sicut etiam in
definitione virtutis, quae ponitur in 2 Ethic., ubi dicitur: prout
sapiens determinabit. Prudens autem, secundum philosophum, non
peccat, sicut nec fortis, nec temperatus. Deinde idem Augustinus
quaerens, quae sit causa ut homo sit deterior, in Deo eam non esse
asserit. Haec ratio differt a praecedenti: quia haec procedit ex
ratione bonitatis, sed praecedens ex auctoritate divina, quia non est
auctor malorum. Non est causa tendendi ad non esse. Contra, Deut.
32, 39: ego occidam, et ego vivere faciam. Et dicendum, quod
non esse nunquam est per se intentum ab aliquo agente; sed esse aliquod
ad quod consequitur non esse quoddam, sicut ad esse ignem sequitur non
esse aerem. Ita et Deus vult esse ordinem justitiae et naturae in
rebus, ad quem sequitur corruptio et punitio quorumdam. Tendit vero
ad non esse qui operatur malum. Contra, malum nihil existentium
corrumpit, secundum Dionysium: et ita non videtur quod peccans ad non
esse tendat. Ad quod dicendum, quod malum privatio est, et omnis
privatio est non esse quoddam, quamvis privationi semper substernatur
aliquod esse. Unde qui peccat, tendit in non esse gratiae qua
privatur, non autem in non esse naturae.
|
|